monumenta.ch > Tertullianus > 23
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, , XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII SHOW APPARATUS

1 Nunc quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur, ob impietatem qua eum et despexerunt, et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam, Proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et noctuis; id est, ex quo genus hominum, dilucidata per Christum veritate, idola proiecit; vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit enim Dominus sabaoth a Iudaea, et ab Hierusalem inter caetera, et prophetam, et sapientem architectum; Spiritum scilicet Sanctum, qui aedificat Ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem Dei: nam exinde apud illos destitit Dei gratia.
2 Et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech; id est, coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex quibus Dominum coronaverat; et non iustitiam, sed clamorem quo in crucem cum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus, Lex et Prophetae usque ad Ioannem.
3 Dehinc, cum ex perseverantia furoris, et nomen Domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est : Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia) et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum, non poenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustae igni, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant; derelicta est tanquam specula in vinca, vel in cucumerario casula; ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit Sanctum Israelis.
4 Sic et machaerae conditionalis comminatio : Si nolueritis, nec audieritis me, machaera vos comedet; probavit Christum fuisse, quem non audiendo, perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo, dispersionem eis postulat a Patre : Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam, in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis: in anxietate dormietis.
5 Satis vane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum Dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius Dei dicit, a Creatoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a Creatore : et dati sunt pessimi pro sepultura eius; qui scilicet subreptum eum asseveraverant: et locupletes pro morte eius; qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti.
6 Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam, si adversarium Domini sui peremissent.
7 Certe si nondum venit Christus Creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus Creatoris inveniat, et alium contende venisse.
8 Iam vero quale est, ut per coelum suum admiserit, quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipsa aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane Deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo Deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit?
9 Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus Creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.
Tertullianus HOME