monumenta.ch > Tertullianus > 21
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, , XX <<<     >>> XXII

Caput XXI SHOW APPARATUS

1 Si nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno eius, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione.
2 Sed et revictus de nationum vocatione, convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad Creatorem, quando et proselyti diversae et propriae conditionis seorsum a Propheta nominentur: Ecce, inquit Esaias, Proselyti per me accedent ad te; ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad Deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habebant nominationem, sperantes in Christum: Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est.
3 Caeterum, allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias : Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons Domini; utique sublimitas Dei; et aedes Dei super summos montes; utique Christus, catholicum Dei templum, in quo Deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum: Et venient ad eum universae nationes; et ibunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in aedem Dei Iacob; et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea.
4 Ex Sion enim exibit lex, et sermo Domini ex Hierusalem. Haec erit via sua, novae legis Evangelium, et novi sermonis, in Christo iam, non in Moyse. Et iudicabit inter nationes; de errore scilicet earum. Et revincent populum amplum, ipsorum in primis Iudaeorum et proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra, et sibynas in falces, id est, animorum nocentium, et linguarum infestarum, et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram: utique discordiae; et non discent amplius bellare, id est, inimicitias perficere; ut et hic diseas Christum non belli potentem, sed paciferum repromissum. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur; aut adimpleta, cum leguntur.
5 Aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum, atque decursum vocationis in nationes, a novissimis diebus adeuntes ad Deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus est allectio. Etenim fidem istam Apostoli induxerunt.
Tertullianus HOME