monumenta.ch > Plautus > 3
Plautus, Menaechmi, 1, Scaena II. Menaechmus Peniculus <<<     >>> Scaena IV. Cylindrus Erotium

Scaena III. Erotium Peniculus Menaechmus MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1 ER. Anime mi, Menaechme, salve. PEN. Quid ego? ER. Extra numerum es mihi.
2 PEN. Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
3 MEN. Ego istic mihi hodie
4 adparari iussi apud te proelium.
5 ER. Hodie id fiet. MEN. In eo uterque proelio potabimus;
6 uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,
7 tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
8 ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
9 ER. Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.
10 quid hoc est? MEN. Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.bav1615.99 v
11 ER. Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
12 PEN. Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
13 nam si amabas, iam oportebat
14 nasum abreptum mordicus.
15 MEN. Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
16 PEN. Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
17 MEN. Ego saltabo? sanus hercle non es. PEN. Egone an tu magis?
18 si non saltas, exue igitur. MEN. Nimio ego hanc periculo
19 surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
20 Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.
21 cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
22 ER. Hoc animo decet animatos esse amatores probos.cpl1613.43 v
23 PEN. Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
24 MEN. Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.
25 PEN. Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
26 MEN. Scin quid volo ego te accurare? ER. Scio, curabo quae voles.
27 MEN. Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier
28 atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
29 glandionidam suillam, laridum pernonidam,
30 aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
31 madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
32 atque actutum. ER. Licet ecastor. MEN. Nos prodimus ad forum.
33 iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
34 ER. Quando vis veni, parata res erit. MEN. Propera modo.
35 sequere tu. PEN. Ego hercle vero te et servabo et te sequar,
36 neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.
37 ER. Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
38 sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.



Plautus, Menaechmi, 1, Scaena II. Menaechmus Peniculus <<<     >>> Scaena IV. Cylindrus Erotium
monumenta.ch > Plautus > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik