monumenta.ch > Seneca > 6
Seneca, de Providentia, V <<<    

Caput VI MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  'Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri? 'Ille vero non patitur. Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes inprobas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam; ipsos tuetur ac vindicat: numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt. 2  Democritus divitias proiecit, onus illas bonae mentis existimans: quid ergo miraris, si id deus bono viro accidere patitur quod vir bonus aliquando uult sibi accidere? Filios amittunt viri boni: quidni, cum aliquando et occidant? In exilium mittuntur: quidni, cum aliquando ipsi patriam non repetituri relinquant? Occiduntur: quidni, cum aliquando ipsi sibi manus adferant? 3  Quare quaedam dura patiuntur? ut alios pati doceant; nati sunt in exemplar. Puta itaque deum dicere: 'quid habetis quod de me queri possitis, vos quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi: auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est. 4  Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed qua latent videris, miseri sunt, sordidi turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus culti; non est ista solida et sincera felicitas: crusta est et quidem tenuis. Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent et inponunt; cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit. 5  Vobis dedi bona certa mansura, quanto magis versaverit aliquis et undique inspexerit, meliora maioraque; permisi vobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire; non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt. Sic mundus exteriora contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum; non egere felicitate felicitas vestra est. 6  "At multa incidunt tristia horrenda, dura toleratu." Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi: ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis: ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem: nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem: aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem: quae vos aut finit aut transfert. Contemnite fortunam: nullum illi telum quo feriret animum dedi. 7  Ante omnia cavi ne quis vos teneret invitos; patet exitus: si pugnare non vultis, licet fugere. Ideo ex omnibus rebus quas esse vobis necessarias volui nihil feci facilius quam mori. Prono animam loco posui: trahitur adtendite modo et videbitis quam brevis ad libertatem et quam expedita ducat via. bnf15086.126 Non tam longas in exitu vobis quam intrantibus moras posui; alioqui magnum in vos regnum fortuna tenuisset, si homo tam tarde moreretur quam nascitur. 8  Omne tempus, omnis vos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum inpingere; inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite. Corpora opima taurorum exiguo concidunt vulnere et magnarum virium animalia humanae manus ictus inpellit; tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit. 9  Non in alto latet spiritus nec utique ferro eruendus est; non sunt vulnere penitus inpresso scrutanda praecordia: in proximo mors est. Non certum ad hos ictus destinavi locum: quacumque vis pervium est. Ipsum illud quod vocatur mori, quo anima discedit a corpore, brevius est quam ut sentiri tanta velocitas possit: sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit, quidquid est, properat. Ecquid erubescitis? quod tam cito fit timetis diu! '


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik