monumenta.ch > Ovidius > 11
Ovidius, Metamorphoses, X <<<     >>> XII

Ovidius, Metamorphoses, 11 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Carmine dum tali silvas animosque ferarum
2 Threicius vates et saxa sequentia ducit,
3 ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis
4 pectora velleribus tumuli de vertice cernunt
5 Orphea percussis sociantem carmina nervis.
6 e quibus una leves iactato crine per auras,
7 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam
8 vatis Apollinei vocalia misit in ora,
9 quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
10 alterius telum lapis est, qui missus in ipso
11 aere concentu victus vocisque lyraeque est
12 ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
13 ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt
14 bav1663.114 r bella modusque abiit insanaque regnat Erinys;
15 cbo125.129r cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
16 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
17 tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
18 obstrepuere sono citharae, tum denique saxa
19 non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
20 ac primum attonitas etiamnum voce canentis
21 innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
22 maenades Orphei titulum rapuere triumphi;
23 inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
24 et coeunt ut aves, si quando luce vagantem
25 noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro
26 ceu matutina cervus periturus harena
27 praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes
28 coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
29 cpl1661.77 v hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
30 pars torquent silices; neu desint tela furori,
31 forte boves presso subigebant vomere terram,
32 nec procul hinc multo fructum sudore parantes
33 slu1092.117 r dura lacertosi fodiebant arva coloni,
34 agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
35 arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros
36 sarculaque rastrique graves longique ligones;
37 quae postquam rapuere ferae cornuque minaces
38 divulsere boves, ad vatis fata recurrunt
39 bcul403.76r tendentemque manus et in illo tempore primum
40 inrita dicentem nec quicquam voce moventem
41 sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud
42 auditum saxis intellectumque ferarum
43 sensibus in ventos anima exhalata recessit.
44 Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
45 te rigidi silices, te carmina saepe secutae
46 cbo125.129v fleverunt silvae, positis te frondibus arbor
47 tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt
48 increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo
49 bav1663.114 v naides et dryades passosque habuere capillos.
50 membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque
51 excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne,
52 flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
53 murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
54 iamque mare invectae flumen populare relinquunt
55 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:
56 hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
57 os petit et sparsos stillanti rore capillos.
58 tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
59 arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
60 congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
61 Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,
62 cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum
63 invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;
64 hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
65 nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit
66 Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.
67 slu1092.117 v Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus
68 amissoque dolens sacrorum vate suorum
69 protinus in silvis matres Edonidas omnes,
70 quae videre nefas, torta radice ligavit;
71 quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta,
72 traxit et in solidam detrusit acumina terram,
73 utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
74 crus ubi commisit volucris sensitque teneri,
75 plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
76 sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
77 cbo125.130r exsternata fugam frustra temptabat, at illam
78 cpl1661.78 r lenta tenet radix exsultantemque coercet,
79 dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
80 aspicit in teretes lignum succedere suras
81 csg866.69 et conata femur maerenti plangere dextra
82 robora percussit, pectus quoque robora fiunt,
83 robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros
84 bav1663.115 r esse putes ramos, et non fallare putando.
85 bcul403.76v Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros
86 cumque choro meliore sui vineta Timoli
87 Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
88 tempore nec caris erat invidiosus harenis.
89 hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant,
90 at Silenus abest: titubantem annisque meroque
91 ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
92 bav1669.42 v ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
93 orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
94 qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
95 hospitis adventu festum genialiter egit
96 per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,
97 et iam stellarum sublime coegerat agmen
98 Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
99 rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
100 Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
101 slu1092.118 r muneris arbitrium gaudens altore recepto.
102 ille male usurus donis ait 'effice, quicquid
103 corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
104 adnuit optatis nocituraque munera solvit
105 Liber et indoluit, quod non meliora petisset.
106 laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
107 pollicitique fidem tangendo singula temptat
108 cbo125.130v vixque sibi credens, non alta fronde virentem
109 ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;
110 tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;
111 contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
112 massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:
113 aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:
114 Hesperidas donasse putes; si postibus altis
115 admovit digitos, postes radiare videntur;
116 ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
117 unda fluens palmis Danaen eludere posset;
118 vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
119 omnia. gaudenti mensas posuere ministri
120 bav1663.115 v exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:
121 tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
122 munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
123 sive dapes avido convellere dente parabat,
124 lammina fulva dapes admoto dente premebat;
125 miscuerat puris auctorem muneris undis:
126 fusile per rictus aurum fluitare videres.
127 cpl1661.78 v Attonitus novitate mali divesque miserque
128 effugere optat opes et quae modo voverat, odit.
129 copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
130 urit, et inviso meritus torquetur ab auro
131 bcul403.77r ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
132 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit,
133 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!'
134 slu1092.118 v mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
135 restituit pactique fide data munera solvit
136 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro,
137 vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem
138 cbo125.131r perque iugum nitens labentibus obvius undis
139 carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
140 spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
141 subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'
142 rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit
143 flumen et humano de corpore cessit in amnem;
144 nunc quoque iam veteris percepto semine venae
145 arva rigent auro madidis pallentia glaebis.
146 Ille perosus opes silvas et rura colebat
147 Panaque montanis habitantem semper in antris,
148 pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
149 rursus erant domino stultae praecordia mentis.
150 nam freta prospiciens late riget arduus alto
151 Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque
152 Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
153 Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis
154 et leve cerata modulatur harundine carmen
155 ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
156 bav1663.116 r iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.
157 Monte suo senior iudex consedit et aures
158 liberat arboribus: quercu coma caerula tantum
159 cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
160 isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit
161 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille
162 barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
163 carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit
164 Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
165 ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
166 verrit humum Tyrio saturata murice palla
167 instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
168 slu1092.119 r sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum;
169 cbo125.131v artificis status ipse fuit. tum stamina docto
170 pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
171 Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
172 Iudicium sanctique placet sententia montis
173 omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur
174 unius sermone Midae; nec Delius aures
175 humanam stolidas patitur retinere figuram,
176 cpl1661.79 r sed trahit in spatium villisque albentibus inplet
177 bcul403.77v instabilesque imas facit et dat posse moveri:
178 csg866.70 cetera sunt hominis, partem damnatur in unam
179 induiturque aures lente gradientis aselli.
180 ille quidem celare cupit turpique pudore
181 tempora purpureis temptat relevare tiaris;
182 sed solitus longos ferro resecare capillos
183 viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum
184 dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
185 nec posset reticere tamen, secedit humumque
186 effodit et, domini quales adspexerit aures,
187 voce refert parva terraeque inmurmurat haustae
188 bav1669.43 r indiciumque suae vocis tellure regesta
189 obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
190 creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
191 coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
192 bav1663.116 v prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
193 obruta verba refert dominique coarguit aures.
194 Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus
195 angustum citra pontum Nepheleidos Helles
196 Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
197 dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi
198 ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:
199 inde novae primum moliri moenia Troiae
200 cbo125.132r Laomedonta videt susceptaque magna labore
201 crescere difficili nec opes exposcere parvas
202 slu1092.119 v cumque tridentigero tumidi genitore profundi
203 mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
204 aedificat muros pactus pro moenibus aurum.
205 stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,
206 perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
207 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes
208 inclinavit aquas ad avarae litora Troiae
209 inque freti formam terras conplevit opesque
210 abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
211 poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro
212 poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam
213 vindicat Alcides promissaque munera dictos
214 poscit equos tantique operis mercede negata
215 bis periura capit superatae moenia Troiae.
216 nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit
217 Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus
218 clarus erat diva nec avi magis ille superbus
219 nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti
220 contigit haut uni, coniunx dea contigit uni.
221 Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae,
222 concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
223 bcul403.78r acta patris vincet maiorque vocabitur illo.'
224 ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
225 cpl1661.79 v quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes,
226 Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,
227 bav1663.117 r in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
228 iussit et amplexus in virginis ire marinae.
229 Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,
230 bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda,
231 cbo125.132v portus erat; summis inductum est aequor harenis;
232 litus habet solidum, quod nec vestigia servet
233 nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;
234 myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis.
235 est specus in medio, natura factus an arte,
236 slu1092.120 r ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire
237 frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
238 illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
239 occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,
240 vim parat, innectens ambobus colla lacertis;
241 quod nisi venisses variatis saepe figuris
242 ad solitas artes, auso foret ille potitus;
243 sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat;
244 nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;
245 tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
246 territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
247 inde deos pelagi vino super aequora fuso
248 et pecoris fibris et fumo turis adorat,
249 donec Carpathius medio de gurgite vates
250 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis,
251 tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro,
252 ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
253 nec te decipiat centum mentita figuras,
254 sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.'
255 dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
256 admisitque suos in verba novissima fluctus.
257 Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
258 Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto
259 Nereis ingreditur consueta cubilia ponto;
260 vix bene virgineos Peleus invaserat artus:
261 illa novat formas, donec sua membra teneri
262 cbo125.133r bav1663.117 v sentit et in partes diversas bracchia tendi.
263 tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis'
264 exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros
265 et potitur votis ingentique inplet Achille.
266 Felix et nato, felix et coniuge Peleus,
267 et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
268 omnia contigerant: fraterno sanguine sontem
269 bcul403.78v expulsumque domo patria Trachinia tellus
270 slu1092.120 v accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat
271 Lucifero genitore satus patriumque nitorem
272 ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
273 cpl1661.80 r dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
274 quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
275 venit et intravit paucis comitantibus urbem,
276 quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
277 csg866.71 haut procul a muris sub opaca valle reliquit;
278 copia cum facta est adeundi prima tyranni,
279 velamenta manu praetendens supplice, qui sit
280 quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
281 mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro
282 se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore
283 talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi
284 nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus;
285 adicis huic animo momenta potentia, clarum
286 bav1669.43 v nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando!
287 quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,
288 qualiacumque vides! utinam meliora videres!'
289 et flebat: moveat tantos quae causa dolores,
290 Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur:
291 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes
292 terret aves, semper pennas habuisse putetis:
293 vir fuit (et tanta est animi constantia iam tum
294 cbo125.133v acer erat belloque ferox ad vimque paratus)
295 nomine Daedalion. illo genitore creatis,
296 qui vocat Auroram caeloque novissimus exit,
297 bav1663.118 r culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae
298 coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
299 illius virtus reges gentesque subegit,
300 quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
301 nata erat huic Chione, quae dotatissima forma
302 mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
303 forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
304 slu1092.121 r ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo,
305 videre hanc pariter, pariter traxere colorem.
306 spem veneris differt in tempora noctis Apollo;
307 non fert ille moras virgaque movente soporem
308 virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
309 vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:
310 Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
311 ut sua maturus conplevit tempora venter,
312 alipedis de stirpe dei versuta propago
313 nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne,
314 candida de nigris et de candentibus atra
315 bcul403.79r qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
316 nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
317 carmine vocali clarus citharaque Philammon.
318 quid peperisse duos et dis placuisse duobus
319 et forti genitore et progenitore nitenti
320 esse satam prodest? an obest quoque gloria multis?
321 cpl1661.80 v obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae
322 sustinuit faciemque deae culpavit, at illi
323 ira ferox mota est 'factis' que 'placebimus' inquit.
324 nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
325 cbo125.134r inpulit et meritam traiecit harundine linguam.
326 lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
327 conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;
328 quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem
329 corde tuli fratrique pio solacia dixi,
330 quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti
331 accipit et natam delamentatur ademptam;
332 bav1663.118 v ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
333 in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus
334 concita membra fugae mandat similisque iuvenco
335 spicula crabronum pressa cervice gerenti,
336 qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus
337 plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
338 slu1092.121 v effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
339 vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,
340 cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
341 fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
342 oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
343 virtutem antiquam, maiores corpore vires,
344 et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
345 saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.'
346 Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
347 de consorte suo, cursu festinus anhelo
348 advolat armenti custos Phoceus Onetor
349 et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
350 cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus,
351 pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;
352 ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos
353 adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
354 tantum respiceret, quantum superesse videret,
355 parsque boum fulvis genua inclinarat harenis
356 cbo125.134v latarumque iacens campos spectabat aquarum,
357 pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
358 nant alii celsoque exstant super aequora collo.
359 templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
360 sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto:
361 bcul403.79v Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti
362 edidit esse deos, dum retia litore siccat);
363 iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
364 quam restagnantis fecit maris unda paludem:
365 inde fragore gravi strepitans loca proxima terret,
366 belva vasta, lupus iuncisque palustribus exit,
367 oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus
368 bav1663.119 r fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.
369 qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
370 cpl1661.81 r acrior est rabie: neque enim ieiunia curat
371 caede boum diramque famem finire, sed omne
372 slu1092.122 r vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
373 pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
374 csg866.72 dum defensamus, leto est data; sanguine litus
375 undaque prima rubet demugitaeque paludes.
376 sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
377 dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
378 arma capessamus coniunctaque tela feramus!'
379 dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,
380 sed memor admissi Nereida conligit orbam
381 damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
382 bav1669.44 r induere arma viros violentaque sumere tela
383 rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
384 ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
385 prosilit et nondum totos ornata capillos
386 disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
387 cbo125.135r mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur
388 et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
389 Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque
390 pone metus! plena est promissi gratia vestri.
391 non placet arma mihi contra nova monstra moveri;
392 numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris,
393 arce focus summa, fessis nota grata carinis:
394 ascendunt illuc stratosque in litore tauros
395 cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento
396 ore ferum, longos infectum sanguine villos.
397 inde manus tendens in aperti litora ponti
398 caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
399 orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis
400 flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex
401 accepit veniam. sed enim revocatus ab acri
402 caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
403 donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
404 bav1663.119 v marmore mutavit: corpus praeterque colorem
405 omnia servavit, lapidis color indicat illum
406 slu1092.122 v iam non esse lupum, iam non debere timeri.
407 bcul403.80r nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
408 fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic
409 sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
410 Interea fratrisque sui fratremque secutis
411 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
412 consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
413 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
414 invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
415 consilii tamen ante sui, fidissima, certam
416 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
417 ossa receperunt, buxoque simillimus ora
418 cbo125.135v pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
419 cpl1661.81 v ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit
420 singultuque pias interrumpente querellas
421 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem
422 vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?
423 iam potes Alcyone securus abesse relicta?
424 iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?
425 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
426 non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
427 aequora me terrent et ponti tristis imago:
428 et laceras nuper tabulas in litore vidi
429 et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
430 neve tuum fallax animum fiducia tangat,
431 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
432 contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.
433 cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
434 nil illis vetitum est: incommendataque tellus
435 omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant
436 excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.
437 quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
438 parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.
439 quod tua si flecti precibus sententia nullis,
440 slu1092.123 r care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
441 me quoque tolle simul! certe iactabimur una,
442 bav1663.120 r nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,
443 quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.'
444 Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
445 sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est;
446 sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
447 nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli
448 multaque respondit timidum solantia pectus.
449 cbo125.136r non tamen idcirco causam probat; addidit illis
450 hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
451 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro
452 per patrios ignes, si me modo fata remittant,
453 bcul403.80v ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.'
454 his ubi promissis spes est admota recursus,
455 protinus eductam navalibus aequore tingui
456 aptarique suis pinum iubet armamentis;
457 qua rursus visa veluti praesaga futuri
458 horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
459 amplexusque dedit tristique miserrima tandem
460 ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est;
461 ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt
462 ordinibus geminis ad fortia pectora remos
463 aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa
464 umentes oculos stantemque in puppe recurva
465 concussaque manu dantem sibi signa maritum
466 prona videt redditque notas; ubi terra recessit
467 longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
468 cpl1661.82 r dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;
469 haec quoque ut haut poterat spatio submota videri,
470 vela tamen spectat summo fluitantia malo;
471 ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
472 csg866.73 seque toro ponit: renovat lectusque torusque
473 Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.
474 slu1092.123 v Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
475 obvertit lateri pendentes navita remos
476 cornuaque in summa locat arbore totaque malo
477 bav1663.120 v carbasa deducit venientesque accipit auras.
478 bav1669.44 v aut minus, aut certe medium non amplius aequor
479 puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
480 cbo125.136v cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
481 fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
482 'ardua iamdudum demittite cornua' rector
483 clamat 'et antemnis totum subnectite velum.'
484 hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,
485 nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam:
486 sponte tamen properant alii subducere remos,
487 pars munire latus, pars ventis vela negare;
488 egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
489 hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,
490 aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
491 bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
492 ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
493 scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve:
494 tanta mali moles tantoque potentior arte est.
495 quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
496 undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
497 fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
498 pontus et inductas aspergine tangere nubes;
499 bcul403.81r et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
500 concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
501 sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
502 ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis
503 et nunc sublimis veluti de vertice montis
504 despicere in valles imumque Acheronta videtur,
505 nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,
506 suspicere inferno summum de gurgite caelum.
507 saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem
508 slu1092.124 r nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
509 cum laceras aries balistave concutit arces,
510 utque solent sumptis incursu viribus ire
511 cbo125.137r pectore in arma feri protentaque tela leones,
512 sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,
513 bav1663.121 r ibat in alta ratis multoque erat altior illis;
514 iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
515 rima patet praebetque viam letalibus undis.
516 ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
517 cpl1661.82 v inque fretum credas totum descendere caelum,
518 inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
519 vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
520 aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,
521 caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
522 discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
523 fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.
524 dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
525 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
526 cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
527 spe potitur tandem laudisque accensus amore
528 inter mille viros murum tamen occupat unus,
529 sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
530 vastius insurgens decimae ruit impetus undae
531 nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
532 quam velut in captae descendat moenia navis.
533 pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
534 pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,
535 quam solet urbs aliis murum fodientibus extra
536 atque aliis murum trepidare tenentibus intus.
537 deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,
538 quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
539 non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
540 funera quos maneant, hic votis numen adorat
541 bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
542 slu1092.124 v cbo125.137v poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,
543 huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;
544 Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore
545 bcul403.81v nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,
546 gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras
547 respicere inque domum supremos vertere vultus,
548 verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus
549 bav1663.121 v fervet, et inducta piceis e nubibus umbra
550 omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
551 frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
552 frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
553 unda, velut victrix, sinuataque despicit undas;
554 nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos
555 sede sua totos in apertum everterit aequor,
556 praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
557 mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum
558 gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato
559 functa suo est, alii partes et membra carinae
560 trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
561 fragmina navigii Ceyx socerumque patremque
562 invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore
563 Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
564 illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus
565 optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
566 cpl1661.83 r dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
567 nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
568 ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
569 frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
570 csg866.74 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
571 illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
572 non licuit, densis texit sua nubibus ora.
573 cbo125.138r Aeolis interea, tantorum ignara malorum,
574 bav1669.45 r dinumerat noctes et iam, quas induat ille,
575 festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
576 slu1092.125 r ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
577 omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
578 ante tamen cunctos Iunonis templa colebat
579 proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
580 utque foret sospes coniunx suus utque rediret,
581 optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
582 hoc de tot votis poterat contingere solum.
583 At dea non ultra pro functo morte rogari
584 sustinet utque manus funestas arceat aris,
585 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis,
586 bav1663.122 r vise soporiferam Somni velociter aulam
587 exstinctique iube Ceycis imagine mittat
588 somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.'
589 dixerat: induitur velamina mille colorum
590 Iris et arquato caelum curvamine signans
591 bcul403.82r tecta petit iussi sub nube latentia regis.
592 Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
593 mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,
594 quo numquam radiis oriens mediusve cadensve
595 Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae
596 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
597 non vigil ales ibi cristati cantibus oris
598 evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
599 sollicitive canes canibusve sagacior anser;
600 non fera, non pecudes, non moti flamine rami
601 humanaeve sonum reddunt convicia linguae.
602 muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
603 cbo125.138v rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
604 invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
605 ante fores antri fecunda papavera florent
606 innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
607 Nox legit et spargit per opacas umida terras.
608 ianua, ne verso stridores cardine reddat,
609 slu1092.125 v nulla domo tota est, custos in limine nullus;
610 at medio torus est ebeno sublimis in antro,
611 plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,
612 quo cubat ipse deus membris languore solutis.
613 hunc circa passim varias imitantia formas
614 Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
615 cpl1661.83 v silva gerit frondes, eiectas litus harenas.
616 Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
617 Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
618 sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes
619 vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
620 summaque percutiens nutanti pectora mento
621 excussit tandem sibi se cubitoque levatus,
622 bav1663.122 v quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:
623 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
624 pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
625 fessa ministeriis mulces reparasque labori,
626 Somnia, quae veras aequent imitamine formas,
627 Herculea Trachine iube sub imagine regis
628 Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
629 imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit,
630 Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis
631 vim poterat, labique ut somnum sensit in artus,
632 effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
633 At pater e populo natorum mille suorum
634 cbo125.139r excitat artificem simulatoremque figurae
635 Morphea: non illo quisquam sollertius alter
636 exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
637 bcul403.82v adicit et vestes et consuetissima cuique
638 verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
639 fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
640 hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
641 nominat; est etiam diversae tertius artis
642 Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
643 slu1092.126 r quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;
644 regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
645 nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
646 praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
647 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
648 eligit et rursus molli languore solutus
649 deposuitque caput stratoque recondidit alto.
650 Ille volat nullos strepitus facientibus alis
651 per tenebras intraque morae breve tempus in urbem
652 pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis
653 in faciem Ceycis abit sumptaque figura
654 luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,
655 coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur
656 barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
657 tum lecto incumbens fletu super ora profuso
658 bav1663.123 r haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,
659 an mea mutata est facies nece? respice: nosces
660 inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!
661 nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!
662 occidimus! falso tibi me promittere noli!
663 nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
664 cpl1661.84 r auster et ingenti iactatam flamine solvit,
665 cbo125.139v oraque nostra tuum frustra clamantia nomen
666 inplerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor
667 csg866.75 ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
668 ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
669 surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
670 bav1669.45 v indeploratum sub inania Tartara mitte!'
671 adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
672 crederet esse sui (fletus quoque fundere veros
673 visus erat), gestumque manus Ceycis habebat.
674 ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos
675 per somnum corpusque petens amplectitur auras
676 exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.'
677 slu1092.126 v voce sua specieque viri turbata soporem
678 excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
679 qui modo visus erat; nam moti voce ministri
680 intulerant lumen. postquam non invenit usquam,
681 percutit ora manu laniatque a pectore vestes
682 pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:
683 bcul403.83r scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
684 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una
685 cum Ceyce suo. solantia tollite verba!
686 naufragus interiit: vidi agnovique manusque
687 ad discedentem cupiens retinere tetendi.
688 umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
689 vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat
690 adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:
691 pallentem nudumque et adhuc umente capillo
692 infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso
693 ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint.
694 bav1663.123 v 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
695 et ne me fugiens ventos sequerere rogabam.
696 cbo125.140r at certe vellem, quoniam periturus abibas,
697 me quoque duxisses: multum fuit utile tecum
698 ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam
699 non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
700 nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,
701 et sine me me pontus habet. crudelior ipso
702 sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
703 longius et tanto pugnem superesse dolori!
704 sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
705 et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
706 si non urna, tamen iunget nos littera: si non
707 ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
708 plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
709 plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
710 Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum
711 slu1092.127 r maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
712 dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,
713 hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit
714 cpl1661.84 v dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
715 prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur
716 nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
717 esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
718 et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
719 qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
720 et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit
721 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum
722 fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,
723 hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae
724 admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
725 cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una
726 ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
727 cbo125.140v ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,
728 sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis
729 bcul403.83v facta manu moles, quae primas aequoris iras
730 bav1663.124 r frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
731 insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
732 percutiensque levem modo natis aera pennis
733 stringebat summas ales miserabilis undas,
734 dumque volat, maesto similem plenumque querellae
735 ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
736 ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
737 dilectos artus amplexa recentibus alis
738 frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
739 senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
740 tollere sit visus, populus dubitabat, at ille
741 senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo
742 alite mutantur; fatis obnoxius isdem
743 tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum
744 foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
745 slu1092.127 v perque dies placidos hiberno tempore septem
746 incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
747 tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
748 Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
749 Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
750 spectat et ad finem servatos laudat amores:
751 proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit
752 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
753 aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum)
754 'regia progenies, et si descendere ad ipsum
755 ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
756 Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
757 Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
758 cbo125.141r tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste:
759 qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
760 forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
761 quamvis est illum proles enixa Dymantis,
762 Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Idacpl1661.85 r
763 fertur Alexiroe, Granico nata bicorni.
764 oderat hic urbes nitidaque remotus ab aulacsg866.76
765 secretos montes et inambitiosa colebatbav1669.46 rbav1663.124 v
766 rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
767 non agreste tamen nec inexpugnabile amori
768 pectus habens silvas captatam saepe per omnes
769 aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
770 iniectos umeris siccantem sole capillos.
771 visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
772 cerva lupum longeque lacu deprensa relicto
773 accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros
774 insequitur celeremque metu celer urget amore.bcul403.84r
775 ecce latens herba coluber fugientis adunco
776 dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
777 cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
778 exanimem clamatque 'piget, piget esse secutum!slu1092.128 r
779 sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
780 perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
781 a me causa data est! ego sim sceleratior illo,
782 ni tibi morte mea mortis solacia mittam.'
783 dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
784 se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
785 molliter excepit nantemque per aequora pennis
786 texit, et optatae non est data copia mortis.
787 indignatur amans, invitum vivere cogi
788 obstarique animae misera de sede volenticbo125.141v
789 exire, utque novas umeris adsumpserat alas,
790 subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
791 pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
792 pronus abit letique viam sine fine retemptat.
793 fecit amor maciem: longa internodia crurum,
794 longa manet cervix, caput est a corpore longe;
795 aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.'
Ovidius HOME

bnf2772.116 csg864.405

Ovidius, Metamorphoses, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Ovidius > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik