bnf7311.79-b24 Liber III HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, |
2 | quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. |
3 | ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione |
4 | faverit et toto qui volat orbe puer. |
5 | non erat armatis aequum concurrere nudas; |
6 | sic etiam vobis vincere turpe, viri. |
7 | dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues |
8 | bnf7311.80 adicis, et rabidae tradis ovile lupae?' |
9 | parcite paucarum diffundere crimen in omnes; |
10 | spectetur meritis quaeque puella suis. |
11 | si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem |
12 | quo premat Atrides crimine maior habet, |
13 | si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae |
14 | cuius et in vivis ad Styga venit equis, |
15 | est pia Penelope lustris errante duobus |
16 | et totidem lustris bella gerente viro. |
17 | respice Phylaciden et quae comes isse marito |
18 | fertur et ante annos occubuisse suos. |
19 | fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit |
20 | proque viro est uxor funere lata viri. |
21 | 'accipe me, Capaneu! cineres miscebimur' inquit |
22 | Iphias, in medios desiluitque rogos. |
23 | ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: |
24 | non mirum, populo si placet illa suo. |
25 | nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte; |
26 | conveniunt cumbae vela minora meae. |
27 | nil nisi lascivi per me discuntur amores; |
28 | femina praecipiam quo sit amanda modo. |
29 | femina nec flammas nec saevos discutit arcus; |
30 | parcius haec video tela nocere viris. |
31 | saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae, |
32 | paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent. |
33 | Phasida iam matrem fallax dimisit Iaso; |
34 | venit in Aesonios altera nupta sinus. |
35 | quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas |
36 | pavit in ignoto sola relicta loco. |
37 | quaere, Novem cur una Viae dicatur, et audi |
38 | depositis silvas Phyllida flesse comis. |
39 | et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem |
40 | praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. |
41 | quid vos perdiderit, dicam: nescistis amare; |
42 | defuit ars vobis; arte perennat amor. |
43 | nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere |
44 | iussit, et ante oculos constitit ipsa meos. |
45 | tum mihi 'quid miserae' dixit 'meruere puellae? |
46 | traditur armatis vulgus inerme viris. |
47 | illos artifices gemini fecere libelli; |
48 | haec quoque pars monitis erudienda tuis. |
49 | probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, |
50 | mox cecinit laudes prosperiore lyra. |
51 | si bene te novi, cultas ne laede puellas: |
52 | gratia, dum vives, ista petenda tibi est.' |
53 | dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos |
54 | constiterat) folium granaque pauca dedit; |
55 | sensimus acceptis numen quoque: purior aether |
56 | fulsit, et e toto pectore cessit onus. |
57 | dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, |
58 | quas pudor et leges et sua iura sinunt. |
59 | venturae memores iam nunc estote senectae: |
60 | sic nullum vobis tempus abibit iners. |
61 | dum licet, et vernos etiam nunc editis annos, |
62 | ludite: eunt anni more fluentis aquae; |
63 | nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda, |
64 | nec, quae praeteriit, hora redire potest. |
65 | utendum est aetate: cito pede labitur aetas, |
66 | nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. |
67 | hos ego, qui canent, frutices violaria vidi; |
68 | bnf7311.81 hac mihi de spina grata corona data est. |
69 | tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, |
70 | frigida deserta nocte iacebis anus, |
71 | nec tua frangetur nocturna ianua rixa, |
72 | sparsa nec invenies limina mane rosa. |
73 | quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, |
74 | et perit in nitido qui fuit ore color. |
75 | quasque fuisse tibi canas a virgine iuras, |
76 | sparguntur subito per caput omne comae. |
77 | anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, |
78 | nec faciunt cervos cornua iacta senes: |
79 | nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem, |
80 | qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. |
81 | adde, quod et partus faciunt breviora iuventae |
82 | tempora: continua messe senescit ager. |
83 | Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, |
84 | nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. |
85 | ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis, |
86 | unde habet Aenean Harmoniamque suos? |
87 | ite per exemplum, genus o mortale, dearum, |
88 | gaudia nec cupidis vestra negate viris. |
89 | ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; |
90 | mille licet sumant, deperit inde nihil. |
91 | conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu; |
92 | sufficit et damni pars caret illa metu. |
93 | quis vetet adposito lumen de lumine sumi, |
94 | quisve cavo vastas in mare servet aquas? |
95 | et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit? |
96 | quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? |
97 | nec vos prostituit mea vox, sed vana timere |
98 | damna vetat: damnis munera vestra carent. |
99 | sed me flaminibus venti maioris iturum, |
100 | dum sumus in portu, provehat aura levis. |
101 | Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis |
102 | provenit, et culto stat seges alta solo. |
103 | forma dei munus; forma quota quaeque superbit? |
104 | pars vestrum tali munere magna caret. |
105 | cura dabit faciem; facies neclecta peribit, |
106 | Idaliae similis sit licet illa deae. |
107 | corpora si veteres non sic coluere puellae, |
108 | nec veteres cultos sic habuere viros: |
109 | si fuit Andromache tunicas induta valentes, |
110 | quid mirum? duri militis uxor erat. |
111 | scilicet Aiaci coniunx ornata venires, |
112 | cui tegumen septem terga fuere boum! |
113 | simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea Roma est |
114 | et domiti magnas possidet orbis opes. |
115 | aspice quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt: |
116 | alterius dices illa fuisse Iovis. |
117 | Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, |
118 | de stipula Tatio regna tenente fuit. |
119 | quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, |
120 | quid nisi araturis pascua bubus erant? |
121 | prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum |
122 | gratulor: haec aetas moribus apta meis, |
123 | non quia nunc terrae lentum subducitur aurum |
124 | lectaque diverso litore concha venit, |
125 | nec quia decrescunt effosso marmore montes, |
126 | nec quia caeruleae mole fugantur aquae, |
127 | sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos |
128 | bnf7311.82 rusticitas priscis illa superstes avis. |
129 | vos quoque nec caris aures onerate lapillis, |
130 | quos legit in viridi decolor Indus aqua, |
131 | nec prodite graves insuto vestibus auro, |
132 | per quas nos petitis, saepe fugatis, opes. |
133 | munditiis capimur: non sint sine lege capilli; |
134 | admotae formam dantque negantque manus. |
135 | nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit |
136 | eligat et speculum consulate ante suum. |
137 | longa probat facies capitis discrimina puri: |
138 | sic erat ornatis Laodamia comis. |
139 | exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, |
140 | ut pateant aures, ora rotunda volunt. |
141 | alterius crines umero iactentur utroque: |
142 | talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra. |
143 | altera succinctae religetur more Dianae, |
144 | ut solet, attonitas cum petit illa feras. |
145 | huic decet inflatos laxe iacuisse capillos, |
146 | illa sit adstrictis impedienda comis; |
147 | hanc placet ornari testudine Cyllenea, |
148 | sustineat similes fluctibus illa sinus. |
149 | sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, |
150 | nec quot apes Hyblae nec quot in Alpe ferae, |
151 | nec mihi tot positus numero conprendere fas est: |
152 | adicit ornatus proxima quaeque dies. |
153 | et neglecta decet multas coma: saepe iacere |
154 | hesternam credas, illa repexa modo est. |
155 | ars casu similis: sic capta vidit ut urbe |
156 | Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' |
157 | talem te Bacchus Satyris clamantibus 'euhoe' |
158 | sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. |
159 | o quantum indulget vestro natura decori, |
160 | quarum sunt multis damna pianda modis! |
161 | nos male detegimur, raptique aetate capilli, |
162 | ut Borea frondes excutiente, cadunt. |
163 | femina canitiem Germanis inficit herbis, |
164 | et melior vero quaeritur arte color, |
165 | femina procedit densissima crinibus emptis, |
166 | proque suis alios efficit aere suos. |
167 | nec rubor est emisse: palam venire videmus |
168 | Herculis ante oculos virgineumque chorum. |
169 | quid de veste loquar? nec nunc segmenta requiro |
170 | nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. |
171 | cum tot prodierint pretio leviore colores, |
172 | quis furor est census corpore ferre suos? |
173 | aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer |
174 | nec tepidus pluvias concitat auster aquas; |
175 | ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen |
176 | diceris Inois eripuisse dolis; |
177 | hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: |
178 | crediderim nymphas hac ego veste tegi. |
179 | ille crocum simulat (croceo velatur amictu, |
180 | roscida luciferos cum dea iungit equos), |
181 | hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, |
182 | albentesve rosas, Threiciamve gruem; |
183 | nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt, |
184 | et sua velleribus nomina cera dedit. |
185 | quot nova terra parit flores, cum vere tepenti |
186 | vitis agit gemmas pigraque fugit hiems, |
187 | lana tot aut plures sucos bibit: elige certos, |
188 | bnf7311.83 nam non conveniens omnibus omnis erit. |
189 | pulla decent niveas: Briseida pulla decebant; |
190 | cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. |
191 | alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas: |
192 | sic tibi vestitae pressa Seriphos erat. |
193 | quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, |
194 | neve forent duris aspera crura pilis! |
195 | sed non Caucasea doceo de rupe puellas |
196 | quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. |
197 | quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes |
198 | oraque suscepta mane laventur aqua? |
199 | scitis et inducta candorem quaerere creta; |
200 | sanguine quae vero non rubet, arte rubet. |
201 | arte supercilii confinia nuda repletis |
202 | parvaque sinceras velat aluta genas. |
203 | nec pudor est oculos tenui signare favilla |
204 | vel prope te nato, lucide Cydne, croco. |
205 | est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, |
206 | parvus, sed cura grande, libellus, opus: |
207 | hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; |
208 | non est pro vestris ars mea rebus iners. |
209 | non tamen expositas mensa deprendat amator |
210 | pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat. |
211 | quem non offendat toto faex inlita vultu, |
212 | cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? |
213 | oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis |
214 | demptus ab inmundo vellere sucus ovis? |
215 | nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas |
216 | nec coram dentes defricuisse probem. |
217 | ista dabunt formam, sed erunt deformia visu; |
218 | multaque, dum fiunt, turpia, facta placent: |
219 | quae nunc nomen habent operosi signa Myronis, |
220 | pondus iners quondam duraque massa fuit; |
221 | anulus ut fiat, primo conliditur aurum; |
222 | quas geritis vestis, sordida lana fuit; |
223 | cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, |
224 | nuda Venus madidas exprimit imbre comas. |
225 | tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus: |
226 | aptius a summa conspiciere manu. |
227 | cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? |
228 | claude forem thalami! quid rude prodis opus? |
229 | multa viros nescire decet; pars maxima rerum |
230 | offendat, si non interiora tegas. |
231 | aurea quae pendent ornato signa theatro |
232 | inspice, contemnes: brattea ligna tegit; |
233 | sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire, |
234 | nec nisi summotis forma paranda viris. |
235 | at non pectendos coram praebere capillos, |
236 | ut iaceant fusi per tua terga, veto. |
237 | illo praecipue ne sis morosa caveto |
238 | tempore, nec lapsas saepe resolve comas. |
239 | tuta sit ornatrix: odi, quae sauciat ora |
240 | unguibus et rapta brachia figit acu. |
241 | devovet, et tangit, dominae caput illa, simulque |
242 | plorat in invisas sanguinolenta comas. |
243 | quae male crinita est, custodem in limine ponat |
244 | orneturve Bonae semper in aede Deae. |
245 | dictus eram subito cuidam venisse puellae: |
246 | turbida perversas induit illa comas. |
247 | hostibus eveniat tam foedi causa pudoris, |
248 | bnf7311.84 inque nurus Parthas dedecus illud eat. |
249 | turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, |
250 | et sine fronde frutex, et sine crine caput. |
251 | non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae, |
252 | perque fretum falso, Sidoni, vecta bove, |
253 | aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis, |
254 | tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. |
255 | turba docenda venit pulchrae turpesque puellae, |
256 | pluraque sunt semper deteriora bonis. |
257 | formosae non artis opem praeceptaque quaerunt; |
258 | est illis sua dos, forma sine arte potens: |
259 | cum mare compositum est, securus navita cessat; |
260 | cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. |
261 | rara tamen mendo facies caret: occule mendas, |
262 | quaque potes vitium corporis abde tui. |
263 | si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere: |
264 | inque tuo iaceas quantulacumque toro; |
265 | hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, |
266 | iniecta lateant fac tibi veste pedes. |
267 | quae nimium gracilis, pleno velamina filo |
268 | sumat, et ex umeris laxus amictus eat. |
269 | pallida purpureis spargat sua corpora virgis, |
270 | nigrior ad Pharii confuge piscis opem. |
271 | pes malus in nivea semper celetur aluta: |
272 | arida nec vinclis crura resolve suis. |
273 | conveniunt tenues scapulis analemptrides altis: |
274 | angustum circa fascia pectus eat. |
275 | exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, |
276 | cui digiti pingues et scaber unguis erit. |
277 | cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur |
278 | et semper spatio distet ab ore viri. |
279 | si niger aut ingens aut non erit ordine natus |
280 | dens tibi, ridendo maxima damna feres. |
281 | quis credat? discunt etiam ridere puellae, |
282 | quaeritur atque illis hac quoque parte decor. |
283 | sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, |
284 | et summos dentes ima labella tegant, |
285 | nec sua perpetuo contendant ilia risu, |
286 | sed leve nescioquid femineumque sonet. |
287 | est, quae perverso distorqueat ora cachinno; |
288 | cum risu laeta est altera, flere putes. |
289 | illa sonat raucum quiddam atque inamabile: ridet, |
290 | ut rudit a scabra turpis asella mola. |
291 | quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter |
292 | quoque volunt plorant tempore, quoque modo. |
293 | quid, cum legitima fraudatur littera voce |
294 | Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? |
295 | in vitio decor est: quaerunt male reddere verba |
296 | discunt, posse minus, quam potuere, loqui. |
297 | omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam; |
298 | discite femineo corpora ferre gradu. |
299 | est et in incessu pars non temnenda decoris; |
300 | allicit ignotos ille fugatque viros. |
301 | haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras |
302 | accipit, expensos fertque superba pedes; |
303 | illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti |
304 | ambulat, ingentes varica fertque gradus. |
305 | sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter |
306 | motus, concesso mollior alter erit. |
307 | pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti |
308 | bnf7311.85 nuda sit, a laeva conspicienda manu. |
309 | hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi, |
310 | oscula ferre umero, qua patet usque libet. |
311 | monstra maris Sirenes erant, quae voce canora |
312 | quamlibet admissas detinuere rates. |
313 | his sua Sisyphides auditis paene resolvit |
314 | corpora, nam sociis inlita cera fuit. |
315 | res est blanda canor: discant cantare puellae, |
316 | pro facie multis vox sua lena fuit, |
317 | et modo marmoreis referant audita theatris, |
318 | et modo Niliacis carmina lusa modis. |
319 | nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra |
320 | nesciat arbitrio femina docta meo. |
321 | saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus, |
322 | Tartareosque lacus tergeminumque canem. |
323 | saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, |
324 | fecerunt muros officiosa novos. |
325 | quamvis mutus erat, voci favisse putatur |
326 | piscis Arioniae fabula nota lyrae. |
327 | disce etiam duplici genialia nablia palma |
328 | verrere: conveniunt dulcibus illa iocis. |
329 | sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, |
330 | sit quoque vinosi Teia Musa senis; |
331 | nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?) |
332 | cuive pater vafri luditur arte Getae. |
333 | et teneri possis carmen legisse Properti, |
334 | sive aliquid Galli sive, Tibulle, tuum |
335 | dictaque Varroni fulvis insignia villis |
336 | vellera germanae, Phrixe, querenda tuae: |
337 | et profugum Aenean, altae primordia Romae, |
338 | quo nullum Latio clarius extat opus. |
339 | forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, |
340 | nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis |
341 | atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri |
342 | carmina, quis partes instruit ille duas, |
343 | deve tribus libris, titulus quos signat Amorum, |
344 | elige, quod docili molliter ore legas, |
345 | vel tibi composita cantetur Epistula voce; |
346 | ignotum hoc aliis ille novavit opus.' |
347 | o ita, Phoebe, velis, ita vos, pia numina vatum, |
348 | insignis cornu Bacche novemque deae! |
349 | quis dubitet, quin scire velim saltare puellam, |
350 | ut moveat posito brachia iussa mero? |
351 | artifices lateris, scenae spectacula, amantur: |
352 | tantum mobilitas illa decoris habet. |
353 | parva monere pudet, talorum dicere iactus |
354 | ut sciat, et vires, tessera missa, tuas; |
355 | et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte |
356 | quam subeat partem callida, quamque vocet, |
357 | cautaque non stulte latronum proelia ludat, |
358 | unus cum gemino calculus hoste perit, |
359 | bellatorque sua prensus sine compare bellat |
360 | aemulus et coeptum saepe recurrit iter. |
361 | reticuloque pilae leves fundantur aperto |
362 | nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. |
363 | est genus in totidem tenui ratione redactum |
364 | scriptula, quot menses lubricus annus habet; |
365 | parva tabella capit ternos utrimque lapillos, |
366 | in qua vicisse est continuasse suos. |
367 | mille facesse iocos; turpe est nescire puellam |
368 | bnf7311.86 ludere: ludendo saepe paratur amor. |
369 | sed minimus labor est sapienter iactibus uti; |
370 | maius opus mores composuisse suos. |
371 | tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso |
372 | nudaque per lusus pectora nostra patent; |
373 | ira subit, deforme malum, lucrique cupido, |
374 | iurgiaque et rixae sollicitusque dolor; |
375 | crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, |
376 | invocat iratos et sibi quisque deos. |
377 | nulla fides tabulae: quae non per vota petuntur? |
378 | et lacrimis vidi saepe madere genas. |
379 | Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat, |
380 | in quibus est ulli cura placere viro. |
381 | hos ignava iocos tribuit natura puellis; |
382 | materia ludunt uberiore viri. |
383 | sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique |
384 | armaque et in gyros ire coactus equus. |
385 | nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, |
386 | nec Tuscus placida devehit amnis aqua. |
387 | at licet et prodest Pompeias ire per umbras, |
388 | Virginis aetheriis cum caput ardet equis; |
389 | visite laurigero sacrata Palatia Phoebo, |
390 | ille Paraetonicas mersit in alta rates, |
391 | quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, |
392 | navalique gener cinctus honore caput, |
393 | visite turicremas vaccae Memphitidos aras, |
394 | visite conspicuis terna theatra locis; |
395 | spectentur tepido maculosae sanguine harenae |
396 | metaque ferventi circumeunda rota. |
397 | quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido: |
398 | fructus abest, facies cum bona teste caret. |
399 | tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu, |
400 | non erit ignotae gratia magna lyrae. |
401 | si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, |
402 | mersa sub aequoreis illa lateret aquis. |
403 | quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? |
404 | hoc votum nostri summa laboris habet. |
405 | cura deum fuerant olim regumque poetae, |
406 | praemiaque antiqui magna tulere chori; |
407 | sanctaque maiestas et erat venerabile nomen |
408 | vatibus, et largae saepe dabantur opes. |
409 | Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, |
410 | contiguus poni, Scipio magne, tibi. |
411 | nunc hederae sine honore iacent operataque doctis |
412 | cura vigil Musis nomen inertis habet. |
413 | sed famae vigilare iuvat: quis nosset Homerum, |
414 | Ilias aeternum si latuisset opus? |
415 | quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset |
416 | inque sua turri perlatuisset anus? |
417 | utilis est vobis, formosae, turba, puellae. |
418 | saepe vagos ultra limina ferte pedes. |
419 | ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam, |
420 | et Iovis in multas devolat ales aves. |
421 | se quoque det populo mulier speciosa videndam; |
422 | quem trahat, e multis forsitan unus erit. |
423 | omnibus illa locis maneat studiosa placendi |
424 | et curam tota mente decoris agat. |
425 | casus ubique valet: semper tibi pendeat hamus; |
426 | quo minime credas gurgite, piscis erit. |
427 | saepe canes frustra nemorosis montibus errant |
428 | bnf7311.87 inque plagam nullo cervus agente venit. |
429 | quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae |
430 | quam lacrimas ulli posse placere suas? |
431 | funere saepe viri vir quaeritur: ire solutis |
432 | crinibus et fletus non tenuisse decet. |
433 | sed vitate viros cultum formamque professos |
434 | quique suas ponunt in statione comas. |
435 | quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis; |
436 | errat et in nulla sede moratur Amor. |
437 | femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa |
438 | forsitan et plures possit habere viros? |
439 | vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, |
440 | praeceptis Priami si foret usa sui. |
441 | sunt qui mendaci specie grassentur amoris |
442 | perque aditus talis lucra pudenda petant. |
443 | nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo |
444 | nec brevis in rugas lingula pressa suas, |
445 | nec toga decipiat filo tenuissima, nec si |
446 | anulus in digitis alter et alter erit. |
447 | forsitan ex horum numero cultissimus ille |
448 | fur sit, et uratur vestis amore tuae. |
449 | 'redde meum' clamant spoliatae saepe puellae, |
450 | 'redde meum' toto voce boante foro. |
451 | has, Venus, e templis multo radiantibus auro |
452 | lenta vides lites Appiadesque tuae. |
453 | sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: |
454 | deceptae, a, multi crimen amantis habent. |
455 | discite ab alterius vestras timuisse querellis, |
456 | ianua fallaci ne sit aperta viro. |
457 | parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: |
458 | quos faciet testis, fecit et ante deos. |
459 | et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres, |
460 | Phyllide decepta nulla relicta fides. |
461 | si bene promittent, totidem promittite verbis: |
462 | si dederint, et vos gaudia pacta date. |
463 | illa potest vigiles flammas extinguere Vestae |
464 | et rapere e templis, Inachi, sacra tuis, |
465 | et dare mixta viro tritis aconita cicutis, |
466 | accepto Venerem munere si qua negat. |
467 | fert animus propius consistere: supprime habenas, |
468 | Musa, nec admissis excutiare rotis. |
469 | verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis: |
470 | accipiat missas apta ministra notas. |
471 | inspice, quodque leges, ex ipsis collige verbis |
472 | fingat, an ex animo sollicitusque roget; |
473 | postque brevem rescribe moram: mora semper amantes |
474 | incitat, exiguum si modo tempus habet. |
475 | sed neque te facilem iuveni promitte roganti |
476 | nec tamen e duro quod petit ille nega. |
477 | fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, |
478 | spesque magis veniat certa minorque metus. |
479 | munda sed e medio consuetaque verba, puellae, |
480 | scribite: sermonis publica forma placet. |
481 | a, quotiens dubius scriptis exarsit amator |
482 | et nocuit formae barbara lingua bonae! |
483 | sed quoniam, quamvis vittae careatis honore, |
484 | est vobis vestros fallere cura viros, |
485 | ancillae puerique manu perarate tabellas, |
486 | pignora nec iuveni credite vestra novo. |
487 | vidi ego pallentes isto terrore puellas |
488 | bnf7311.88 servitium miseras tempus in omne pati; |
489 | perfidus ille quidem, qui talia pignora servat, |
490 | sed tamen Aetnaei fulminis instar habent. |
491 | iudice me fraus est concessa repellere fraudem, |
492 | armaque in armatos sumere iura sinunt. |
493 | ducere consuescat multas manus una figuras |
494 | (a, pereant, per quos ista monenda mihi!) |
495 | nec nisi deletis tutum rescribere ceris, |
496 | ne teneat geminas una tabella manus. |
497 | femina dicatur scribenti semper amator: |
498 | 'illa' sit in vestris, qui fuit 'ille', notis. |
499 | si licet a parvis animum ad maiora referre |
500 | plenaque curvato pandere vela sinu, |
501 | pertinet ad faciem rabidos compescere mores: |
502 | candida pax homines, trux decet ira feras. |
503 | ora tument ira, nigrescunt sanguine venae, |
504 | lumina Gorgoneo saevius igne micant. |
505 | 'i procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' |
506 | ut vidit vultus Pallas in amne suos. |
507 | vos quoque si media speculum spectetis in ira, |
508 | cognoscat faciem vix satis ulla suam. |
509 | nec minus in vultu damnosa superbia vestro: |
510 | comibus est oculis alliciendus Amor. |
511 | odimus inmodicos (experto credite) fastus: |
512 | saepe tacens odii semina vultus habet. |
513 | spectantem specta, ridenti mollia ride; |
514 | innuet, acceptas tu quoque redde notas. |
515 | sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis |
516 | spicula de pharetra promit acuta sua. |
517 | odimus et maestas; Tecmessam diligat Aiax; |
518 | nos hilarem populum femina laeta capit. |
519 | numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, |
520 | ut mea de vobis altera amica foret. |
521 | credere vix videor, cum cogar credere partu, |
522 | vos ego cum vestris concubuisse viris. |
523 | scilicet Aiaci mulier maestissima dixit |
524 | 'lux mea' quaeque solent verba iuvare viros! |
525 | quis vetat a magnis ad res exempla minores |
526 | sumere nec nomen pertimuisse ducis? |
527 | dux bonus huic centum commisit vite regendos, |
528 | huic equites, illi signa tuenda dedit: |
529 | vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, |
530 | inspicite et certo ponite quemque loco. |
531 | munera det dives; ius qui profitebitur, adsit; |
532 | facundus causam saepe clientis agat. |
533 | carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: |
534 | hic chorus ante alios aptus amare sumus. |
535 | nos facimus placitae late praeconia formae: |
536 | nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet; |
537 | Vesper et Eoae novere Lycorida terrae: |
538 | et multi, quae sit nostra Corinna, rogant. |
539 | adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt |
540 | et facit ad mores ars quoque nostra suos. |
541 | nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi; |
542 | contempto colitur lectus et umbra foro. |
543 | sed facile haeremus validoque perurimur aestu |
544 | et nimium certa scimus amare fide. |
545 | scilicet ingenium placida mollitur ab arte |
546 | et studio mores convenienter eunt. |
547 | vatibus Aoniis faciles estote, puellae: |
548 | bnf7311.89 numen inest illis Pieridesque favent. |
549 | est deus in nobis et sunt commercia caeli; |
550 | sedibus aetheriis spiritus ille venit. |
551 | a doctis pretium scelus est sperare poetis; |
552 | me miserum, scelus hoc nulla puella timet. |
553 | dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces |
554 | este: novus viso casse resistet amans. |
555 | sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, |
556 | comparibus frenis artificemque reget, |
557 | nec, stabilis animos annis viridemque iuventam |
558 | ut capias, idem limes agendus erit. |
559 | hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, |
560 | qui tetigit thalamos praeda novella tuos, |
561 | te solam norit, tibi semper inhaereat uni; |
562 | cingenda est altis saepibus ista seges. |
563 | effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis; |
564 | non bene cum sociis regna Venusque manent. |
565 | ille vetus miles sensim et sapienter amabit, |
566 | multaque tironi non patienda feret; |
567 | nec franget postes, nec saevis ignibus uret |
568 | nec dominae teneras adpetet ungue genas |
569 | nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae |
570 | nec raptus flendi causa capillus erit. |
571 | ista decent pueros aetate et amore calentes; |
572 | hic fera composita vulnera mente feret. |
573 | ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, |
574 | ut modo montanis silva recisa iugis. |
575 | certior hic amor est: brevis et fecundior ille: |
576 | quae fugiunt, celeri carpite poma manu. |
577 | omnia tradantur (portas reseravimus hosti) |
578 | et sit in infida proditione fides. |
579 | quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: |
580 | miscenda est laetis rara repulsa iocis. |
581 | ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat |
582 | multaque summisse, multa minanter agat. |
583 | dulcia non ferimus; suco renovemur amaro; |
584 | saepe perit ventis obruta cumba suis. |
585 | hoc est, uxores quod non patiatur amari: |
586 | conveniunt illas, cum voluere, viri. |
587 | adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore |
588 | 'non potes,' exclusum te quoque tanget amor. |
589 | ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis; |
590 | nec dubito, telis quin petar ipse meis. |
591 | dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator |
592 | solum se thalamos speret habere tuos. |
593 | postmodo rivalem partitaque foedera lecti |
594 | sentiat: has artes tolle, senescet amor. |
595 | tum bene fortis equus reserato carcere currit, |
596 | cum quos praetereat quosque sequatur habet. |
597 | quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: |
598 | en ego, confiteor, non nisi laesus amo. |
599 | causa tamen nimium non sit manifesta doloris, |
600 | pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. |
601 | incitat et ficti tristis custodia servi |
602 | et nimium duri cura molesta viri. |
603 | quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas; |
604 | ut sis liberior Thaide, finge metus. |
605 | cum melius foribus possis, admitte fenestra |
606 | inque tuo vultu signa timentis habe. |
607 | callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!' |
608 | bnf7311.90 tu iuvenem trepidum quolibet abde loco. |
609 | admiscenda tamen Venus est secura timori, |
610 | ne tanti noctes non putet esse tuas. |
611 | qua vafer eludi possit ratione maritus |
612 | quaque vigil custos, praeteriturus eram. |
613 | nupta virum timeat, rata sit custodia nuptae; |
614 | hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent. |
615 | te quoque servari, modo quam vindicta redemit, |
616 | quis ferat? ut fallas, ad mea sacra veni. |
617 | tot licet observent, adsit modo certa voluntas, |
618 | quot fuerant Argo lumina, verba dabis. |
619 | scilicet obstabit custos ne scribere possis, |
620 | sumendae detur cum tibi tempus aquae; |
621 | conscia cum possit scriptas portare tabellas, |
622 | quas tegat in tepido fascia lata sinu. |
623 | cum possit sura chartas celare ligatas, |
624 | et vincto blandas sub pede ferre notas! |
625 | caverit haec custos, pro charta conscia tergum |
626 | praebeat, inque suo corpore verba ferat. |
627 | tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti |
628 | littera (carbonis pulvere tange, leges), |
629 | fallet et umiduli quae fiet acumine lini, |
630 | ut ferat occultas pura tabella notas. |
631 | adfuit Acrisio servandae cura puellae; |
632 | hunc tamen illa suo crimine fecit avum. |
633 | quid faciat custos, cum sint tot in Urbe theatra, |
634 | cum spectet iunctos illa libenter equos; |
635 | cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, |
636 | quoque sui comites ire vetantur, eat; |
637 | cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, |
638 | praeterquam siquos illa venire iubet? |
639 | cum, custode foris tunicas servante puellae |
640 | celent furtivos balnea multa iocos; |
641 | cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica |
642 | et cedat lecto quamlibet aegra suo; |
643 | nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis, |
644 | quasque petas non det ianua sola vias? |
645 | fallitur et multo custodis cura Lyaeo, |
646 | illa vel Hispano lecta sit uva iugo; |
647 | sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos |
648 | victaque Lethaea lumina nocte premant; |
649 | nec male deliciis odiosum conscia tardis |
650 | detinet, et longa iungitur ipsa mora. |
651 | quid iuvat ambages praeceptaque parva movere, |
652 | cum minimo custos munere possit emi? |
653 | munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: |
654 | placatur donis Iuppiter ipse datis. |
655 | quid sapiens faciet? stultus cum munere gaudet: |
656 | ipse quoque accepto munere mutus erit. |
657 | sed semel est custos longum redimendus in aevum; |
658 | saepe dabit, dederit quas semel, ille manus. |
659 | questus eram, memini, metuendos esse sodales; |
660 | non tangit solos ista querella viros. |
661 | credula si fueris, aliae tua gaudia carpent |
662 | et lepus hic aliis exagitatus erit. |
663 | haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque, |
664 | crede mihi, mecum non semel illa fuit. |
665 | nec nimium vobis formosa ancilla ministret: |
666 | saepe vicem dominae praebuit illa mihi. |
667 | quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem |
668 | bnf7311.91 mittor, et indicio prodor ab ipse meo? |
669 | non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur, |
670 | non docet infestos currere cerva canes. |
671 | viderit utilitas; ego coepta fideliter edam: |
672 | Lemniasin gladios in mea fata dabo. |
673 | efficite (et facile est) ut nos credamus amari: |
674 | prona venit cupidis in sua vota fides. |
675 | spectet amabilius iuvenem et suspiret ab imo |
676 | femina, tam sero cur veniatque roget; |
677 | accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, |
678 | et laniet digitis illius ora suis; |
679 | iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro |
680 | et dicet 'cura carpitur ista mei.' |
681 | praecipue si cultus erit speculoque placebit, |
682 | posse suo tangi credet amore deas. |
683 | sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, |
684 | nec sis audita paelice mentis inops; |
685 | nec cito credideris: quantum cito credere laedat, |
686 | exemplum vobis non leve Procris erit. |
687 | est prope purpureos colles florentis Hymetti |
688 | fons sacer et viridi caespite mollis humus; |
689 | silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam; |
690 | ros maris et lauri nigraque myrtus olent; |
691 | nec densum foliis buxum fragilesque myricae, |
692 | nec tenues cytisi cultaque pinus abest. |
693 | lenibus inpulsae zephyris auraque salubri |
694 | tot generum frondes herbaque summa tremit. |
695 | grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis |
696 | lassus in hac iuvenis saepe resedit humo |
697 | 'quaeque 'meos releves aestus, cantare solebat |
698 | 'accipienda sinu, mobilis aura, veni.' |
699 | coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures |
700 | auditos memori detulit ore sonos; |
701 | Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, |
702 | excidit, et subito muta dolore fuit; |
703 | palluit, ut serae lectis de vite racemis |
704 | pallescunt frondes, quas nova laesit hiems, |
705 | quaeque suos curvant matura Cydonia ramos |
706 | cornaque adhuc nostris non satis apta cibis. |
707 | ut rediit animus, tenues a pectore vestes |
708 | rumpit et indignas sauciat ungue genas; |
709 | nec mora, per medias passis furibunda capillis |
710 | evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. |
711 | ut prope perventum, comites in valle relinquit, |
712 | ipsa nemus tacito clam pede fortis init. |
713 | quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, |
714 | Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat? |
715 | iamiam venturam, quaecumque erat Aura, putabas |
716 | scilicet, atque oculis probra videnda tuis. |
717 | nunc venisse piget (neque enim deprendere velles), |
718 | nunc iuvat: incertus pectora versat amor: |
719 | credere quae iubeant, locus est et nomen et index |
720 | et quia mens semper quod timet, esse putat. |
721 | vidit ut oppressa vestigia corporis herba, |
722 | pulsantur trepidi corde micante sinus. |
723 | iamque dies medius tenues contraxerat umbras, |
724 | inque pari spatio vesper et ortus erant: |
725 | ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, |
726 | oraque fontana fervida pulsat aqua. |
727 | anxia, Procri, lates; solitas iacet ille per herbas |
728 | bnf7311.92 et 'Zephyri molles auraque' dixit 'ades.' |
729 | ut patuit miserae iucundus nominis error, |
730 | et mens et rediit verus in ora color. |
731 | surgit et oppositas agitato corpore frondes |
732 | movit, in amplexus uxor itura viri; |
733 | ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus |
734 | corripit, in dextra tela fuere manu. |
735 | quid facis, infelix? non est fera, supprime tela! |
736 | me miserum, iaculo fixa puella tuo est. |
737 | 'ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum: |
738 | hic locus a Cephalo vulnera semper habet. |
739 | ante diem morior, sed nulla paelice laesa: |
740 | hoc faciet positae te mihi, terra, levem. |
741 | nomine suspectas iam spiritus exit in auras; |
742 | labor, io: cara lumina conde manu.' |
743 | ille sinu dominae morientia corpora maesto |
744 | sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat; |
745 | exit et incauto paulatim pectore lapsus |
746 | excipitur miseri spiritus ore viri. |
747 | sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, |
748 | ut tangat portus fessa carina suos. |
749 | sollicite expectas, dum te in convivia ducam, |
750 | et quaeris monitus hac quoque parte meos. |
751 | sera veni positaque decens incede lucerna: |
752 | grata mora venies; maxima lena mora est. |
753 | etsi turpis eris, formosa videbere potis, |
754 | et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis. |
755 | carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi), |
756 | ora nec immunda tota perungue manu. |
757 | neve domi praesume dapes, sed desine citra |
758 | quam capis; es paulo quam potes esse minus. |
759 | Priamides Helenen avide si spectet edentem, |
760 | oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' |
761 | aptius est, deceatque magis potare puellas: |
762 | cum Veneris puero non male, Bacche, facis. |
763 | hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque |
764 | constant, nec, quae sunt singula, bina vide. |
765 | turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: |
766 | digna est concubitus quoslibet illa pati. |
767 | nec somnis posita tutum succumbere mensa: |
768 | per somnos fieri multa pudenda solent. |
769 | ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione |
770 | 'praecipue nostrum est, quod pudet,' inquit 'opus.' |
771 | nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos |
772 | sumite: non omnes una figura decet. |
773 | quae facie praesignis erit, resupina iaceto; |
774 | spectentur tergo, quis sua terga placent. |
775 | Milanion umeris Atalantes crura ferebat: |
776 | si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. |
777 | parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam |
778 | Thebais Hectoreo nupta resedit equo. |
779 | strata premat genibus, paulum cervice reflexa |
780 | femina per longum conspicienda latus. |
781 | cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, |
782 | stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro. |
783 | nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater, |
784 | solvere, et effusis colla reflecte comis. |
785 | tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, |
786 | ut celer aversis utere Parthus equis. |
787 | mille modi Veneris; simplex minimique laboris, |
788 | bnf7311.93 cum iacet in dextrum semisupina latus. |
789 | sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon |
790 | vera magis vobis quam mea Musa canet; |
791 | si qua fides, arti, quam longo fecimus usu, |
792 | credite: praestabunt carmina nostra fidem. |
793 | sentiat ex imis Venerem resoluta medullis |
794 | femina, et ex aequo res iuvet illa duos. |
795 | nec blandae voces iucundaque murmura cessent |
796 | nec taceant mediis improba verba iocis. |
797 | tu quoque, cui Veneris sensum natura negavit, |
798 | dulcia mendaci gaudia finge sono. |
799 | infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, |
800 | quo pariter debent femina virque frui. |
801 | tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto: |
802 | effice per motum luminaque ipsa fidem. |
803 | quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris; |
804 | a pudet! arcanas pars habet ista notas. |
805 | gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, |
806 | illa suas nolet pondus habere preces. |
807 | nec lucem in thalamos totis admitte fenestris: |
808 | aptius in vestro corpore multa latent. |
809 | lusus habet finem: cygnis descendere tempus, |
810 | duxerunt collo qui iuga nostra suo. |
811 | ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae |
812 | inscribant spoliis 'Naso magister erat.' |