Scaena I. Peniculus
1 | PEN. Iuventus nomen fecit Peniculo mihi, |
2 | ideo quia mensam, quando edo, detergeo. |
3 | homines captivos qui catenis vinciunt |
4 | et qui fugitivis servis indunt compedes, |
5 | nimis stulte faciunt mea quidem sententia. |
6 | nam homini misero si ad malum accedit malum, |
7 | maior lubido est fugere et facere nequiter. |
8 | nam se ex catenis eximunt aliquo modo. |
9 | tum compediti anum lima praeterunt |
10 | aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae. |
11 | quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, |
12 | esca atque potione vinciri decet. |
13 | apud mensam plenam homini rostrum deliges; |
14 | dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, |
15 | suo arbitratu adfatim cottidie, |
16 | numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit, |
17 | facile adservabis, dum eo vinclo vincies. |
18 | ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria: |
19 | quam magis extendas, tanto adstringunt artius. |
20 | nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu |
21 | sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat. |
22 | nam illic homo homines non alit, verum educat, |
23 | recreatque: nullus melius medicinam facit. |
24 | ita est adulescens; ipsus escae maxumae |
25 | cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, |
26 | tantas struices concinnat patinarias: |
27 | standumst in lecto, si quid de summo petas. |
28 | sed mi intervallum iam hos dies multos fuit: |
29 | domi domitus sum usque cum caris meis. |
30 | nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum. |
31 | id quoque iam, cari qui instruontur deserunt. |
32 | nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium. |
33 | Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras. |