monumenta.ch > LIBER PRIMUS PARAENESIS AD IUDICES.


LIBER PRIMUS PARAENESIS AD IUDICES.

1  Iudicii callem censores prendite iusti,
Et vestri spernant avia curva pedes.
2  Hoc iter ad coelum ducit, trahit illud ad umbras,
Hoc pia vita tenet, mors habet illud hians.
3  Ergo cavete viri scatebras Acherontis adire,
Quo Styx Cocyti, quo furor omnis inest.
4  At, paradise, tuis nil gratius aedibus exstat,
Quo mala nulla insunt, quo bona cuncta manent.
5  Si mihi mille forent centeno in gutture linguae,
Aerea vox cunctis ferrea verba daret,
Non possem, fateor, tot promere sedis amoenae
Gaudia, quae capiunt qui bene iura tenent.
6  Sed neque poenarum percurrere monstra loquendo
Possem, quae patitur fraudis amica cohors
Iudicio pietas, pietati industria detur,
Quo teneant nullum munera saeva locum.
7  Hoc veteris clamat peragendum pagina legis,
Nullius hoc vatum lingua beata tacet.
8  Hoc evangelicus lituus per compita mundi
Mugit, apostolicus hoc quoque sermo tonat.
9  Haec patriarcharum res vexit ad ardua nomen,
Inde prophetarum sancta caterva cluit.
10  Quique ducum ac regum hoc sanctum limite callem
Obtinuit, potitur omnibus ille bonis.
11  At qui errore duce scabrosa per avia vecti
Hanc liquere viam, hos bona cuncta simul.
12  Numinis interpres Moses fidissimus almi
Conloquio fruitur plebe stupente Dei.
13  Ille quaterdenis eremi per devia lustris
Divitem opum populum rexit honore Dei,
Semper amans aequum, semper fera praemia temnens,
Exemplo et verbis norma salutis erat.
14  Maternis Samuel natus votisque fideque,
Illius et dono qui bona cuncta creat.
15  Tempus qui ante facit quae tempore condita monstrat,
Cui simul est praesens quod fuit et quod erit.
16  Omne genus fraudis sprevit bona cuncta secutus.
17  Nec pretio est usus, vilis aselle, tuo.
18  Quid referam resono modulantem carmine regem,
Qui tota studuit mente placere Deo?
Cui bene cuncta simul parent in laude tonantis,
Ars, caro, mens, plectrum, vox, lyra, corda, chorus?
Cantibus et gestis, et totis nisibus iste
Probra cavenda monet, iura tenenda docet.
19  Iustus, ait, Dominus moderati iuris amator,
Cuius ovans vultus omnia iusta videt.
20  Hic ita censores pravos his vocibus hiscens
Admonet, et monitis talibus ora movet.
21  Ut quid iudiciis totiens instatis iniquis,
Et fera peccantum sumitis ora simul?
Pauperis ad causam concurrite, sive pupilli,
Et miser et pronus iustificatus eat.
22  Vos inopes manibus peccantum demite diris.
23  Huic prolixa stylo talia plura canit.
24  Huius in immensum veneranda potentia tendit,
Quivit heri felix qui pater esse sui.
25  Hic adversorum crebra est fornace recoctus.
26  Hinc virtute cluit, exsuperat vitia.
27  His eius quoniam caruit clarissima proles,
Hinc laeva dextrum mente reliquit iter.
28  Quo mage vomer humum subiectam sauciat uncus,
Est hinc spina minus, hinc mage parta seges.
29  Rex fuerat sapiens, legum et moderamine iustus,
Femineis captus ni foret hic laqueis.
30  Heu bona tot linquens tanta est ab probra volutus,
Nectar dulce meri sic male perdis acor.
31  Crevit et Ezechiae venerandi gloria regis,
Iustitiae meritis et pictatis ope.
32  Cui tria Cunctipater voluit superaddere lustra,
Mortis et occasu cui pia vita redit.
33  Edocet hic populum patrias edicere leges,
Et fugere erroris impedimenta mali.
34  Fregit in excelso compostum monte Chelydrum,
Vitae hic causa prius, postmodo mortis erat.
35  Sic medici scalpro qui se transfigit acuto,
Inde salus aliis, huic venit atra lues.
36  Haec tibi Iosias fuit observantia princeps,
Haecque celebre tulit nomen ad alta tuum,
Impia qui sceleris demis monumenta vetusti,
Et patrias leges qua potes usque novas.
37  Qui decedenti datus ei pia gloria regno,
Quem vespertini temporis ordo dedit.
38  Sic ostrum limbus, sic claudit prandia vinum,
Post fructus anni pinguis oliva viget.
39  Ingens turba patrum quibus hoc opus instituendum est,
Quos pia lex retinet, quosque referre mora est.
40  Saepe ego pollicitis censores linquere cerno
Iura, aurumque avido gutture et ore sequi.
41  Saepe ego ne capiant studeo revocare volentes.
42  Sunt mage quis velle est, cui modo nolle minus,
In rivos dum quis spatiosum diribet amnem,
Pars minor in rivis, maior in amne fluit.
43  Saepe ego dum pravos de talibus arguo rebus,
Hac sibi clam dicunt me quoque sorte parem.
44  Saepe etiam tales cum non sint, suspicor esse:
Cum mihi sint plures, hac lue liber ero.
45  Non potis est morbis artarier omnibus aeger,
Saltem una e multis pestis abesse potest.
46  Praefectura mihi fuerat peragenda tributa,
Resque actu grandes, officiumque potens.
47  Nulli vi, studiisque piis, armisque secundus
Rex dedit hanc Carolus, primus ad omne bonum.
48  Cui parent Walis, Rhodanus, Mosa, Rhenus et OEnus,
Sequana, Visurgis, Wardo, Garumna, Padus,
Rura, Mosella, Liger, Vulturnus, Matrona, Ledus,
Ister, Atax, Gabarus, Olitis, Albis, Arar.
49  Quo synodus clerum, populum lex stringeret alma,
Duxque foret cunctis regula calle suo.
50  Ecclesiae sanctus matris quo cresceret ordo,
Urbibus et validis mosque decorque pius,
Quas Arar, et Wardo, Rhodanus quas alluit acer,
Elauris, sive his connumerandus Atax,
Quasque Alpes Latio, Libya discriminat aequor,
Quasque Pyrenaeus orbe ab Ibere tuo,
Seu quas Lugdunum Arcturo aut Aquilone revellit,
Resque Aquitana tuis pulchra Tolosa locis.
51  Haeserat hac nobis Laidradus sorte sodalis,
Cederet ut magnus hac relevante labor.
52  Noricus hunc genuit, hunc tu Lugdune futurum
Pontificem speras relligionis ope.
53  Arte cluit, sensuque viget, virtute redundat.
54  Cui vita ad superam transitus ista manet.
55  Iam Lugdune tuis celsis post terga relictis
Moenibus, aggredimur causa quod optat iter.
56  Saxosa petimus constructam in valle Viennam,
Quam scopuli inde arctant, hinc premit amnis hians.
57  Inde Valentinis terris urbique iacenti,
Rupee nos dedimus hinc Morenate tibi.
58  Post et Arausinas terras, et Avennica rura
Tangimus, et fines quos tenuere Getae.
59  Inde Nemausiacas sensim properamus ad arces,
Quo spatiosa urbs est, resque operosa satis.
60  Hinc Madalona habuit laevam, Sextantio dextram:
Hic scabris podiis cingitur, illa mari
Quis bene transitis, Agathem mox parte sinistra
Liquimus, et nosmet tecta Beterris habent.
61  Mox sedes Narbona tuas, urbemque decoram
Tangimus, occurrit quo mihi laeta cohors,
Relliquiae Getici populi, simulHespera turba
Me consanguineo fit duce laeta sibi.
62  Inde revisentes te Carcassona, Redasque,
Moenibus inferimus nos cito Narbo tuis.
63  Undique conveniunt populi clerique catervae,
Et synodus clerum, lex regit alma forum.
64  Quis bene compositis, nos tandem opulenta recepit
Urbs Arelas, cives quam statuere sui.
65  Urbs Arelas, aliis quae pluribus urbibus exstat,
Prima gradu tamen est, Narbo, secunda tibi.
66  Quo synodo cleri, legum moderamine plebis
Pectora contudimus iuris et artis ope.
67  Massilia Argolica nos cepit condita gente;
Arvum et Aquinae urbis, sive, Cavelle, tuum.
68  Ast alias lustrare vetat per singula casus,
Quarum nos populus quo sumus omnis adit.
69  Aequoris insani fera quas vicinia laedit,
Aere corrupto et tabidus efflat odor.
70  Quasque levant colles, aut vallis strangulat ima,
Quas fera pulsat hiems, grando, pruina, nives.
71  Illic et dumis, et acutae stramine cautis,
Abruptisque cavis continuatur iter.
72  Ima tenent valles, tendunt ad nubila montes,
Praecipites amnes montis ab arce ruunt.
73  Magna catervatim nos concio saepe frequentat,
Aetas quos dicat sexus et omnis habet,
Parvulus, annosus, iuvenis, puer, innuba, caelebs,
Maior, ephebus, anus, masque, marita, minor.
74  Quid moror? instanter promittit munera plebes,
Quodque cupit, factum, si dabit, esse putat.
75  Hoc animi murum tormento frangere certant,
Ariete quo tali mens male pulsa ruat.
76  Hic et crystallum, et gemmas promittit Eoas,
Si faciam alterius ut potiatur agris.
77  Iste gravi numero nummos fert divitis auri,
Quos Arabum sermo, sive character arat,
Aut quos argento Latius stylus imprimit albo,
Si tamen acquirat praedia, rura, domus.
78  Clam nostrum quidam submissa voce ministrum
Evocat, ista sonat verba sonanda mihi:
Est mihi vas aliquod signis insigne vetustis,
Cui pura et vena, et non leve pondus inest
Quo caelata patent scelerum vestigia Caci,
Tabo et stipitibus ora soluta virum.
79  Ferrati scopuli, variae seu signa rapinae,
Humano et pecudum sanguine tactus ager.
80  Quo furor Herculeus Vulcanidis ossa retundit,
Ille fero patrios ructat ab ore focos.
81  Quove genu stomachum, seu calcibus ilia rumpit,
Fumifluum clava guttur et ora quatit.
82  Illic rupe cava videas procedere tauros.
83  Et pavitare iterum post sua terga trahi,
Hoc in parte cava, planus cui circulus ore est,
Nec nimium latus, signa minuta gerens,
Perculit ut geminos infans Tyrinthius angues,
Ordine sunt etiam gesta notata decem.
84  At pars exterior crebro usu rasa politur,
Effigiesque perit attenuata vetus,
Quo Alcides Calydonque amnis, Nessusque diformis
Certant pro specie Deianira tua.
85  Inlita Nessaeo feralis sanguine vestis
Cernitur, et miseri fata pavenda Lychae.
86  Perdit et Antaeus dura inter brachia vitam,
Qui solito sterni more vetatur humo.
87  Hoc ego sum domino (dominum me forte vocabat)
Laturus, votis si favet ille meis.
88  Pars numerosa subest populi, matrum atque virorum,
Infantum, iuvenum, sexu ab utroque simul:
Quos pater et genitrix sub libertatis honore
Liquere, ex illo libera turba manent.
89  Quorum si chartas vitiem, vase ille vetusto,
His ego, tu donis mox potiere meis.
90  Alter ait, mihi sunt vario fucata colore
Pallia, quae misit, ut puto, torvus Arabs.
91  Quo vitulus matrem sequitur, quo bucula taurum,
Concolor est vitulo bucula, bosque bovi.
92  Splendorem spectes, iunctamque coloribus artem,
Utque rotis magnis iuncta sit arte minor.
93  Est mihi cum quodam de armentis quaestio pulchris,
Pro quibus ista paro congrua dona dare.
94  Pro vitulis vitulum, pro tauris offero taurum,
Pro vacca vaccam, pro bove dono bovem.
95  Pocula promittit quidam se pulchra daturum,
Si modo quae poscit non sibi danda darem:
Interiusque aurum exterius nigredo decorat,
Cum color argenti sulphure tactus abit.
96  Quis bene fulcra nitent, et pulchra toreumata. 97  Pannos,
Alter ait, dabimus, quae rogo si dederis.
98  Vitibus atque oleis, herbis ornatus et hortis,
Inriguus patris est morte relictus ager.
99  Inde mihi partes fratresque sororque requirunt,
Consorte hunc nullo solus habere velim.
100  Voti compos ero, tibi si mea vota placebunt,
Quae do si capias, quae rogo rite dabis.
101  Subripere ille lares socii cupit, iste novales.
102  Ambo aliena quidem, hic tenet, ille cupit.
103  Alter ut acquirat, ne perdat aduritur alter,
Iste ensem et galeam, hic dare scuta parat.
104  Res patris unus habet, frater cupit alter habere,
Et dare vult mulos alter, et alter equos.
105  Haec pars dives opum, pars instat caetera plebis,
Quod quaerant omnes, quodque querantur habent.
106  Sed nec eis deerat dandi tamen apta voluntas,
Diversis unus viribus usus erat.
107  Magna ut maiores, sic promunt parva minores,
Dum fore quae cupiunt hac sibi sorte putant.
108  Iste tuo dictas de nomine Corduba pelles,
Hic niveas, alter protrahit inde rubras.
109  Linea qui potis est, qui non, fert lanea dona,
Tegmen et hic capitis, hic pedis, ille manus.
110  Quo facies humore levi palmasque solemus
Tergere, quis dandum textile munus habet.
111  Serinia danda parant alii, nec defuit ille,
Cereolas rotulas qui dare vellet ovans.
112  Singula quis referat? fidebant munere cuncti,
Nec se quis quiddam ni det habere putat.
113  O scelerata lues, partes diffusa per omnes,
O scelus, o furor, ores truculenta nimis,
Quae sibi captivum totum male vindicat orbem,
Nec deest qui det, nec qui male capta ferat!
Flectere sic properant me, nec tamen esse putarent
Talem, ni talis ante fuisset ibi.
114  Nemo in aquis apros, in silvis squamea dona,
Inque rogos undis, in face quaerit aquas.
115  Thura Sabaeus ager, Gangetis eburnea monstra,
Grippes [Gryphes] et Hyrcanus, balsama Syrus habet.
116  Singula lege sua, assiduo quaeruntur et usu,
Et fore mortales quod fuit ante putant.
117  At sua cum cernunt verborum spicula frangi,
Et nil promissi tela valere sui,
Meque velut fortem post praelia firmiter urbem
Stare, atque arte sua non potuisse capi,
Rem mox quisque suam quaerit, sua quisque recepit
Iura, nec insidiis meque suosque premunt.
118  Sic quicunque videns aditum, quo saepe solebat
Furari, obstrusum, spe sine transit iter,
Sed ne actus nostros discretio linqueret alma,
Resve putarentur hae simulanter agi.
119  Neve forem multis novitate notabilis ipsa,
Horreretque bonum proximitate mali:
Spernere contempsi quae dat concordia princeps,
Quae ut societ mentes datque capitque libens,
Et commune facit cuius bene postulat usus,
Multaque cum habeat, nil docet esse suum.
120  Haec ego pertractans sumebam parva libenter,
Quae non saeva manus, chara sed illa dabat.
121  Scilicet arboreos fructus, hortique virentis,
Ova, merum, panes, cornipedumque cibos.
122  Sumpsimus et teneros pullos, modicasque volucres,
Corpora sunt quarum parva, sed apta cibis.
123  O felix omnis virtus, discretio si quam
Virtutum nutrix temperat, ornat, alit!
Quae errabunda meos paulo est digressa per actus,
Ad coeptum redeat nostra Camoena melos.
124  Aequa tibi iustae sint iudex pondera librae,
Ut sua quisque libens hac tribuente ferat.
125  Nec sit avara lues, nec amor, zelusque, timorque,
Quae turbent, firmus stet tibi mentis apex.
126  Proh dolor, his rebus pietas cito pellitur aequi,
Eius et invadunt frausque dolusque locum.
127  Quattuor hae sontes, tribus est nam sontior una,
Quae est radix cunctis dira cupido malis;
Muneris invalidas acceptio vertere mentes
Adsolet, a vero iusque fugare pium.
128  Non solum argento res haec inolescit et auro,
Praepetis aut campos ungue cavantis equi,
Murice vel rutilo, gemmis, aut syrmate pulchro,
Aut rebus variis quas vela ferre solet.
129  Sed levibus verbis, paribusque volantibus auris,
Blanditiae vento mens quibus acta tumet.
130  Vestis honos color est, marsupia pondere gaudent,
In tenues ventos aura favoris abit.
131  Scilicet his saltim terreni gloria lucri,
Illis econtra nil nisi ventus inest.
132  Iudicis ingenium cito turbat munere dives,
Hoc quia ferre nequit, it tremebundus inops.
133  Hic magis, ille magis spondent se saepe daturos,
Hic tamen acquiret qui potiora dabit.
134  Est quem nec testes, nec lex, nec chartula fulcit,
Sicque forum cunctis his spoliatus adit.
135  Omnia fert secum, si cum libet Accipe dicit,
Omnibus est fretus, si dare plura queat.
136  Parcite censores huic succensere labori,
Tollere qui crimen non adhibere parat.
137  Non ego quorumdam diffundo crimen in omnes,
Cuique sit ex merito lausve pudore suo.
138  Heu scelus est ullis pro rebus linquere verum,
Vendere seu gratis quod dare quemque decet.
139  Nolo dolo reri vel acerba fraude carere,
Et si pro iusto munera iure feras.
140  Arbiter est aequum, est et iniquum vendere certans,
Nam scelus hic unum perpetrat, ille duo.
141  Hic quia ius vendit, quod debet dedere gratis,
Ille quia id temnit, sed tamen inde capit.
142  Qui fera iudicio pro recto praemia quaerit,
Ille tuum peragit, fraus inimica, nefas:
Qui dare quae debet gratis pia munia iuris.
143  Indigni pretii pensat avarus ope.
144  Te si forte furor pervasit pestis avarae,
Stet ratio, et docili sic tibi voce canat:
Cerne quod Altithronus temet speculetur ab alto,
Quaeque facis summa singula mente notet.
145  Qui iudex testisque simul vindexque malorum est,
Qui dare digna bonis scit mala sive malis.
146  Si tamen e contra Cape munus personet illa,
Quod modo des sociis, postmodo temne capi.
147  Cui victrix ratio contra stans, Improba dicat
Pestis abi, et totam se tibi reddat agens.
148  Non sitis haec explenda tibi est, qua fervidus ardes,
Quo magis hac biberis, hinc tibi maior erit.
149  Aestuat inde magis, quo plus ligna accipit ignis,
Sic et habere cupit, quo mage quisquis habet.
150  Sanguine fit maior congesto semper hirundo,
Et magis inde sitit, quo magis illa bibit.
151  Ergo studeto precor furiosum pellere morbum,
Me medicante fero vulnere sanus eris.
152  Illius alma manus cum te sanaverit aegrum,
In te haec regnet, eat pestis acerba procul.
153  Cum te causarum vocat ad fora turbida clangor
Estque ministerii res peragenda tui,
Principio loca sancta libens adeunda require,
Quae pete, dumque petis fer pia vota Deo,
Et supplex exposce tuos ut dirigat actus,
Nec sinat ulla geri ni placitura sibi.
154  Nam modus est cunctis servandus in actibus iste,
Cum res quaelibet est incipienda tibi.
155  Ius regnumque Dei censemur quaerere primum,
Omnia ut hac nobis adiiciantur ope.
156  Marmore si tali iacias fundamina prima,
Firmius omne pium hinc bene surgit opus.
157  O semel, o quater, o numeri sine lege beatum,
Quod tibi Christe lapis inclyte adhaeret opus.
158  Mox de more fori celer appete claustra sonori,
Quo te fors spectat litigiosa cohors.
159  Dum redis, isque, sonet si verba precantia pauper,
Qui se post dicat non tibi posse loqui.
160  Cum populo stipatus eas, foribusve superbis,
Plebe inhiante foris, ipse receptus eris.
161  Te prope fidus eat iustusque piusque minister,
Quo duce post tibimet pauper adesse queat.
162  Cui dicas, hominem conspectibus addito nostris,
Magna querelosis qui dabat orsa sonis.
163  Et residens eius primum bene discute causam,
Ordine post currant singula quaeque suo.
164  Ad fora fors quaeris veniendi tempus et horam.
165  Accipe consilium, mane venito, meum.
166  Perque diem totum non te labor iste gravabit,
Hinc seges est maior, quo mage quisquis arat.
167  Qui legem ut caperet ieiunia magna peregit,
Fertur in hoc actu continuasse dies.
168  Vidi ego censores ad iuris munia tardos,
Munera nam fateor ad capienda citos.
169  Hora adsunt quinta, norunt discedere nona,
Tertia si adducat, sexta reducit eos.
170  Nam dare si debent, nona; si prendere, prima
Adsunt, estque citus qui modo serus erat.
171  Sic sua dum sonipes fraenarier ora lupatis
Senserit, exsiliet, pabula sponte petet.
172  Laedere qui semper, nunquam prodesse paratus,
Sat cito, cum nunquam debeat, ille venit.
173  Crapula vitetur semper, plus tempore eodem,
Quo pia iustitiae lora regenda manent.
174  Nam qui se nimiis epulis somnoque sepelit,
Corporis atque animae vim sibi demit hebes.
175  Cum venit ad causas nudatus acumine sensus,
Marcidus et segnis et sine mente sedet.
176  Dum sit in ambiguo causae solertia habenda,
Quaestio et alterna sit, vice versa diu.
177  Ille piger, madidus, ructans, temulentus, anhelus,
Oscitat, emarcet, nauseat, angit, hebet.
178  Et modo iuncturas dicit, modo viscus inesse,
Et modo tota simul membra gravata sibi.
179  Inficit hunc primum somnus post vina dapesque,
Proximus est illi luxuriare labor.
180  Ergo caveto cibos nimios, carchesia Bacchi,
Somnos, haec mentem singula saepe premunt.
181  Haec ut parva fovent stomachum, sic plura gravabunt.
182  Multa aqua farra necat, cum mediocris alat.
183  Ebrius a populo furtim ridebere cuncto,
Innuit hic illi, moxque notatus eris.
184  Sobrius ora movens a plebe verebere cuncta,
Certatim et facient quae facienda dabis.
185  Quos pia commendat probitas, quos actio iusta,
Introduc proprio nomine quemque vocans,
Hi tecum ingenti cura tractentque legantque,
Vestigentque viam quae ad meliora vocat.
186  Ianitor interea turbam compescat hiantem,
Ne ruat interius plebs sine lege furens.
187  Neve querelifero densentur tecta tumultu,
Qui minus auditur, quo magis ille boat.
188  Praemia ne quaerat moneatur ianitor ipse,
Saepe capi a populo quae veniente solent
Est scelus a populo pretium sperare querenti,
Me miserum, scelus hoc ianitor omnis amat.
189  Ianitor omnis amat, non hoc tamen arbiter odit,
Vix de mille unus qui horreat illud erit.
190  Sunt variae vires, amor est tamen unus habendi,
Qui potius furor est, quam vocitandus amor.
191  Haec nocitura lues totum circumvolat orbem,
Magnam hominum partem quae furiosa vorat.
192  Tabe fatigatur hac aetas omnis et ordo,
Virgo, puer, vetulus, sexus uterque simul.
193  Magna velut magni cupiunt, sic parvula parvi,
Musio mure facit quod leo torvus ove.
194  Compositis igitur cunctis per singula rebus,
Poscit ut officii tempus et ordo sui,
Sedibus, ordinibus populi residente senatu,
Cum te susceptum sella curulis habet:
Hos circumspiciens adfare hinc talibus orsis,
Sicque pio hos tecum mentis amore mone.
195  Discite iustitiam, coelestia discite iussa,
Quae Pater altithronus sanxit ab axe poli.
196  Hanc Deus, hanc vates, hanc leges, hanc quoque princeps
Percensent, haec vis pectora nostra regat.
197  Si nos illa regat, populos nos rite regemus,
Mens bene cuncta regit, quam Deus ipse regit.
198  His aliquantisper monitis verbisque morare,
Gustumque egregium legis ab amne dabis.
199  At si forte levi ventosa superbia nisu
Te petere affectet, te lacerare velit,
Torva oculis, horrenda manu, foedissima rictu,
Vipereumque caput corpus et omne tumens,
Mens tumefacta cui, levis actio, turgida vox est
Cui cibus et potus atra venena manent,
Pro gressu saltus, pro plantis pinna volucris,
Remige quo labi quivit ab axe poli,
Et memor antiqui sceleris super aethera facti,
Utens arte sua qua petit ima Stygis:
Qua te sublimem qua celsum sibilet intus,
Plebibus ut misci dedecuisse putes:
Ecce humilis plebis fieri pars una laboras,
Dum pius et clemens omnibus esse cupis.
200  Ordo gradusque tuus levat ad sublimia temet,
Cur te sponte premis qui loca celsa tenes?
Nam si perspicias, non hic mediocriter erras,
Cum te degenerem simplicitate facis.
201  Cum tibi nemo queat obsistere, nemo reniti,
De capite in caudam cur, malesane, tuis?
Coeperit ut caecum sub pectore vivere vulnus,
Aut quod erit peius iam fluitare foras,
Vis humilis statim exsiliat, prudentia cuius
Sit collega piis viribus arma ferens.
202  Splendor in ore quibus, radiantes lumine vestes,
Vultus erit comis, singula pulchra satis.
203  Nobile par tantum horrendum insurgat in hostem,
Et, procul hinc pestis improba dicat abi.
204  Improba dicat abi, sociis te Manibus adde,
Quorum sors sorte est adcumulata tua.
205  I, pete Cocytum, Phlegetontis mergere fundo,
Quo tuus inventor trux cruciandus erit.
206  Quique Dei tecum voluit conscendere sedem,
Sede pia tecum lapsus in ima iacet.
207  Quo rueret tecum sine te, quo scandere posset,
Dum firmamenti in sede maneret, erat.
208  Sarcina tu gravis es dignis, gestamen iniquis.
209  Esque auriga malis, pondus inorme bonis.
210  Quos petis infelix, quos laedere niteris aegre,
Non tua, sed Christi est bene turba sequax.
211  Aethere qui veniens patefecit ad aethera callem,
Quo via clausa diu, nunc adaperta patet.
212  Qui de terrenis trahit ad coelestia semper,
Cum tu de superis semper ad ima trahas.
213  Ille locat proprios coelesti in sede sequaces,
Tartara tu mergis in metuenda tuos.
214  His iaculis correpta lues, hac cuspide abacta
Cedat, ut abscedunt sole fugante nives.
215  Hinc fera vulnifici fugiant vestigia monstri,
Vulnus et hoste datum sanet amica manus.
216  Haec abigat ferro hostem, quae medicamine morbum.
217  Eius et haec detur voce medela tibi.
218  Aspice ne vitiet tumidus praecordia fastus,
Dum loca sublimis editi ora tenes.
219  Dumque favent populi, vallaris pluribus unus
Undique te septum prosperitate putas.
220  Neve quid es demant oblivia segnia menti,
Ultima sit semper conspicienda dies.
221  Ut valeas omni vitiorum sorde carere,
Hoc quod es aspicito, non tamen id quod habes.
222  Ipse licet sedeas gemmis ornatus et ostro,
Post carnis putridus tempora pulvis eris.
223  Corpus enim fulvo quod nunc accingitur auro,
Serica quod vario palla colore tegit,
Squalenti squalens olidum gelidumque putenti,
Proh dolor! intectum veste premetur humo.
224  Quod mare, quod terra, quod et aer gestat edendum,
Poclaque pulchra cui tu tribuenda paras,
Eheu! tabificae putredinis ore vorandum est,
Eheu! sordidulus post cinis illud erit.
225  Et caro, quae musco redolenti et fragrat amomo,
Quaeque peregrini tergore muris olet,
Nidorem labefacta dabit, sanieque madebit,
Omne quod offendat, nil quod ametur habens.
226  Quemque tegunt celsis laqueata palatia tectis,
Parvaque conquereris culmina magna satis,
Clausus in angusta modicaque teneberis urna,
Vixque domus tibimet corpore maior erit.
227  Quemque catervatim populus hinc inde frequentant,
Plebs parere parat ista vel illa tibi,
Postmodo solus eris habitator solius antri:
Causa videndi te quae nisi luctus erit?
Sed nec erunt socii, nisi qui tua viscera rodant,
Quis cibus est genitrix, qua sine vita brevis.
228  Mille greges redeant tibi quanquam, armentaque mille,
Finitimusque tuam nemo coarctet humum:
Omnibus ipse carens inamati tegmina busti
Rebus inops rerum pauperiora petes.
229  Corpora sufficiunt nec ad unum plura vehendum,
Par color eligitur, corpus et omne decens.
230  Bis bina es cervice tamen tum forte vehendus,
Cum iam extremus erit et lacrymosus honor.
231  Ferreus et gelidos somnus dissolverit artus,
Cumque breve arripies non rediturus iter.
232  Plura quid enumerem? visu quod cernitur aptum,
Visibus humanis quod favet atque placet,
Post vitam vermis, post vermem pulvis habebit,
Voce Tonantis erit, cum redit, unde venit.
233  Corporis haec lex est terrestri figmine creti,
Altera vis animae est, aether origo cui.
234  Carcere quae trusa est tandem generosa caduco,
Terrea quamque domus comprimit atque gravat.
235  Haec duo sic iungit clemens elementa creator,
Ut maneat vivus ac moribundus homo.
236  Iuncta simul vitam, mortem rescissa ministrant.
237  Vivere adesse sibi his est, et abesse mori.
238  Dispare sed cursu, repetunt terrestria terram,
Caelica nam sese reddit origo suis.
239  Ut coelis aer, tellus huic infima cedit,
Sic animae corpus debet ubique suae.
240  Heu quantum scelus est animae praeponere corpus,
Et rem mortalem non moribunda tibi,
Ancillam dominae, piperi praeferre cicutam,
Plumbum auro, gemmis sordida saxa bonis.
241  Praesideat menti Deus, haec quoque provida carni,
Haec vegetante anima vivat, et illa Deo,
Ordine quo tali probus ad sublime traharis,
Et tua mens fugiat infima, celsa petat.
242  Cumque erit illa dies quae nil nisi corpora quassat,
Terra tegat corpus, spiritus astra petat.
243  Hanc statue ante oculos, hanc semper mente voluta,
Ut quidam quondam rex sapienter ait:
Ultima nam tua sunt, careas peccamine ut atro,
Actibus in cunctis commemoranda tibi.
244  Nam tua si quid eris meditatio sedula tractet,
Raris aut nullis inficiere malis.
245  Haec si perpendas, post mortem vita perennis,
Parte eris et vives mox meliore tui.
246  Cumque gravis litui clangor concusserit orbem,
Prodierisque urna iam redivivus homo,
Sedibus et rursus dederit se mens tua priscis,
Coetibus angelicis connumerandus eris.
247  Finierint, propria tu statim in mente tribunal
Iussa peracturus sponte parabis eis.
248  Conscendant, sedeantque simul, doceantque, regantque
Omnem animi motum mentis ab arce tuae.
249  Hac ope munitus, talique iuvamine fultus,
Currat inoffenso pes tibi calle celer.
250  I cito, fare puer, de pluribus elige quosdam,
Qui loca finitimis non propiora colunt.
251  Proque suis causis istic venere, vel illos,
Qui quamvis prope sint, plebs tamen exstat inops.
252  Quis si mixtus erit proprius, ne proiice cives,
Eius causa sonet quolibet intus erit.
253  Ne si proiicias, rediens venientibus obstet,
Atque sibi impediant dum hic it et ille redit.
254  Discute cunctorum vigilanti indagine causas,
Quo finire queas ordine quamque suo.
255  Has bene disce prius, quantum has discere debes,
Iob tibi in exemplum verba parantur; ait,
Lumen eram caeco, gressus moderatio claudo,
Pauper et invento me patre tutus erat.
256  Quaerebam ignotae solers sinuamina causae,
Quis poteram studiis, quo mihi nota foret.
257  Nec cito festines ad causae tendere finem,
Nec lento aut nimium hanc pede volve piger.
258  Nec lentum torpor, celerem te nubilet error,
Inter utrumque malum pes tibi tutus eat.
259  Finge aliud dum causa latet, mox causa patescet
Ne male fallaris, tu bene falle prius.
260  Nex falsa infantis falsae mendacia matris
Propulit, et carum vera recepit onus.
261  Haec Salomoniacam res vexit ad ardua famam,
Fitque timor populis, et via laudis ei.
262  Saepe suas semperque solent convolvere causas
Magni, cum propria re sine pauper eat.
263  Hos tibi tu socios in causis adde minorum,
Postpositisque suis te bene quisque iuvet.
264  Qui patre seu matre orbatur, vel si qua marito,
Istorum causas sit tua cura sequi.
265  Horum causiloquus, horum tutela maneto,
Pars haec te matrem noverit, illa virum.
266  Debilis, invalidus, puer, aeger, anusve, senexve,
Si veniant, fer opem his miserando piam.
267  Fac sedeat qui stare nequit, qui surgere prende,
Cui cor voxque tremit, pesve manusve, iuva.
268  Deiectum verbis releva, sedato minacem,
Qui timet, huic vires, qui furit, adde metum.
269  Turba ciet lites, multarum et praelia vocum,
Acri perstringes voce, sonoque gravi.
270  Anseribus raucis, cornicibus atque nigellis,
Qui ut recinant omnes mos solet esse simul.
271  Ni taceant, impone minas, tamen usque caveto
Ad fera ne faciles sint tibi verba manus.
272  Corporis arx plano, ne recto pectora sunto,
Pulsa tuo baculo tunc alicuius ibi.
273  Dispare convenient variae vi more catervae,
Hic nequit, ille valet, nolet hic, ille volet:
Tu rege solerti varios moderamine motus,
Quidque cui expediat providus adde loco.
274  Comprime si velox, si tardior argue tardum,
Ocior ut hic sit, tardior ille tamen.
275  Instrue si stolidus, si callidus attrahe frena,
Hic sua ne perdat, hic ne aliena petat.
276  Tardiloquum moderare libens, nimiumque loquacem,
Conferat atque manus una duabus [F. duobus] opem.
277  Ne sua, si tardus, reticendo negotia perdat,
Amplius aut iusto neve aliena petat.
278  Vel ne verbosus ventosae turbine linguae
Obruat inceptam remque modumque rei.
279  Dumque sinis vacuis medias sermonibus horas
Ire, sine effectu resque diesque meent.
280  Est sua qui nequeat explere negotia fando,
Et male rem mutilat inscia lingua suam.
281  Ac veluti si quis tenso curvamine cornu,
Dum mavult hostem, seque suosque ferit:
Sic nocitura sibi dum promit foemina talis.
282  Figitur, heu! iaculo mox miser ipse suo.
283  Huius remigium verbis tu praebe salubre,
Ne ruat hunc retine, si ruit ipse leva.
284  Cum perplexa forum resonabit causa per omne,
Lasset ut ambiguo teque suosque suo,
Indic causidicis ab utraque silentia parte,
Ne ius perturbent dum sua quisque boat.
285  Cumque viris paucis, omni reticente caterva,
Rem bene volve libens atque revolve diu.
286  Quatenus invento tandem sine crimine calle,
Lis fera sedetur, ius sua cuique ferat.
287  Adspice praeterea, prope te quicunque sedebit,
Ne prece seu donis ius vitiare velit.
288  Cuius fors auris iam leni tacta susurro est,
Cui catus hinc quiddam innuit, inde vafer.
289  Hic oculis signum, manibus vel conferat ille,
Aut modus hac in re quilibet esse potest,
Hisque favere velit, sese tibi prodere nolit,
Fluctuet hinc anceps, dum cupit atque timet.
290  Haud aliter quam cum meditatur adultera stuprum,
Hinc scelus affectat, inde flagella timet,
Saepe mali socii socium contagia laedunt,
Laeditur ut pecoris proximitate pecus.
291  Temne putare aequum qui sese celat iniquum,
Ne te dum nescis ad sua probra trahat.
292  Sic se fur socium simulat, nociturus ut intret,
Sicque latent dulci mixta venena mero.
293  Esto et sollicitus propriae de parte iugalis,
Ne mentem maculet inliciendo tuam.
294  Oscula quae genibus, manibus, colloque, genisque
Blanda dabit, miscet lenia verba quibus,
Sueta preces tali proprias armare veneno,
Armat ut arcitenens impigra tela suo.
295  Si tua mens fuerit munita casside forti,
Tela ut conspiciat hinc resilire sua,
Inde gemens rediet, ficta et suspiria dando,
Flensque suas pondus non habuisse preces.
296  Mox puer, aut nutrix, aut fors ancillula mendax,
Cur dominae, dicet, despicis orsa meae?
Haec vultu verso tacito dabit ista susurro,
Qui modo conspicitur est mihi semper honor,
Quaeque petunt aliae referunt, prosuntque, nocentque,
Voti nullius ast ego compos eo.
297  Illa roget demum, dicent, et ad oscula currat,
Et tibi, cur pateris esse molestus ei?
At tua mens pugnet, redeunti obsistat ut hosti,
Bellaque ne vincant te recidiva time.
298  Neve mali quid agat, teque id iussisse loquatur,
Sis vigil, et cura qua potes usque cave.
299  Ignorante viro pridem regina peregit,
Insontem ut premeret saxea grando virum.
300  Nec minor in propriis cura est adhibenda ministris.
301  Quis comitatus ines, sunt prope quique tibi:
Ne fera pestis eos, illi tua pectora laedant,
Et tua commaculent intima tabe sua.
302  Qui ut capiant capias, ut possint sumere sumas,
Cogent si poterunt, tu vigil esse stude.
303  Quaelibet e turba te res secedere coget,
Secedant alii, proximus unus erit.
304  Esse tibi propior quicunque videbitur illis,
Horum et consiliis haec tibi verba dabit.
305  Ne rogo, sperne preces mihi quantas ast ego vobis,
Me audacem pietas nam facit ecce tua.
306  Si faveas votis, est qui dare praemia quaerit,
Sunt bona quae dantur, qui dat et ipse bonus.
307  Illa vel illa tibi dare praeparat ille vel ille,
Quae sine peccati pondere habere vales.
308  Addet ut inliciat vafer hic suasoria verba,
Cuius iam nummis est onerata manus.
309  Hunc hydrum, hunc cenchrin, hunc evitato cerastem
Hic seps, hic dipsas, hic tibi praester erit.
310  Censor habere solet torvosque trucesque ministros,
Qui tamen et pius est et pietate viget.
311  Sic tibi Scylla ferunt facies humana videtur,
Sed canibus horrent inguina saeva feris.
312  Res stat in ambiguo, perstat hic, denegat ille,
Est et non reboant, quae duo plura movent.
313  Semine de quorum humanas agitantia curas
Germina causarum, seu seges ampla subit.
314  Quaerantur testes ut causae nubila demant,
Et vero dubium qui subeunte fugent.
315  Horum tu solers famamque genusque require,
Nomina seu mores, et loca sive fidem.
316  Accipe si probus est, si reprobus, exime prorsus
Poma ut acerba cibo reicis, ut apta capis.
317  Non hos suspicio, vel res audita, vel aurum
Fulciat, haec referant quae sibi visa manent.
318  Utque fidem elicias, seiunctim discute eosdem,
Et quae quisque canat singula verba nota.
319  Si duo sunt, ambos; si plures, dissice plures;
Si tres, seiunctis lex sit et ista tribus.
320  Praescius arcani, tutor casti, almus ephebus
Hoc in Achaemenio rure peregit opus
Inde senes reprobos compressit saxeus imber,
Quos nubs nequitiae presserat ante nigrae,
Dissociato malos, certa sociare benignos,
Ut minus illa obsit, plebs iuvet ista magis.
321  Ut mala quae mage sunt, magis obsunt, sic bona prosunt:
Dant ut oves plures lac, ita damna lupi.
322  Nec meditata prius te horum pellacia vincat,
Aspice neu falsus sermo sed unus eat.
323  Quos bene deprehendens, iterumque iterumque requirens
Ambage et verbi si variando trahas,
Temnite falsa loqui testes, reticereque vera,
Quamvis diversa, quae duo parte nocent.
324  Vera tacens, et falsa loquens, duo nequiter errant,
Hic quia non prodest, hic quod obesse cupit.
325  Et malus est unus, minus est tamen utilis alter,
Et quanquam dispar, error utrumque tenet.
326  Nam minus hic quamvis delinquat, et amplius ille,
Non errore procul distat uterque sibi.
327  Deicit hic stantem, hic temnit relevare iacentem,
Iste nocendo premit, ille sinendo nocet.
328  Saepe potestatum causa male linquitur aequum,
Et favor atque metus vera tacendo premunt.
329  Unde pavenda manet coelestis iudicis ira,
Cum videt humanas res super esse suis.
330  Si vigil interea, ne dum vis promere vera,
Quilibet intereat proditione tua.
331  Dignus morte manet sons, noli prodere sontem,
Nec tua vox pandat sanguinis eius iter.
332  Felix qui potuit miseros a clade levare,
Actuque et lingua ferre salutis opem.
333  Ad mala damnandi si quaedam sentiat insons,
Credulus et iudex testis et ater erunt.
334  Est tribus infestus personis testis iniquus,
Censori, insonti, seu tibi, summe Deus,
Quem male iurando sua per periuria temnit,
Cuius et in vanum nomen herile petit.
335  Hinc quoque censori, sua quem mendacia fallunt.
336  Et ligat erroris nexibus ille sui.
337  Postremo insonti, quem dictis laedit iniquis,
Cui parat ingenio damna pavenda malo.
338  Milvus ut ad carnem piscis festinat ad hamum,
Adque favos ursus, ad loca salsa pecus,
Sic ruit ad munus capiendum testis iniquus,
Proque malo magno praemia grata capit.
339  Vendere si verum scelus est, quid vendere falsum?
Vis scelus et sceleri iungere testis atrox?
Parcite vestra precor mendacia vendere tales,
Grata haec ingratis si mihi detis erunt.
340  Quae nec emenda bona, nec erant vendenda moneta,
Mercandus vano pulvere pulvis erat.
341  O merces, merces, mercede nocentior omni,
Dantem et captantem quae necat una duos.
342  Hinc periurandi pestis succedit iniqua,
Dum quis vult falsis rebus inesse fidem.
343  Qui prece, qui lacrymis, qui falso murmure fallunt,
Sunt queis saepe venit hac quoque parte fides.
344  Quisquis es, assidue moneo, iurare caveto,
Res quia iurare est, crede, pavenda satis.
345  Non quia res mala sit, vel ab alma lege remota,
Sed crebro dum fit, in scelus itur hians.
346  Non nisi qui loquitur poterit mentirier ullus,
Somnia, ni stertas, cernere nemo vales.
347  Non cadet in bello nisi qui fera praelia tentat,
Nec nisi tentet aprum dente feritur apri.
348  Naufragus est nullus, nisi sulcet puppibus undas,
Nullus in igne perit, si sit ab igne procul.
349  Et nisi qui iurat peragit periuria nullus,
Quod nisi quis metuat, hac lue captus erit.
350  Cum capit auditor durus tua verba vel anceps,
Est est, et non non, haec ea cuncta ligent.
351  Sunt et quae excusant iurandi pondera verba,
Quis uti culpae fors sine sorde vales.
352  Si perstat mussans, exemplis et ratione,
Atque argumentis huic adhibeto fidem.
353  Si nec sit credit, si saxea pectora gestat,
Sit tibi linquendus, mox bene tutus abi.
354  At si iurandi te causa perurget et arctat,
Id puris verbis, id gere mente pia.
355  Nec verbi arte puta te fallere posse Tonantem,
Cui nihil abstrusum est, cui bene cuncta patent.
356  Qui non ut iuras, sed ut is iurasse putavit
Cui iuras audit, sicque es utrique reus.
357  Nempe Deo, in vanum cuius vis sumere nomen:
Seu socio, quem atra fallere fraude paras.
358  Si scelus ut facias iures, vota irrita sunto:
Hoc illo est gravius, vulnus utrumque tamen.
359  Vulnera prava minus, magis et maiora fatigant,
Felix qui nullo vulnere laesus abit.
360  Si censura prius, pietas post, praemia nunquam
Sint in iudicio, est quoque Christus ibi.
361  Lex auferre iubet capita scelerata reorum.
362  Crus, genitale decus, lumina, terga manus,
Membra cremare rogis, ori perfundere plumbum,
Vel si qua humana condita lege manent.
363  Facta coercendis probrosis actibus illa est,
Temperet hanc pietas per mediocre bonum:
Ut nec probrosis sit conniventia rebus,
Nec vitam aut artus auferat atra manus.
364  Esto reis talis, tibi vis qualem esse Tonantem,
Parcere quis tandem qua potes usque stude.
365  Et forsan lecto dicet quis carmine nostro,
Iste iubet nulli fraena tenere malo.
366  Me tibi consilium legat hoc in carmine dantem,
Quo tua mens instans vitet utrinque malum.
367  Neve remissus eas sat, neu truculentus et ater,
Proderit ancipiti lata medela malo.
368  Non ius crudelem, non det miseratio segnem,
Namque aequo si sit plusve minusve, nocet.
369  Saepe latet vitii virtutis imagine pestis,
Et magis inde nocet, quo minus illa patet.
370  Scilicet ut quidam crudelia gesta peregit,
Iustitiae ratus est se tenuisse viam.
371  Corripe tu vinclis sceleratos, corripe flagris,
Teque sibi durum plebs vitiosa sciat.
372  Attamen in misero chalybem ne tinge cruore,
Hostibus et chalybem, prome flagella reis.
373  Ne si dissimules, vitiis dicare favere,
Si gladio utaris, trux tibi nomen eat.
374  Cum veniant alii leges defendere prompti,
Atque reos variis dilaniare modis,
Et dicant, Non nos, sed lex hos prisca trucidat,
Utilis haec nex est, quae mala plura vetat,
Nostra ministerii leges complere securis
Debet, et obsequium non scelus illud erit.
375  Ille ego sim, redimam miserorum qui agmina multa,
Ille ego sim, plures qui cruce, clade levem,
Quem turba infelix lacrymosis spectet ocellis,
Cernere quemque tremens coetus anhelet inops,
Quo viso repetant prope mortua corpora vires,
Spes visu crescat his et utrinque calor.
376  Submissurus eram, petiturus littora, vela,
Quo tibi grata quies fessa carina foret.
377  Sed tamen apparet transacto gurgite nobis
Parvula pars magni praetereunda freti.
378  Est merito iungenda tibi de paupere turba,
Divite quae premitur, cura, libelle, brevis.
379  Namque inopum curam recinat pars ultima habendam,
Cui prior artis erat iura tenenda cani.
380  Pauperibus quicunque praees, mitissimus esto,
Teque his natura noveris esse parem.
381  Non hos conditio tibimet, sed culpa subegit,
Quae dedit ut homini subditus esset homo.
382  Horum te sudor, horum solatia ditant,
Pluribus his iunctis ditior unus ines.
383  Flumina concursu crescunt maiora minorum,
Proficit et dives pauperis auctus ope.
384  Corpora pinguescunt alieno corpore pasta,
Vivit et alterius morte refecta caro.
385  Fortior invalidum, pusillum comprimit ingens,
Crescit et hinc maior, deficit unde minor.
386  Hoc capus accipiterque gerunt per littora curva,
Hoc lupus in silvis, piscis in amne facit.
387  Sic fera saepe fera, serpens serpente necatur,
Sic imbelle manet nil nisi praeda pecus.
388  O genus exemplum fugito mortale ferarum,
Nec homo sit homini quod fera torva ferae.
389  Non opibus spolietur inops, non crimine falso
Addictus censum det miser ipse suum.
390  Ah! quoties it avara lues sub nomine recti,
Incipit et nomen legis habere furor!
Quodque miser perdit, perhibetur perdere iuste:
Quodque rapit dives, tollere iure putat.
391  Est fur, estque fugax, huic fraudis conscia mens est,
Hic male mentitur, hic rapit atque clepit.
392  Hic male servitium studuit contemnere nostrum,
Proximus est noster quem fugit ille diu.
393  Stipes eis plantas, connectant vincla lacertos,
Facta ut iniqua canant, lorea flagra ferant.
394  Talia persultant miseros cum laedere malunt,
Cum re non vitiis hos spoliare volunt.
395  Flebilior sed iniqua gerens qui sustinet illo est.
396  Hic quod agendo perit, ille ferendo viget.
397  Sicque bono prosunt crudelia facta maligni,
Sic auri fero dite politur opus.
398  Namque iuvare solet pravorum saevior usus
Iustos, quo afflicti coelica regna petunt.
399  Quo premit Hebraeam mage plebs Memphitica gentem,
Ad promissa magis tendere rura parat.
400  Ne violentus eas miseris, sed blandior esto,
Vota quibus forsan sunt meliora tuis,
Hos nec operta fraus, nec aperta licentia laedat,
Securi et tuti sint ab utroque malo,
Ne reputa diras sed certa ignoscere culpas,
Quis sine in hac vita vivere nemo valet.
401  Debita qui semper tibimet laxanda precaris,
Hoc inopi facito, quod petis ipse Deo.
402  Ne tua si miserum levet indulgentia nullum,
Cum petis hanc, eius destituaris ope.
403  Sic dum conservo contemnit parcere servus,
Iram in se iusti mox revocavit heri.
404  Parcere mortalis mortalibus ego parato,
Cum quis naturae lex manet una tibi.
405  Quisque tuo dispar si sit per prospera cursus,
Ortus et occasus qui tibi, par et eis.
406  Fons sacer hos tecum beat, inlinit unguen avitum,
Atque agni satiat hos caro sive cruor.
407  Ut pro te vitae est, pro his quoque mortuus auctor,
Quemque et pro meritis ad sua dona vocat.
408  Hic submittantur transacti carbasa libri,
Littore in hoc tenet anchora iacta ratem.




monumenta.ch > LIBER PRIMUS PARAENESIS AD IUDICES.