monumenta.ch > Tertullianus > 22
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII SHOW APPARATUS

1 Habes et Apostolorum opus praedicatum: Quam tempestivi pedes evangelizantium bona! non bellum, nec mala. Respondit et Psalmus : In omnem terram exivit sonus eorum, et in terminos terrae voces eorum; circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem Domini ex Hierusalem; ut fieret quod scriptum est : Longe quique a iustitia mea appropinquaverunt iustitiae meae et veritati.
2 Cum huic negotio accingerentur Apostoli, renuntiaverunt presbyteris, et archontibus, et sacerdotibus Iudaeorum. Annon vel maxime, inquit, ut alterius Dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem, cuius scripturam cum maxime implebant.
3 Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis; blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio eius, utique synagogae; separamini vasa portatis. Iam enim, secundum supra scripta (Ibid., 10), revelaverat Dominus brachio suo sanctum, id est, virtute sua Christum, coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a Deo.
4 Sic et ab ipso iudaismo divertentes, cum Legis obligamenta et onera evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum eorum: postea certe quam tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius. Quae dehinc passi sunt Apostoli? Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet Creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Ecquid Creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat?
5 Nam neque praedicaret alterius Dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis; neque exprobrasset, quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, neque quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis.
6 Praemittens itaque, et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros, tam apostolos, quam et deinceps omnes fideles prophetavit, signatos illa nota scilicet, de qua Ezechiel : Dicit Dominus ad me: Pertransi medio portae in media Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet Dei, gloriam Patri Deo relaturos, psalmus vigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad Patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae hymnum tibi dicam.
7 Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habeat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo : In ecclesiis benedicite Dominum Deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia : Non est voluntas mea, dicit Dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum; gloriae scilicet relatio, et benedictio, et laus, et hymni.
8 Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium, et ecclesiarum sacramenta, et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere uti dicas, Spiritum Creatoris tuo Christo prophetasse.
Tertullianus HOME