monumenta.ch > Orosius > Liber 4
Orosius, Historiae, Liber 3, 23 <<<     >>> Praefatio

med6535.60 r-a42  csg547.35-a18  bsb65382.215-9  bnf9665.69  bnf4874.21 r-a8  bnf4872.28 v-b23  bnf4871.32 v  bmv545.39 v-b1  bav829.46 r-18  LIBER QUARTUS MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  Dixisse Aenean Virgilius refert, cum post pericula sua suorumque naufragia residuos aegre socios solaretur,

Forsan et haec olim meminisse iuvabit.

2  haec sententia, semel apte ficta, semper vim sui triplicem diversissimis effectibus refert, cum et praeterita tanto gratiora habentur in verbis quanto graviora referuntur in gestis et futura dum desiderabilia fastidio praesentium fiunt semper meliora creduntur, 3  ipsis autem praesentibus ob hoc nulla in parte miseriarum iusta conparatio adhiberi potest, quia multo maiore molestia adficiunt bsb65382.216 quantulacumque sint ista quae sunt quam illa quae sive transacta sive ventura, etsi magna dicuntur, interim omnino tunc non sunt. 4  veluti si quis nocturnis pulicibus titillatus bnf4872.29 r atque ex eo vigiliis anxius alias forte, quas aliquando ex ardentissimis febribus diu sustinuit, vigilias recordetur, procul dubio inpatientius feret istarum inquibav829.46 vetudinem quam illarum recordationem. 5  sed quamvis apud omnium sensus pro captu temporum ita videri queat, numquid tamen aliquis exsistet, qui vel in ipsa anxietate pronuntiet graviores pulices esse quam febres? aut acerbius accipiat se vigilare sanum quam dormire non potuisse moriturum ? 6  csg621.134 quae cum ita sint, delicatis istis et querulis nostris utcumque concedo, ut haec, quibus nunc, quia sic expedit, interdum admonebke1009.50rmur, sentiendo gravia putent, non tamen coniveo, ut bmv545.40 r etiam adserant conparando graviora. 7  quemadmodum si quis e mollissimis stratis cubiculoque percommodo bsb65382.217 matutinus egrediens nocturno gelu lacunarum dorsa obriguisse herbasque incanuisse prospiceret et inopinato visu admonitus diceret 'frigus est hodie' : hic mihi nequaquam reprehendendus videretur, quia vel communi usu vel proprio sensu locutus esset. 8  at si trepidus in cubiculum recurrens stratisque sese adoperiens vel magis abdens clamaret, tantum omnino frigus esse quantum nec in Appennino aliquando fuerit, cum Hannibal elephantos equos plurimamque exercitus sui partem nivibus clausus atque oppressus amisit: 9  hunc ego puerilibus licentiis nausiantem, non modo dicentem ista non ferrem, sed etiam ab ipsis stratis, otii sui testibus, in populum publicumque protraherem, eique foras producto infantes in eo atque ex eo gelu ludentes iucundantes sudantesque monstrarem, 10  ut verbosa nugacitas delicatis vitiata nutrimentis non in tempore violentiam sed in se esse bsb65382.218 segnitiam doceretur et in conparatione rerum diiudicanda non maiores parva tolerasse sed se nec parva tolerare sufficere probaretur. 11  Quod evidentius ipsis in memoriam revolutis praeteritorum cladibus adprobabo Pyrrhi bello in primis, bnf9665.70 sicut ordo est, prodito. cuius causa et origo haec fuit. 1  Anno ab urbe condita CCCCLXIIII Tarentini Romanam classem forte praetereuntem, spectaculo theatri prospectam hostiliter invaserunt, quinque tantum navibus vix per fugam elapsis; cetera retracta in portum classis et profligata est; praefecti navium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio venditi sunt. 2  continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de inlatis quererentur iniuriis, pulsati ab isdem auctas csg621.135 insuper iniurias retulerunt. his causis bellum ingens exortum est. 3  Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit bsb65382.219 necessitas proletarios quoque in arma cogere, hoc est eos qui in urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae adscribere: quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. 4  itaque inruit in universos Tarentinorum fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque med6535.60 v vastat omnia, plurima expugnat oppida, iniuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat. 5  continuo Tarenbke1009.50vtinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se ob magnitudinem virium consiliorumque summam belli nomenque transduxit. 6  nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae civitatem, vindicaturus bmv545.40 v totas vires Epiri Thessaliae et Macebnf4872.29 vdoniae, elephantos etiam usque in id tempus invisos Romanis numero XX in Italiam primus invexit: terra mari, viris equis, armis belvis, ad postremum viribus suis dolisque terribilis, 7  bsb65382.220 nisi quod Delphici illius vanissimi spiritus et mendacissimi nebulonis, quem magnum ipsi vatem ferunt, responso circumventus ambiguo exitum fecit eius, qui non consuluisset. 8  itaque apud Heracleam, Campaniae urbem, fluviumque Lirim prima inter Pyrrhum regem et Laevinum consulem pugna commissa est. consumpta est gravissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis. 9  bnf4874.21 v introductos autem inter concurrentia agmina elephantos forma truces, odore graves, mole terribiles ut videre Romani, novo pugnandi genere circumventi et territi, equis maxime pavitantibus, diffugerunt. 10  sed postquam Minucius quartae legionis primus hastatus protentam in se manum belvae gladio desecuit et conturbatam dolore vulneris averti bello atque in suos saevire conpulit eiusque inmoderato csg621.136 discursu perturbari ac permisceri coepere, finis pugnae etiam beneficio noctis inpositus est. 11  bsb65382.221 victos fuisse Romanos turpis fuga prodidit: quorum tunc cecidisse referuntur peditum XIIII DCCCLXXX, capti I CCCX, equites autem caesi CCXLVI, capti DCCCII, signa amissa XXII. 12  nam quantus e diverso numerus sociorum Pyrrhi fuerit extinctus, memoriae traditum non est, maxime quia scriptorum veterum mos est ex ea parte quae vicerit occisorum non commendare numerum, ne victoriae gloriam maculent damna victoris, 13  nisi forte cum adeo pauci bnf4871.33 v cadunt, bnf9665.71 ut admirationem terroremque virtutis augeat paucitas perditorum, sicut in prima Persici belli congressione apud Alexandrum csg547.36 Magnum fuit: cui inter CCCC fere milia hostium interfecta novem tantummodo in exercitu eius pedites defuisse referuntur. 14  sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, dis suis hominibusque testatus est, adfigens titulum in templo Tarentini Iovis, in quo haec scripsit:

Qui antehac invicti bsb65382.222 fuere viri, pater optime Olympi,
Hos ego in pugna vici victusque sum ab isdem.

15  bke1009.51r et cum a sociis increpitaretur, cur se victum diceret qui vicisset, respondisse fertur: Ne ego si iterum eodem modo vicero, sine ullo milite Epirum revertar. 16  interea Romanus exercitus, postquam victus clam fugit e castris, miserabilem belli cladem gravioribus monstris auctam accumulatamque persensit. 17  nam pabulatores forte progressos velut hostilis quaedam oborta tempestas cum horribili fragore caeli correptos diris fulminibus exussit. 18  quippe bmv545.41 r XXX et IIII eorum idem turbo prostravit; duo et viginti semineces relicti, iumenta exanimata et capta conplurima: ut merito contigisse non in signum vastationis futurae sed vastatio ipsa referatur. 19  Secunda inter Pyrrhum et Romanos consules pugna in Apuliae finibus fuit. ubi clades belli ad utrosque csg621.137 bsb65382.223 sed maxime ad Pyrrhum, victoria ad Romanos concessit. 20  nam cum diu obnixe cunctis in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet eventus, Pyrrhus, transfixo bracchio saucius, prior cessit e proelio. sed et Fabricius legatus tunc vulneratus est. 21  elephanti prima pugna vulnerari atque in fugam cogi posse deprehensi, deinde subiectis inter posteriora ac mollia ignibus exagitati, ardentes insuper machinas furore trepido circumferentes bnf4872.30 r exitio suis fuere. 22  caesa sunt in ea pugna V milia Romanorum, de exercitu vero Pyrrhi XX milia prostrata sunt. regis signa ablata LIII, Romanorum undecim amissa sunt. 23  Pyrrhus bello fractus, Agathocle mortuo rege Syracusano ad Siciliae arcessitus imperium Syracusas concessit. 1  Sed Romanorum miseria nullis cessat indutiis; consumitur morborum malis intercapedo bellorum et, cum foris cessatur a proelio, agitur introrsum ira de caelo. 2  nam Fabio bsb65382.224 Gurgite iterum C. Genucio Clepsina consulibus pestilentia gravis urbem ac fines eius invasit; quae cum omnes tum praecipue mulieres pecudesque corripiens necatis in utero fetibus futura prole vacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus proiciebantur, adeo ut defectura successio et defuturum animantum genus adempto vitalis partus legitimo ordine crederetur. 3  Interea reversum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit, tertiumque id bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. 4  itaque primo concursu cum Pyrrhi milites Romanorum inpressione trepidarent et circumspectanbke1009.51vtes bnf4871.34 r fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantos ex subsidiis iussit induci. 5  Romani, adsueti iam pugnare cum belvis, cum malleolos stuppa bnf9665.72 involutos ac pice oblitos uncis insuper aculeis tenaces praeparavissent eosque flammatos in terga belvarum turresque bsb65382.225 vibrarent, non difficile furentes ardentesque belvas in eorum excidia, csg621.138 quorum subsidia fuerant, retorserunt. 6  LXXX milia peditum in illo proelio habuisse regem dicunt, equitum vero VI milia. ex his caesa referuntur XXXIII milia, capti autem sunt mille trecenti. 7  Pyrrhus quinto demum anno, quam venerat, ab Italia victus aufugit. qui post multa gramed6535.61 rvissimaque bmv545.41 v bella, quae gessit, in Graecia apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni aviditate seductus, saxo ictus occubuit. 8  Tunc quoque apud Romanos Sextilia virgo Vestalis convicta damnataque incesti ad portam Collinam viva defossa est. 1  Anno ab urbe condita CCCCLXXV Tarentini Pyrrhi morte conperta iterum nova adversum Romanos arma sollicitant, Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt. 2  conserto proelio vicere Romani: ubi iam tunc Carthaginienses, quamvis nondum hostes bsb65382.228 adiudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. 3  Sequenti anno magnam viscerum suorum partem severitas Romana concidit. 4  nam adventante dudum Pyrrho octava legio diffidens Romanae spei, novum scelus ausa Reginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem atque ipsum oppidum vindicavit. 5  hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genucio consuli iussum est. qui obsessa Reginorum urbe captisque omnibus ipse quidem in reliquos perfugas et latrones exercuit digna supplicia, Romanos vero milites integrae lebnf4874.22 rgionis Romam misit: qui populi iussu medio in foro virgis caesi sunt securique percussi. 6  Visa sibi est tunc Roma vincere, cum legionem suam integram occidit, quae sine dubio victa fuisset, si eam hostili proelio perdidisset. 1  Anno ab urbe condita CCCCLXXVIII obscena bsb65382.229 et dira prodigia vel visa Romae bnf4872.30 v vel nuntiata sunt. aedes Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de caelo, ut dicunt, tacta est. 2  lupi tres ante lucem ingressi urbem, csg621.139 semesum cadaver intulerunt sparsumque bke1009.52r membratim in foro ipsi strepitu hominum exterriti reliquerunt. 3  apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta et dissoluta sunt. 4  apud agrum Calenum repente flamma scisso hiatu terrae eructata tribus diebus tribusque noctibus terribiliter exaestuans, quinque agri iugera exhausto penitus suco ubertatis in cinerem exterruit, ita ut non fruges solum sed et arbores cum imis stirpibus absumpsisse referatur. 5  Sequenti abhinc anno Sempronius consul adversum Picentes duxit exercitum. et cum directae intra iactum teli utraque acies constitissent, repente ita cum horrendo fragore bsb65382.230 terra tremuit, ut stupore miraculi utrumque pavefactum agmen hebesceret. 6  bnf4871.34 v diu attoniti utrimque populi haesitavere praeiudicata incepti conscientia; tandem procursu concito iniere certamen. 7  triste adeo id bellum fuit, ut merito dicatur tantum humanum bmv545.42 r sanguinem susceptura etiam cum gemitu horrisono tunc terra tremuisse. Romani pauci admodum eo proelio bnf9665.73 qui evasere vicerunt. 1  Anno ab urbe condita CCCCLXXX inter multa prodigia sanguis e terra, lac visum est manare de caelo. nam et plurimis locis scaturiens e fontibus cruor fluxit et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte demisso, diri, ut ipsis visum est, terram imbres inrigaverunt. 2  eo tempore Carthaginienses dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumpto bsb65382.231 accumulavere peiurio. 3  Tunc etiam Vulsinienses, csg547.37 Etruscorum florentissimi, luxurie paene perierunt. nam cum, licentia in consuetudinem prorogata, servos suos passim liberos facerent, conviviis allegarent, coniugiis honestarent: 4  libertini in partem potestatis recepti plenitudinem csg621.140 per scelus usurpare meditati sunt et liberati servitutis iugo, ambitu dominationis arserunt et quos dominos subditi aequanimiter dilexerunt, eos iam liberi, quod dominos fuisse meminerant, exsecrati sunt. 5  itaque conspirantes in facinus libertini - quorum tanta manus fuit, ut sine controversia auso potirentur - correptam urbem suo tantum generi vindicant, patrimonia coniugiaque dominorum sibi per scelus usurpant, extorres dominos procul abigunt, qui miseri, exules egentesque Romam deferuntur: ubi ostentata miseria bsb65382.232 querellaque defleta, per Romanorum severitatem et vindicati sunt et restituti. bke1009.52v 6  Anno ab urbe condita CCCCLXXXI pestilentia ingens apud Romam conflagravit, cuius atrocitatem significare contentus sum, quia verbis inplere non possum. 7  si enim spatium temporis quo mansit inquiritur, ultra biennium vastando porrecta est; si depopulatio quam egerit, census indictus est, qui non quantum hominum deperisset, sed quantum superfuisset, inquireret; si violentia qua adfecerit, Sibyllini libri testes sunt, qui eam caelesti ira inpositam responderunt. 8  sed, ne quemquam quasi temptatio cavillationis offendat, quod, bnf4872.31 r cum Sibylla iratos deos dixerit, nos iram caelestem dixisse videamur, audiat et intellegat, quia haec, etsi plerumque per aerias potestates fiunt, tamen sine arbitrio omnipotenbsb65382.233tis Dei omnino non fiunt. 9  Eodem tempore Caparronia virgo Vestalis incesti rea suspendio periit: corruptor eius consciique servi supplicio adfecti sunt. 10  Ecce continuatim quae et quanta numeramus accidisse annis singulis plurima, inter quos certe raro aut paene nullo nihil bmv545.42 v triste gestum, et hoc, cum idem scriptores proposito sibi magis laudandi negotio caverent bnf4871.35 r numerositates miseriarum, 11  ne eosdem quibus haec et de quibus scribebantur offenderent auditoresque suos exemplis csg621.141 praeteritorum terrere potius quam instituere viderentur. 12  porro autem nos in ultimo temporum positi mala Romanorum scire non possumus nisi per eos, qui laudavere Romanos. 13  ex quo intellegi datur, quanta illa fuerint quae studio propter horrorem repressa sunt, cum tanta med6535.61 v inveniuntur quae tenuiter inter laudes bnf9665.74 emanare bsb65382.234 potuerunt. 1  Et quoniam ex hoc iam Punica bella succedunt, res ipsa exigit, ut de Carthagine, quae ante urbem Romam duo et septuaginta annos ab Helissa condita invenitur, eiusque cladibus ac domesticis malis, sicut Pompeius Trogus et Iustinus exprimunt, vel pauca referantur. 2  Carthaginienses vernaculum atque intestinum semper inter se malum habuere discordiam, qua infeliciter exagitante nulla umquam tempora vel foris prospera vel domi quieta duxerunt. 3  sed cum inter cetera mala etiam pestilentia laborarent, homicidiis pro remediis usi sunt: quippe homines ut victimas inmolabant aetatemque inpuberem, quae etiam hostium misericordiam provocaret, aris admovebant. 4  De quo sacrorum immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non invenio. si enim huiusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus bsb65382.235 hominum occisione hominum satisfieret, intellegendum fuit se bke1009.53r operarios atque adiutores pestilentiae conduci, ut ipsi quos illa non corripuisset occiderent: 5  bnf4874.22 v sanas enim atque incorruptas offerri hostias mos est, ita ut illi non sedarent morbos sed praevenirent. 6  Itaque Carthaginienses aversis dis propter istius modi sacra - sicut Pompeius Trogus et Iustinus fatentur, sicut autem apud nos constat, propter praesumptionem impietatemque ipsorum irato Deo - 7  cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello iterum infelicius victi sunt. propter quod ducem suum Mazeum et paucos qui superfuerant milites exulare iusserunt. exules veniam per legatos petentes csg621.142 repulsi patriam bello et obsidione cinxerunt. 8  ibi tunc Mazeus dux exulum Carthalonem filium suum, sacerdotem Herculis, cur sibi velut insultans purpuratus occurreret, in crucem sub oculis patriae bsb65382.236 ita ut erat cum purpuris infulisque suspendit. 9  post paucos dies urbem ipsam cepit; qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. haec temporibus Cyri Persarum regis gesta sunt. 10  Post haec vero Himelcho rex Carthaginiensium bmv545.43 r cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. 11  nec mora: morbis, populo catervatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus, iam nec sepeliebatur: cuius mali nuntius cum attonitam repentino bnf4872.31 v luctu Carthaginem replevisset, non secus ac si capta esset turbata civitas fuit. 12  omnia ululatibus personabant, clausae ubibnf4871.35 vque ianuae, cuncta publica privataque officia damnata, universi ad portum decurrunt egredientesque de navibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. 13  postquam de clade suorum, tacentibus illis vel gementibus, miseri intellegunt, tunc toto litore plangentium voces, bsb65382.237 tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querellae audiebantur. 14  inter haec procedit et ipse de navi sua imperator bnf9665.75 sordida servilique tunica discinctus; ad cuius conspectum plangentia iunguntur agmina; ipse quoque manus ad caelum tendens nunc suam nunc publicam infelicitatem accusat et deflet; 15  ad postremum vociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos, qui lacrimantes prosequebantur, ultimo dimisit adloquio ac deinde obseratis ianuis exclusisque etiam filiis gladio dolorem vitamque finivit. haec Darii temporibus gesta sunt. bke1009.53v 16  Post haec Hanno, vir quidam Carthaginiensis privatis opibus reipublicae vires superans, invadendae dominationis hausit csg621.143 cupiditatem. cui rei consilium utile ratus est, ut simulatis unicae filiae nuptiis omnes senatores, quorum dignitatem obstaturam inceptis suis arbitrabatur, inter pocula veneno bsb65382.238 necaret. 17  quae res per ministros prodita sine ultione vitata est, ne in viro potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. hoc consilio elusus Hanno alio machinamento facinus adgredi parat: servitia concitat, quibus repente incautam urbem opprimeret. 18  sed cum ante statutam caedibus diem proditum se praeventumque intellexisset, castellum quoddam cum viginti milibus servorum armatis occupavit. 19  ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, captus est ac primo virgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est. 20  corpus verberibus lacerum cruci suffixum, filii cognatique omnes supplicio traditi, ne quis eum eiusdem familiae umquam aut imitari aut ulcisci meditaretur. haec temporibus Philippi gesta sunt. 21  csg547.38 Post haec Carthaginienses cum Tyrum bsb65382.239 urbem, auctorem originis suae, ab Alexandro Magno captam eversamque didicissent, timentes transitum eius in Africam futurum, Hamilcarem quendam cognomento Rhodanum, virum facundia sollertiaque praecipuum, ad perscrutandos Alexandri actus direxerunt. 22  bmv545.43 v qui per Parmenionem quasi transfuga exceptus, dehinc in militiam regis admissus omnia civibus suis per tabellas scriptas et post cera superlitas enuntiabat. hunc mortuo Alexandro Carthaginem reversum, quasi urbem regi venditasset, non ingrato tantum animo verum etiam crudeli invidia necaverunt. 23  deinde cum adsidua nec umquam satis prospera adversus Siculos bella gererent et Syracusas urbem Siciliae tunc florentissimam obsidione cinxissent, per Agathoclen Siciliae regem miro circumventi ingenio usque ad extrema desperationis adducti sunt. 24  bsb65382.240 namque Agathocles cum apud Syracusas a Carthaginiensibus csg621.144 obsideretur ac se neque bello parem instructu cobnf4871.36 rpiarum neque obsidionis patientem stipendiorum sufficientia videret, bene proviso ac melius dissimulato consilio in Africam cum exercitu transiit. ibi suis quid moliatur aperit, deinde quid facto opus sit docet. 25  ilico unanimiter bnf9665.76 naves primum in quibus bke1009.54r venere succendunt, ne qua spes refugiendi foret; dein cum omnia in quae direxisset prosterneret, villas castellaque incenderet, Hannonem bnf4872.32 r quendam cum triginta milibus Poenorum obviam habuit. quem cum duobus milibus suorum interfecit; ipse autem duos tantum in eo bello perdidit. 26  qua pugna et Afrorum animis incredibiliter med6535.62 r fractis et suorum in inmensum auctis urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat. 27  castra deinde bsb65382.257 ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum vastationemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. 28  adicitur praesentibus malis tristior fama. nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur, quem revera incautum ac paene otiosum Andro Agathoclis frater oppresserat. 29  hoc per totam Africam rumore disperso non tributariae tantum urbes bnf4874.23 r ab his, verum etiam socii reges deficiebant. inter quos rex quoque Cyrenarum Afellas pactus est cum Agathocle communionem belli, dum regnum Africae ardenter adfectat. 30  sed postquam in unum exercitus et castra iunxerunt, per Agathoclen blandimentis et insidiis circumventus occisus est. 31  Carthaginienses contractis undique copiis in bellum exarsere. quibus Agathocles habens secum Afellae copias congreditur, eosque magno utriusque bsb65382.258 exercitus sanguine et gravi proelio superat. 32  hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Hamilcar dux Poenorum cum exercitu fuerit. bmv545.44 r ob quam noxam in medio foro iussu Carthaginiensium patibulo suffixus crudele spectaculum suis praebuit. 33  deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginienses csg621.145 Siciliam instructa classe vastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia arcessito terrestri navalique certamine saepe superati, novissime ad Romana bella conversi sunt. 34  Pro dolor, leguntne ista de veteribus, qui de recentibus conqueruntur? immo legunt et ea non aequitate sed aemulatione coniciunt. 35  maximo enim illo et ineffabili quem nec ipsi discernunt stimulo conpunguntur non propter tempora mala sed propter tempora Christiana, et derivatio est bsb65382.259 invidi ulceris, ut, quidquid sub exsecrabili agitur, atrocius esse videatur: 36  sicut etiam inter nos saepe inimicorum oculis videri solet, eos, quos exsecrantur, nihil non pravum, nihil non subsicivum, nihil non in vulnus suum dicto factove agere, et hoc tamen plane simpliciter, in tanbke1009.54vtum enim captum cor obliquat invidia, ut rectum natura non videat. 37  de quorum numero sunt isti, sed multo miseriores quia inimici Dei ac perinde inimici veritatis - de quibus flentes haec dicimus et quos bnf4871.36 v misericorditer, si patiantur, bnf9665.77 arguimus, ut sanemus, - 38  qui vitioso oculo haec vident atque ideo duplicia illis videntur quae vident et confusi caligine nequitiae in id cadunt, ut minus videndo plus videant, cum tamen id quod est ita ut est videre non possint; 39  qui graviora arbitrantur flagella patris, quam hostis incendia; qui acerbiorem vocant blandientem admonentem et redimentem Deum quam persequentem dominantem trucidantemque diabolum; 40  quamquam, bsb65382.260 si de patre intellegerent, de castigatione gauderent et, si praevideretur fructus eruditionis, esset disciplina tolerabilis ac propter spem, quae nunc gentibus data est, antea vero non fuerat, leviora ducerent, etsi graviora paterentur. 41  quamquam contemptus miseriarum possunt etiam a suis bnf4872.32 v discere, apud quos summa mala pro summis bonis aestimata sunt, tantum ut gloriam famae celebrem atque inlustrem consequerentur: 42  per quos colligi datur, quanta nobis, quibus aeternitas beata promittitur, sint toleranda pro vita, cum illi tanta csg621.146 potuerint tolerare pro fama. 1  Anno ab urbe condita CCCCLXXXIII id est Appio Claudio Q. Fabio consulibus Mamertinis, quorum Messana nobilis Siciliae civitas erat, auxilia contra Hieronem Syracusanum regem et Poenorum copias Hieroni iunctas et Appium Claudium consulem cum exercitu misere Romani. 2  qui tam bsb65382.261 celeriter Syracusanos Poenosque superavit, ut ipse quoque rex rerum magnitudine perterritus ante se victum quam congressum fuisse prodiderit; 3  bmv545.44 v qui exim fractis viribus amissaque fiducia cum pacem supplex rogaret, ducentis argenti talentis iussu consulum multatus accepit. 4  consules Agrigentum Siciliae civitatem ibique praesidia Poenorum operibus valloque cinxerunt. 5  cumque inclusus ea obsidione senior Hannibal imperator Poenorum ad summam egestatem redactus esset, Hanno imperator novus Carthaginiensium cum equitibus mille quingentis et triginta milibus peditum, triginta etiam elephantis ex inproviso intercessit expugnationemque civitatis paulisper distulit. sed continuo civitas capta est: 6  Poeni maximo bello victi et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes venditi sunt; bke1009.55r Hannibal senior facta cum paucis eruptione bsb65382.262 diffugit. 7  Cn. Cornelio Asina C. Duilio consulibus cum Hannibal senior oram Italiae maritimam instructa septuaginta navium classe vastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt. 8  quod Duilius consul celeriter inplevit; nam intra sexaginta dies quam arbores caesae erant centum triginta navium classis deducta in anchoris stetit. 9  Cornelius Asina consul alter cum sedecim navibus Liparam insulam petiit; ubi ab Hannibale quasi ad conloquium pacis evocatus Punica fraude captus atque in vinculis necatus est. 10  quod ubi Duilius alter consul audiit, cum triginta navibus csg621.147 adversus Hannibalem profectus est. commisso navali proelio Hannibal, amissa navi qua vehebatur, scapha subductus aufugit; triginta et una naves eius captae, tredecim mersae, tria milia hominum bnf4871.37 r occisa, septem milia capta referuntur. 11  Postea Carthaginienses csg547.39 C. Aquilio Floro L. Cornelio Scipione consulibus bsb65382.263 Hannonem in locum bnf9665.78 Hannibalis subrogatum pro Sardis et Corsis defensandis navali proelio praefecerunt, qui a Scipione consule victus, amisso exercitu ipse confertissimis hostibus se inmiscuit ibique interfectus est. 12  eodem anno tria milia servorum et quattuor milia navalium sociorum in urbis Romae excidium coniurarunt et, nisi maturata proditio med6535.62 v consilium praevenisset, destituta praesidio civitas bnf4874.23 v servili manu perisset. 1  Anno ab hoc proximo Calatinus consul Camerinam Siciliae urbem petens temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae iam dudum praestruxerant. 2  cui cum omnino bnf4872.33 r nulla vel obsistendi vel evadendi facultas esset, Calpurni Flammae virtute et opera liberatus est, qui lecta trecentorum virorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit et in se Poenos omnes pugnando convertit, donec Romanus exercitus obbmv545.45 rsessas bsb65382.264 angustias hoste non urguente transiret. 3  caesi sunt in eo bello omnes trecenti, solus Calpurnius quamvis multis confossus vulneribus et cadaveribus obtectus evasit. 4  Hannibal senior a Carthaginiensibus iterum classi praepositus, infeliciter cum Romanis navali proelio congressus et victus, ab exercitu suo seditione orta lapidibus coopertus interiit. 5  Atilius consul Liparam Melitamque insulas Siciliae nobiles pervagatus evertit. 6  consules, in Africam iussi transferre bellum, cum trecentis triginta navibus Siciliam pebke1009.55vtiverunt: quibus Hamilcar Poenorum imperator et Hanno classi praefectus occurrit. conserto navali proelio Carthaginienses in fugam versi sexaginta et quattuor naves perdiderunt. 7  csg621.148 victores consules in Africam transvecti sunt primamque omnium Clipeam urbem in deditionem receperunt. 8  inde Carthaginem petentes trecenta aut eo amplius castella populati sunt, infesta Carthagini signa circumbsb65382.265tulerunt. 9  Manlius consul Africa cum victrici classe decedens septem et viginti milia captivorum cum ingentibus spoliis Romam revexit. 10  Regulus, bellum Carthaginiense sortitus, iter cum exercitu faciens haud procul a flumine Bagrada castra constituit: ubi cum plurimos militum aquandi necessitate ad flumen descendentes serpens mirae magnitudinis devoraret, Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est. 11  sed nihil in tergo eius proficientibus iaculis atque omni telorum ictu inrito, quae per horrendam squamarum cratem quasi per obliquam scutorum testudinem labebantur mirumque in modum, ne corpus laederent, ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsu conminui, impetu proteri, halitu etiam pestifero exanimari videret, ballistas deferri imperavit, per quas murale saxum spinae eius incussum conpagem totius corporis solvit. 12  talis siquidem est natura serpentis, bsb65382.266 ut, cum pedibus carere videatur, costis tamen et squamis, quas a summo gutture usque ad ibnf4871.37 vmam alvum parili modo dispositas habet, ita instruitur, ut squamis quasi unguibus, costis quasi cruribus innitatur. 13  non enim ut vermis, cui spinae rigor non est, bnf9665.79 et in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sed alternis intenta conatibus latera sinuosa circumfert, ut per exteriorem spinae curvaturam rigentem costarum aciem tendat, costis autem natura ad summum rectis squamarum ungulas figat; quod vicissim et celeriter agendo non solum plana perlabitur, sed etiam convexa conscendit, tot vestigiis instructa quot costis. 14  huius itaque rei causa est, ut, si in qualibet corporis parte ab alvo usque bmv545.45 v ad caput ictu aliquo conlidatur, debilis reddita cursum habere non possit; quia ubicumque ille ictus inciderit bsb65382.267 spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis csg621.149 agebantur. unde etiam haec serpens, quae tamdiu tot iaculis invulnerabilis obstitit, ad bke1009.56r unius saxi ictum debilis cessit ac mox circumventa telis facile oppressa est. 15  corium autem eius Romam devectum - bnf4872.33 v quod fuisse centum viginti pedum spatio ferunt - aliquamdiu cunctis miraculo fuit. 16  Regulus adversum tres imperatores, id est Hasdrubales duos et accitum ex Sicilia Hamilcarem, atrocissimum bellum gessit, in quo caesa sunt Carthaginiensium decem et septem milia, capta autem quinque milia, decem et octo elephanti abducti, oppida octoginta et duo in deditionem cessere Romanis. 1  Carthaginienses fracti bellis et cladibus exinaniti pacem a Regulo poposcerunt. sed cum intolerabiles et duras condiciones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros vivere, pretio non solum Hispanorum vel Gallorum auxilia, quae iam dudum plurima habebant, bsb65382.268 sed etiam Graecorum conparanda duxerunt. 2  itaque Xanthippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xanthippus, inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu pugnam cum Romanis conseruit. 3  ingens ibi ruina Romanarum virium fuit: nam triginta milia militum Romanorum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis viris captus est et in catenas coniectus decimo demum anno Punici belli nobilem triumphum Carthaginiensibus praebuit. 4  Xanthippus bnf4874.24 r tam audacis facti conscius rerum instabilium mutationem timens ilico ex Africa migravit in Graeciam. 5  Igitur Aemilius Paulus et Fulvius Nobilior consules audita captivitate Reguli et clade exercitus Romani transire in Africam cum classe trecentarum navium iussi Clipeam petunt. eo confestim Carthaginienses cum pari classe venerunt; nec differri potuit navale certamen. 6  centum et quattuor naves bsb65382.269 Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta et quinque milia militum ex ipsis caesa sunt ; Romanorum autem novem navibus depressis mille centum periere milites. 7  consules csg621.150 apud Clipeam castra posuerunt. duo Hannones imperatores Poenorum eo rursus bnf9665.80 cum magno exercitu convenerunt proelioque commisso novem milia militum perdiderunt. 8  sed - ut tunc apud Romanos numquam diuturbnf4871.38 rna felicitas erat et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur bmv545.46 r - cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio eversa est: nam de trecentis navibus ducentae viginti perierunt, octoginta vix abiectis oneribus liberatae sunt. bke1009.56v 9  med6535.63 r Hamilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam Mauretaniamque missus postquam hostiliter cruenteque in universos egit, cur Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis et viginti milibus boum reliquos condemnavit; principes autem omnium populorum bsb65382.270 patibulo suffixit. 10  Tertio anno - sicut semper indomitus furor cito periculorum obliviscitur - Servilius Caepio et Sempronius Blaesus consules ducentis sexaginta csg547.40 navibus Africam transgressi universam oram maritimam, quae circa Syrtes iacet, depopulati sunt atque in superiora progressi captis eversisque civitatibus plurimis ingentem praedam ad classem devexerunt. 11  inde cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promuntorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, inlisi scopulis centum quinquaginta naves onerarias nobilemque praedam crudeliter adquisitam infeliciter perdiderunt. 12  vicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam patres, quibus iam nauticae rei pertaesum esset, bnf4872.34 r decrevere ne amplius quam sexaginta navium classis ad subsidium haberetur Italiae; quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt. 13  praeterea Cotta bsb65382.271 consul in Siciliam transgressus plurimis proeliis adversum Poenos et Siculos terra marique pugnavit et per totam Siciliam partim hostium partim etiam sociorum inhumatas strages reliquit. 14  L. Caecilio Metello C. Furio Placido consulibus Hasdrubal novus Carthaginiensium imperator cum csg621.151 elephantis centum triginta et equitum peditumque amplius triginta milibus Lilybaeum venit ex Africa et continuo cum Metello consule apud Panormum pugnam conseruit. 15  sed Metellus vim magnam belvarum timens prius eas magno usus consilio vel in fugam vel in mortem egit et sic facile quamvis magnam vim hostium superavit: XX milia Carthaginiensium in eo proelio caesa sunt, elephanti quoque sex et viginti interfecti centum et quattuor capti et per Italiam ducti maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilybaeum profugit atque absens a Poenis capitis damnatus est. 1  Post haec fessi tot malis Carthaginienses bsb65382.272 petendam esse pacem a Romanis decreverunt. ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanum, quem iam per quinque annos captivum detinebant, inter ceteros bnf9665.81 legatos bmv545.46 v praecipue mittendum putaverunt: quem non impetrata pace ab Italia reversum resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt. 2  alter deinde Atilius Regulus et Manlius Vulsco, ambo bis consules, cum classe dubke1009.65rcentarum navium et quattuor legionibus Lilybaeum profecti: quod oppidum in promuntorio situm Romani obsidere conati, superveniente Hannibale qui Hamilcaris filius fuit victi, maiore exercitus sui parbnf4871.38 vte perdita ipsi aegre evaserunt. 3  post hos Claudius consul cum classe centum viginti navium ad Drepani portum contra hostem profectus: ubi mox exceptus classe Poenorum superatusque est. et ipse quidem cum triginta navibus Lilybaeum in castra confugit, reliquae omnes, id est nonaginta, aut captae aut demersae fuerunt; bsb65382.241 octo milia militum caesa, viginti milia capta referuntur. Gaius quoque Iunius collega Claudi universam classem naufragio amisit. 4  Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque vastavit. 5  interea Lutatius cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus dum apud Drepanam civitatem pugnam inter primores ciet, transfixo femore aegerrime, cum iam obrueretur, csg621.152 ereptus est. 6  porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam duce Hannone concurrunt. nec Lutatius segnior, immo consilia Poenorum bnf4874.24 v mira celeritate praevenit. postquam proxime sibi utrorumque classes apud Aegades insulas per totam noctem intertextis propemodum anchoris constiterunt, orta luce prior Lutatius signum bello dedit. 7  crudescente pugna victus Hanno navem avertit et dux fugae primus fuit. aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petiit, alii confugere Lilybaeum; bsb65382.242 sexaginta et tres Punicae naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo milia hominum capta, caesa quattuordecim milia fuere; Romanorum autem duodecim naves demersae sunt. 8  Lutatius deinde ad Erycinam civitatem quam Poeni tenebant, bnf4872.34 v venit ibique duo milia Carthaginiensium conserta pugna interfecit. 1  Tunc Carthaginienses praecipiti festinatione ad Lutatium consulem ac deinde Romam mittunt: orant pacem, quam condicionibus ante propositis ilico consequuntur. 2  condiciones autem erant, ut Sicilia Sardiniaque decederent proque inpensis bellicis puri argenti tria milia talentum Euboicorum aequis pensionibus per annos viginti penderent. 3  huius pacis condicio habita est post annum tertium et vicensimum, ex quo bellum Punicum primum fuerat inchoatum. 4  Quis, rogo, duarum civitatum unum bellum per annos tres et viginti gestum fando explicet, quot reges Carthaginiensium, quot consules Romanorum, quot agmina exercituum, bsb65382.243 quantum numerum bke1009.65v navium contraxerit profligarit oppresserit? et tunc demum, si illa ad plenum perpensa videantur, de praesentibus iudicetur. 5  bnf9665.82 bmv545.47 r Anno ab urbe condita DVII repentina subversio ipsius Romae praevenit triumphum Romanorum; neque enim temere dixerim, quando non vel modicam laetitiam Romae superveniens repente quam gravissimus luctus oppresserit. 6  siquidem Q. Lutatio Catulo A. med6535.63 v Manlio consulibus diversae ignium aquarumque clades paene absumpsere urbem. nam Tiberis csg621.153 insolitis auctus imbribus et ultra opinionem vel diuturnitate vel magnitudine redundans omnia Romae aedificia in plano posita delevit. 7  diversae qualitates locorum ad unam convenere perniciem, quoniam et, quae segnior redunbnf4871.39 rdatio tenuit, madefacta dissolvit et, quae cursus torrentis invenit, inpulsa deiecit. 8  aquarum gravissimam cladem gravior ignis secuta vastatio est; qui ignis, incertum bsb65382.244 unde surrexerit, plurimas civitatis partes pervagatus cum hominum domorumque miserabilem stragem fecit tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio quantum plurimae et peregrinae victoriae conferre non possent. 9  dehinc cum omnia in circuitu fori popularetur, aedem Vestae corripuit et ne sibi quidem dis subvenientibus ignem illum, qui aeternus putabatur, temporarius ignis oppressit; unde etiam Metellus, dum arsuros deos eripit, vix bracchio semiustilatus aufugit. 10  T. Sempronio Graccho C. Valerio Falcone consulibus cum Faliscis bellavere Romani, eoque proelio quindecim milia Faliscorum interfecta sunt. 1  eodem anno Galli Cisalpini novi exstitere hostes. adversum quos varia sorte bellatum est; nam in primo conflictu Valerio consule tria milia quingenti cecidere Romani, secundo quattuordecim milia Gallorum caesa, duo milia capta sunt, sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est. 2  T. bsb65382.245 Manlio Torquato C. Atilio Bubulco consulibus Sardinia insula rebellavit auctoribus Poenis. unde mox Sardi subacti et oppressi sunt; Carthaginiensibus autem violatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. 3  contra Carthaginienses pacem suppliciter poposcerunt et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam decem principibus bis aeque supplicantibus nec impetrarent, novissime Hannonis, minimi hominis inter bmv545.47 v legatos, oratibke1009.66rone meruerunt. 4  csg547.41 hoc anno porta Iani Gemini clausa est, quia nusquam eodem anno bellum erat; quod bnf4872.35 r sub Numa solum Pompilio rege provenerat. 5  Hic demum nobis tacendum est et tempora, quibus conferri nostra nullo modo csg621.154 possunt, silentio transmitti expedit, ne obtrectatores dierum vitae suae ad insultandum potius sibi hoc strepitu suscitemus. 6  ecce portae Iani clausae fuerunt, foris bellum Romanorum non fuit, omnem subolem suam bsb65382.246 in gremio suo conquiescentem Roma continens non suspiravit. 7  et hoc quando? post primum Punicum bellum; post quantum temporis? post annos CCCCXL; quamdiu? anno uno; et quid altebnf9665.83ro subsecutum est? ut de ceteris taceam, bellum Gallicum et Hannibal cum bello Punico secundo. 8  ei mihi, cognovisse haec et denudasse quam etiam me pudet! pax ista unius anni vel magis umbra pacis lenimentum miseriarum an incentivum malorum fuit? stilicidium istud olei in medium magnae flammae cadens extinxit bnf4874.25 r fomitem tanti ignis an aluit ? parum aquae frigidae ardentissimis haustum in febribus sanavit aegrotum an potius incendit ? 9  per annos prope septingentos, id est ab Hostilio Tullo usque ad Caesarem Augustum, una tantummodo aestate Romana sanguinem viscera non sudarunt, et inter plurimas magnorum saeculorum aetates misera civitas, vere misera mater, vix uno tempore a timore luctuum, ut non dicam ab ipsis luctibus, bsb65382.247 conquievit. 10  hoc, si quisquam hominum tam parum in vita sua bnf4871.39 v quietis habuisset, numquid vel vixisse diceretur? aut, si quisquam per totum annum doloribus et cruciatibus agatur, medio autem anni ipsius spatio unum tantum diem tranquillum et sine conflictationibus transigat, numquid ex eo levamentum malorum accipiet ac non totum annum miseriis deputabit? 11  sed illi, inquit, hunc annum pro glorioso signo infatigabilis virtutis conlocaverunt. atque utinam pro oblivione calamitatis continuae praeterissent. 12  nam sicut in corpore hominis ita demum lepra dinoscitur, si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat, at si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulteri faciat, perit illa discretio: ita si continuus labor aequali tolerantia sine respirandi appetitu perfluxisset, intentio voluntatis et electio consuetudinis diceretur. 13  cum autem bsb65382.248 in hoc pausillulum otii tantopere vel maiorum gaudia vel minorum studia reclinantur, csg621.155 profecto discerbke1009.66vnitur, et quam iucunditatem habuerit haec brevitas et quam amaritudinem illa prolixitas, hoc est, et quies illa quam grata fuisset, si diuturna mansisset, et haec incessabilis miseria quam etiam vitanda fuerit, si vitari quacumque potuisset. 1  Anno ab urbe condita DXVII Hamilcar dux Carthaginiensium ab Hispanis in bello, cum aliud bellum adversus Romanos clam pararet, occisus est. 2  Sequenti anno legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt. post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est: in quo multis oppidis populisque deletis reliqui se Fulvio Postumioque consulibus dediderunt. 3  Tertio deinceps anno miseram civitatem sacrilegis sacrificiis male potentes funestavere pontifices; namque decemviri consuetudinem priscae superstitionis egressi Gallum virum et Gallam feminam cum muliere simul Graeca bsb65382.249 in foro boario vivos defoderunt. 4  sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo med6535.64 r versum est; namque diras illas bnf4872.35 v quas fecerant externorum mortes foedissimis suorum caedibus bnf9665.84 expiaverunt. 5  siquidem L. Aemilio Catulo C. Atilio Regulo consulibus magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens adventare exercitus nuntiaretur, maxime Gaesatorum, quod nomen non gentis sed mercennariorum Gallorum est. 6  itaque permoti consules totius Italiae ad praesidium imperii contraxere vires. quo facto in utriusque consulis exercitu octingenta milia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit. 7  ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum CCLXLVIIII milia ducenti, equitum vero XXVI milia sescenti; cetera multitudo sociorum fuit. 8  commisso proelio apud Arretium Atilius bsb65382.250 consul occisus est: octingenta milia Romanorum, nec saltem tanta quanta eos terrere debuit, caesa sui parte fugerunt: nam tria milia eorum tunc interfecta historici tradunt. 9  quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis tanta agmina diffugisse, quia se in aliis bnf4871.40 r victoriis non viribus animorum praevaluisse sed bellorum csg621.156 proventibus prodiderunt. quis enim rogo in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse ? 10  post haec secundum cum Gallis proelium gestum est, in quo plane quadraginta milia Gallorum bke1009.67r trucidata sunt. 11  Sequenti anno Manlius Torquatus et Fulvius Flaccus consules primi trans Padum Romanas duxere legiones. pugnatum est ibi cum Insubribus Gallis, quorum interfecta sunt viginti tria milia, quinque milia capta sunt. 12  Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira miseram urbem terruere prodigia: miseram utique, quae hinc fremitu hostium, inde nequitia bsb65382.251 bmv545.48 v daemonum terrebatur; namque in Piceno flumen sanguine effluxit et apud Tuscos caelum ardere visum est et Arimini nocte multa lucem claram obfulsisse ac tres lunas distantibus caeli regionibus exortas apparuisse. 13  tunc quoque magno terrae motu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus vulgo tectis ingens quoque ille colossus rueret. 14  eodem anno Flaminius consul contemptis bnf4874.25 v auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, adversum Gallos conflixit et vicit. in quo bello novem milia Gallorum caesa, decem et septem milia capta sunt. 15  Post hoc Claudius consul Gaesatorum triginta milia delevit, ubi etiam ipse Virdomarum regem in primam aciem progressus occidit: et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida Mediolanium quoque urbem florentissimam cepit. 16  Deinde Histri novi hostes excitati sunt: quos Cornelius Minuciusque consules bsb65382.252 multo quidem Romanorum sanguine subegerunt. 17  emergit hic paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de parricidiis appetitus. 18  nam Fabius Censorius Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit: dignum scilicet facinus, quod pater vel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem nisi multa pecuniae aut summum exilii circa quemlibet hominum censuerunt. 1  Anno ab urbe condita DXXXIIII Hannibal Poenorum imperator Saguntum florentissimam Hispaniae civitatem, amicam populi Romani, primum bello inpetitam, deinde obsidione cinctam et fame excruciatam omniaque fortiter contemplatione fidei, csg621.157 quam Romanis devoverant, digna indignaque tolerantem octavo demum mense delevit. 2  legatos Romanorum ad se missos iniuriosissime etiam a conspectu suo abstinuit. 3  exinde odio Romani nominis, bnf4872.36 r quod patri Hamilcari, cum esset novem annos natus, bsb65382.253 fidelissime alias infidelissimus ante aras iuraverat, P. Cornelio Scipione csg547.42 et P. Sempronio Longo consulibus Pyrenaeos monbke1009.67vtes transgressus inter ferocissimas Gallorum gentes ferro viam aperuit et nono demum die a Pyrenaeo ad Alpes pervenit; 4  ubi dum montanos Gallos, repellere ab ascensu obnitentes, bello superat atque invias rupes igni ferroque rescindit, quadriduum commoratus quinto demum die cum maximo labore ad plana pervenit. 5  fuisse tunc exercitum eius in centum milibus peditum et viginti milibus equitum definiunt. 6  bnf4871.40 v Scipio consul Hannibali primus occurrit commissoque proelio apud Ticinum ipse graviter vulneratus per Scipionem filium admodum praetextatum, qui post Africanus cognominatus est, ab ipsa morte liberatus evasit. caesus est ibi omnis paene Romanus exercitus. 7  bmv545.49 r pugnatum deinde eodem consule ad flumen Treviam iterumque Romani pari clade superati sunt. bsb65382.254 Sempronius consul cognito collegae casu a Sicilia cum exercitu rediit; qui similiter apud eundem fluvium congressus, amisso exercitu paene solus evasit. in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est. 8  qui postea, cum in Etruriam primo vere transiret, in summo Appennino tempestate correptus, biduo continuo inmobiliter cum exercitu nivibus conclusus et onustus obriguit. ubi magnus hominum numerus, iumenta conplurima, elephanti paene omnes frigoris acerbitate perierunt. 9  at vero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit, Magonem quoque Poenorum ducem bello vicit et cepit. 1  Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. nam et solis orbis minui visus est et apud Arpos parmae in caelo visae, sol quoque pugnasse cum luna, apud Capenas interdiu duas lunas csg621.158 ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, Faliscis bsb65382.255 caelum scindi velut magno hiatu visum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse. 2  igitur Hannibal sciens Flaminium consulem solum in castris med6535.64 v esse, quo celerius imparatum obrueret primo vere progressus arripuit propiorem sed palustrem viam et cum forte Sarnus late redundans pendulos et dissolutos campos reliquerat, de quibus dictum est:

et quae rigat aequora Sarnus.

3  in quos cum exercitu progressus Hannibal nebulis maxime, quae de palude exhalabantur, bnf9665.86 prospectum auferentibus magnam partem sociorum iumentorumque perdidit. ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersedens, vix difficultatem itineris evasit ; sed oculum, quo iamdudum aeger erat, violentia frigoris vigiliarum ac laboris amisit. 4  ubi vero proximus castris Flaminii consulis fubke1009.68rit, vastatione circumiacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. 5  haec pugna ad Trasumennum lacum facta est. ubi exercitus bsb65382.256 Romanus infelicissime arte circumventus Hannibalis funditus trucidatus est; ipse quoque consul occisus; XXV milia Romanorum in eo proelio caesa, sex milia capta referuntur. de exercitu Hannibalis duo milia ceciderunt. 6  famosum hoc apud Trasumennum lacum certamen bnf4874.26 r fuit tanta clade Romana, maxime cum ita intentus pugnantum ardor extiterit, ut gravissimum terrae motum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. 7  factam ad Trasumennum ruinam sequitur pugna Cannensis, bmv545.49 v quamvis Fabii Maximi dictatoris tempus bnf4871.41 r medium fuerit, qui impetum Hannibalis cunctando tardavit. 1  Anno ab urbe condita DXL L. Aemilius Paulus et P. Terentius Varro consules contra Hannibalem csg621.159 bnf4872.36 v missi inpatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas bsb65382.273 Apuliae vicum omnes paene Romanae spei vires perdiderunt. 2  nam in ea pugna XLIIII milia Romanorum interfecta sunt, quamquam et de exercitu Hannibalis magna pars caesa est. nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis adducti sunt. 3  periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii viri viginti interfecti sunt, senatores vel capti vel occisi sunt triginta, nobiles viri trecenti, pedestrium militum XL milia, equitum tria milia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. 4  nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post victoriam ad pervadendam urbem contendisset. 5  Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat. 6  usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia bsb65382.274 sedibusque quaerendis consilium ineundum putarint. quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui post Africanus, destricto gladio deterruisset ac potius pro patriae defensione in sua verba iurare coegisset. 7  Romani ad spem vitae quasi ab inferis respirare ausi dictatorem Decimum Iunium creant: qui dilectu habito ab annis decem et septem immaturae inbke1009.68vordinataeque militiae quattuor legiones undecumque contraxit. 8  tunc etiam servos bnf9665.87 spectati roboris ac voluntatis vel oblatos vel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit. 9  Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto velut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis csg621.160 obnoxii bsb65382.275 essent impunitate promissa militiae mancipavit; quorum numerus ad bmv545.50 r sex milia virorum fuit. 10  Campania vero vel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. 11  post hoc L. Postumius praetor adversus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est. 12  Deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Maximo consulibus Claudius Marcellus ex praetore proconsule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari. 13  Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum conparantem gravissimo bello oppresserunt; bnf4871.41 v nam XXXV milia militum de exercitu eius vel caede vel captione minuerunt. 14  Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostium societate in sua castra duxerunt. 15  bsb65382.276 Sempronius Gracchus proconsule ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. 16  Centenius Paenula centurio decerni sibi ultro bellum adversum Hannibalem petiit: a quo cum octo milibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est. 17  post hunc Cn. Fulvius praetor bnf4872.37 r ab Hannibale victus amisso exercitu vix evasit. 18  Pudet recordationis. quid enim dicam improbitatem magis an miseriam Romanorum ? immo verius vel improbam miseriam vel miseram improbitatem. 19  quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem privata conlatione poscebat, miles in castris non nisi aut puer aut servus aut sceleratus aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis paene novicius videbatur, postremo cum ita inminutis fractisque omnibus desperabatur, csg547.43 ut consilium de relinquenda Italia subiretur: - 20  eo tempore, cum unum domesticum, ut diximus, bellum bsb65382.277 ferri nullo modo bke1009.69r posset, tria insuper transmarina belbnf4874.26 vla fuisse suscepta? unum csg621.161 in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem, tertium med6535.65 r in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur. 21  et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus bnf9665.88 desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. ex quo evidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores. 1  Anno ab urbe condita DXLIII Claudius bmv545.50 v Marcellus Syracusas opulentissimam urbem Siciliae secunda oppugnatione vix cepit, quam cum iam pridem obsedisset, Archimedis Syracusani civis admirabili ingenio praediti machinis repulsus expugnare non potuit. 2  decimo anno post quam Hannibal in Italiam venerat, bsb65382.278 Cn. Fulvio P. Sulpicio consulibus Hannibal de Campania movit exercitum et cum ingenti clade omnium per Sedicinum Suessanumque agrum via Latina profectus ad Anienem fluvium tribus milibus ab urbe consedit incredibili totius civitatis metu, 3  cum senatu populoque diversis curis trepido matronae quoque amentes pavore per propugnacula currerent et convehere in muros saxa primaeque pro muris pugnare gestirent. 4  ipse autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit, sed et consules Fulviusque proconsule non detrectavere pugnam. 5  at ubi expositae utrimque acies constiterunt, in conspectu Romae praemium victoris futurae tantus se subito imber e nubibus grandine mixtus effudit, ut turbata agmina vix armis retentis in sua se castra colligebnf4871.42 rrent. 6  deinde cum serenitate reddita in campum copiae atque in aciem redissent, rursum violentior fusa tempestas maiore csg621.162 bsb65382.279 metu mortalium audaciam cohercuit territosque exercitus refugere in tentoria coegit. 7  tunc conversus in religionem Hannibal dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo voluntatem non dari, modo potestatem. 8  Respondeant nunc mihi obtrectatores veri Dei hoc loco: Hannibalem a capessenda subruendaque Roma utrum Romana abstinuit fortitudo an divina miseratio ? aut forsitan conservati isti dedignantur fateri, quod Hannibke1009.69vbal et victor extimuit et cedens probavit ac - 9  si istam divinam tutelam per pluviam de caelo venisse manifestum est, ipsam autem pluviam opportunis et necessariis temporibus non nisi per Christum, qui est verus Deus, ministrari - etiam ab huiusmodi satis certo sciri nec negari posse existimo: 10  bnf4872.37 v maxime nunc - quando ad documentum potentiae eius, cum siccitate turbante pluviam poscere adsidue contingit, et alternis vicibus nunc gentiles nunc Christiani rogant nec umquam etiam bsb65382.280 ipsis testibus factum est, ut optati imbres superveniant nisi in die, quo rogari Christum et Christianis rogare permittitur - 11  procul dubio constat, urbem Romam per hunc eundem verum Deum, qui est Christus Iesus, ordinantem secundum placitum ineffabilis iudicii sui, et tunc ad futurae fidei credulitatem servatam fuisse et nunc bmv545.51 r pro parte sui incredula castigatam. 12  At vero in Hispania bnf9665.89 ambo Scipiones a fratre Hasdrubalis interfecti sunt. in Campania Capua capta est a Q. Fulvio proconsule; principes Campanorum veneno mortem sibi consciverunt; senatum omnem Capuae etiam prohibente senatu Romano Fulvius suppliciis necavit. 13  interfectis in Hispania Scipionibus cum, omnibus incusso pavore cunctantibus, Scipio se admodum adulescens ultro obtulisset et pudenda penuria esset aerarii, 14  Claudio Marcello et Valerio Laevino auctoribus qui tunc consules erant aurum argentumque csg621.163 signatum ad quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, bsb65382.281 ita ut nihil praeter anulos singulos bullasque sibi ac filiis et deinde per filias uxoresque suas singulas tantum auri uncias et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent. 1  Scipio annos natus viginti et quattuor imperium in Hispaniam proconsulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrenaeum transgressus primo impetu Carthaginem Novam cepit, ubi stipendia maxima, praesidia valida, copiae auri argentique magnae Poenorum habebantur; ibi etiam Magonem fratrem Hannibalis captum cum ceteris Romam misit. 2  Laevinus consul ex Macedonia rediens Agrigentum urbem Siciliae expugnavit ibique Hannonem bnf4874.27 r Afrorum ducem cepit, quadraginta civitates in deditionem accepit, viginti et sex expugnavit. 3  Hannibal in Italia Cn. Fulvium proconsulem, XI praeterea tribunos et XVII milia militum interfecit. 4  Marcellus consul, cum Hannibale triduum continuum dimicavit. primo die pari pugna bsb65382.282 discessum est, sequenti bnf4871.42 v victus consul, tertio victor VIII mibke1009.70rlia hostium interfecit, ipsum Hannibalem cum reliquis fugere in castra conpulit. 5  Fabius Maximus consul Tarentum, quae a Romanis desciverat, iterum expugnavit et cepit ibique ingentes copias Hannibalis cum ipso duce eius Carthalone delevit, XXX milia hominum captivorum vendidit, pretia in fiscum rettulit. 6  Sequenti anno in Italia Claudius Marcellus consul ab Hannibale cum exercitu occisus est. 7  Scipio in Hispania Poenorum ducem Hasdrubalem vicit et castris exuit; praeterea LXXX civitates aut deditione aut bello in potestatem redegit; Afris sub corona venditis, sine pretio dimisit Hispanos. 8  Hannibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum csg621.164 insidiis circumventos interfecit. 9  Claudio Nerone et M. Livio Salinatore consulibus cum Hasdrubal Hannibalis frater ab Hispaniis per Gallias ad Italiam veniret iussusque a Carthaginiensibus, ut fratri bsb65382.283 cum copiis iungeretur, magna secum auxilia bmv545.51 v Hispanorum Gallorumque deduceret, cum maturato adventu med6535.65 v descendisse iam ex Alpibus consulibus proditus fuisset, ab exercitu Romano ignorante Hannibale praeventus cum omni exercitu suo interfectus est. 10  diu quidem inbnf4872.38 rcertus bnf9665.90 belli eventus fuit elephantis maxime Romanam infestantibus aciem: qui a militibus Romanis, quos a volitando velites vocant - 11  quod genus militiae paulo ante repertum fuerat, ut lecti agilitate iuvenes cum armis suis post terga equitum sederent et mox, cum ad hostem ventum esset, equis desilirent et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus per quos advecti fuerant dimicantibus, hostem proturbarent - 12  ab his ergo velitibus elephanti retroacti cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. id genus occidendae cum opus esset belvae idem dux Hasdrubal primus invenerat. 13  fuit hoc proelio Poenis bsb65382.284 Metaurum flumen, ubi Hasdrubal est victus, quasi Trasumennus lacus et Cesena Piceni civitas ut vicus ille Cannensis; 14  nam L et VIII milia de exercitu Hasdrubalis ibi occisa sunt, capta sunt V CCCC; IIII autem civium Romanorum inter eos reperta atque revocata sunt: quod victoribus consulibus solacio fuit. nam et ab exercitu eorum VIII ceciderunt. 15  csg547.44 Hannibali caput fratris sui Hasdrubalis ante castra proiectum est. quo viso et simul clabke1009.70vde Poenorum cognita, anno tertio decimo quam in Italiam venerat refugit in Bruttios. 16  post haec anno continuo inter Hannibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse csg621.165 visa est, quia inquietudo morborum in castris erat et gravissima pestilentia utrique exercitus agebantur. 17  interea Scipio universa Hispania a Pyrenaeo usque ad Oceanum in provinciam redacta Romam venit, consul cum Licinio Crasso creatus in Africam transiit, Hannonem Hamilcaris filium, ducem bsb65382.285 Poenorum, interfecit, exercitum eius partim caede partim captivitate disperdidit: nam undecim milia Poenorum eo proelio occidit. 18  Sempronius consul cum Hannibale congressus et victus Romam refugit. Scibnf4871.43 rpio in Africa adgressus hiberna Poenorum atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, nocte concubia fecit incendi. 19  Poeni trepidi cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad extinguendum concurrerunt: quare facile ab armatis oppressi sunt. in utrisque castris quadraginta milia hominum igni ferroque consumpta sunt, capta quinque milia, duces ipsi miserabiliter ambusti aegre effugerunt. 20  Hasdrubal imperator Carthaginem profugus venit; itaque Syphax et Hasdrubal mox bmv545.52 r plurimum reparavere exercitum atque iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt. 21  Syphacem fugientem Laelius et Masinissa ceperunt, cetera multitudo Cirtam confugit, quam Masinissa oppugnatam in deditionem recepit, Syphacem ad Scipionem catenis vinctum deduxit; bsb65382.286 quem Scipio cum ingentibus spoliis plurimisque captivis perducendum Laelio tradidit. 1  Hannibal redire in Africam iussus, ut fessis Carthaginiensibus subveniret, flens reliquit Italiam bnf9665.91 omnibus Italici generis militibus qui sequi nollent interfectis. cui ad Africanum litus propinquanti iussus quidam e nauticis ascendere in arborem navis atque ipse speculari, quam regionem teneret, sepulchrum dirutum se prospexisse respondit; bnf4874.27 v abominatus dictum Hannibal deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. 2  qui continuo refecta multitudine Carthaginem venit, deinde conloquium Scipionis petiit. ubi cum se diu csg621.166 attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio proelium consertum est: 3  quod diu magnis ducum artibus dispositum, bnf4872.38 v magnis copiarum molibus gestum, magnis militum viribus consummatum Romanis victoriam contulit. octoginta ibi elephanti vel bke1009.71r capti vel occisi sunt, bsb65382.287 Carthaginiensium interfecta sunt XX milia quingenti. Hannibal omnia et ante proelium et in proelio expertus, cum paucis, hoc est vix quattuor equitibus, inter tumultum elapsus Hadrumetum confugit. 4  postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam inde parvus cum patre exierat, venit consultantique senatui nullam esse residuam spem nisi in petenda pace persuasit. 5  C. Cornelio Lentulo P. Aelio Paeto consulibus Carthaginiensibus pax per Scipionem voluntate senatus populique concessa est. naves tamen plus quam quingentae in altum productae in conspectu civitatis incensae sunt. 6  Scipio, iam tum cognomento Africanus, triumphans urbem ingressus est; quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginiensium captivis pilleatus - quod insigne indultae sibi libertatis fuit - triumphantem post currum secutus est. 1  Anno ab urbe condita DXLVI bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis decem et septem. bsb65382.288 bmv545.52 v cui Macedonicum continuo successit, quod Quintius Flamininus consul sortitus post multa et gravissima proelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo dedit. 2  deinde cum Lacedaemoniis pugnavit, victo Navide duce ipbnf4871.43 vsorum nobilissimos obsides Demetrium Philippi filium et Armenen Navidis filium ante currum duxit. 3  Romani captivi, qui sub Hannibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem currum triumphantis secuti sunt. 4  eodem tempore Insubres Boi atque Cenomanni contractis in unum viribus Hamilcare Poeno duce, qui in Italia recsg621.167manserat, Cremonam Placentiamque vastantes, difficillimo bello a L. Fulvio praetore superati sunt. 5  postea Flamininus med6535.66 r proconsule Philippum regem et cum eo Thracas Macedonas Illyrios multasque praeterea gentes, quae in auxilium ei venerant, bello subegit. 6  victi Macedones castra amiserunt, VIII milia bsb65382.289 hostium eo die caesa, V milia capta Polybius scribit; Valerius dicit XL milia trucidata; Claudius vero XXXII milia interfecta commemorat. 7  bnf9665.92 Sed haec varietas scriptorum utique fallacia est; fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum victoris laudes accumulare virtutemque patriae extollere vel praesentibus vel posteris student: alioquin, si inquisitus non fuisset numerus, bke1009.71v nec qualiscumque fuisset expressus. 8  quodsi gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae et duci beatum potest videri suorum vel nullos vel paucissimos perdidisse. 9  ita lucidissime patet, quia simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adiicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur vel etiam omnino reticentur. 10  Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus cum omni exercitu Romano interfectus est; 11  consul Marcellus in Etruria a Bois oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea bsb65382.290 Furius alter consul auxilio accessit: atque ita universam Boiorum gentem igni ferroque vastantes propemodum usque ad nihilum deleverunt. 12  L. Valerio Flacco M. Porcio Catone bnf4872.39 r consulibus Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia. 13  tunc etiam Hannibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu iussus, clam ex Africa profectus ad Antiochum migravit: quem cum apud Ephesum invenisset cunctantem, csg621.168 mox in bellum inpulit. 14  bmv545.53 r tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebi lata fuerat, ne qua mulier plus quam semunciam auri haberet neve versicolori vestimento nec vehiculo per urbem uteretur, post viginti annos abrogata est. 15  P. Scipione Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum vero quinque milia occisa sunt. 16  Publius Digitius praetor in Hispania citeriore bsb65382.291 paene bnf4874.28 r omnem amisit exercitum. M. Fulvius praetor Celtiberos cum proximis gentibus vicit regemque eorum cepit. 17  Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumventus vix Numidarum bnf4871.44 r equitum industria liberatus est. 18  Scipio Africanus inter ceteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale conloquium familiare habuit. sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit. 19  in utraque Hispania per Flaminium Fulviumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. 20  P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus Antiochus quamvis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter csg547.45 dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello a consule Glabrione superatus vix cum paucis fugit e proelio Ephesumque pervenit. 21  is bke1009.72r habuisse fertur armatorum LX milia, ex quibus XL milia caesa, capta plus quam V milia fuisse referuntur. alter consul bsb65382.292 Scipio cum Boiorum gente conflixit, bnf9665.93 in quo proelio XX milia hostium interfecit. 22  Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, adversus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum navale gessit; Antiochus victo Hannibale atque in fugam acto simulque omni exercitu amisso pacem rogavit filiumque Africani, quem utrum explorantem an in proelio cepisset incertum est, ultro remisit. 23  in Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum universo exercitu caesus interiit. 24  L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumcsg621.169ventus cum universo exercitu occisus est; unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint. 25  Fulvius consul de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transvectus, ad Olympum montem pervenit, ad quem universi Gallograeci cum coniugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum bsb65382.293 gessit; namque de superioribus locis sagittis glandibus saxis ceterisque telis Romani graviter contriti, tandem usque ad congressum hostium perruperunt: bmv545.53 v quadraginta milia Gallograecorum eo proelio interfecta referuntur. 26  Marcius consul adversus Ligures profectus superatusque IIII milia militum amisit et, nisi victus celeriter refugisset in castra, eandem internecionis cladem, quam Baebius dudum ab isdem hostibus acceperat, pertulisset. 27  M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus Philippus rex, qui legatos populi Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum bnf4872.39 v miserat, verecundissimas preces veniam meruit, 28  eundemque continuo velut Romanis amicum suique proditorem, fratre quoque ipsius ad parricidium patris ministro, nihil de utroque miserum mali suspicantem veneno necavit. 29  eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi urbe diu exulans apud Amiternum oppidum morbo periit. isdem etiam diebus bsb65382.294 Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem, cum a Romanis reposceretur, veneno se necavit, Philopoemenes, dux Achivorum a Messanis captus occisusque est. 30  in Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium usque ad nunc manet. 31  Q. Fulvius Flaccus praetor in citeriore Hibke1009.72vspania maximo proelio XXIII milia hominum fudit, IIII milia cepit. 32  Ti. bnf4871.44 v Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida vacuata quassataque bellis ad deditionem coegit. 33  eadem aestate etiam L. Postumius med6535.66 v in citeriore Hispania quadraginta milia hostium bello interfecit. Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida csg621.170 expugnavit et cepit. 34  Lepido et Mucio consulibus Basternarum gens ferocissima auctore Perseo Philippi filio praedarum spe sollicitata bnf9665.94 et transeundi Histri fluminis facultate sine ulla pugna vel aliquo hoste deleta est. nam tunc forte Danuvius, qui et Hister, crassa glacie superstratus bsb65382.295 pedestrem facile transitum patiebatur. 35  itaque cum inprovide toto et maximo simul agmine inaestimabilis hominum vel equorum multitudo transiret, enormitate ponderis et concussione gradientum concrepans gelu et glacialis crusta dissiluit universumque agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus victa tandem et conminuta destituit atque eadem rursus fragmentis inpedientibus superducta summersit. pauci ex omni populo per utramque ripam vix concisis visceribus evaserunt. 36  P. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. nam in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde bnf4874.28 v Ptolemaeus rex Aegypti et Ariarathes Cappadociae, Eumenes Asiae, Masinissa Numidiae fuerunt. Perseum et Macedonas secuti sunt Thraces cum rege Cotye et bmv545.54 r universi cum rege Gentio Illyrii. 37  itaque advenienti Crasso consuli Perseus bsb65382.296 occurrit, commissoque proelio miserabiliter victi fugere Romani. sequenti pugna paene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est. 38  deinde Perseus profligato multis proeliis exercitu Romano in Illyricum transgressus Sulcamum oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit: ubi magnam Romanorum praesidiorum multitudinem partim occidit partim sub corona vendidit partim secum in Macedoniam duxit. 39  Postea cum eo L. Aemilius Paulus consul dimicavit et vicit: nam XX milia peditum in eo bello interfecit; rex cum equitatu subterfugit, sed continuo captus atque in triumpho cum filiis ante currum actus est et post apud Albam in custodia defecit. 40  filius eius iunior fabricam aerariam csg621.171 ob tolerandam inopiam Romae didicit ibique consumptus est. plurima bke1009.73r praeterea et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi. 1  Anno ab urbe condita DC L. Licinio Lucullo A. bsb65382.297 Postumio Albino consulibus cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus invasisset et ex omnibus non esset, qui ire in Hispaniam vel tribunus vel legatus auderet, P. Scipio, qui postea Africanus erit, ultro bnf4872.40 r sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. 2  itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum provocantem singulariter bnf4871.45 r congressus occidit. 3  Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio victus est universoque exercitu amisso bnf9665.95 ipse cum paucis vix elapsus evasit. 4  eodem tempore censores theatrum lapideum in urbe construi censuerunt. quod ne tunc fieret, Scipio Nasica gravissima oratione obstitit dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam lasciviamque commentum, adeoque movit senatum, ut non solum vendi omnia theatro conparata iusserit, bsb65382.298 sed etiam subsellia ludis poni prohibuerit. 5  Quamobrem intellegant nostri - quibus quidquid extra oblectamentum libidinis occurrit offensio est - propter hoc, quod se infirmiores esse hostibus suis ipsi sentiunt et fatentur, theatra incusanda non tempora, 6  nec blasphemandum Deum verum, qui usque ad nunc ea prohibet, sed abominandos deos vel daemones suos, qui ista petierunt, profundo quidem satis magnitatis suae argumento tale sacrificium flagitantes, quoniam non magis fuso cruore pecudum quam profligata bmv545.54 v virtute hominum pascerentur. 7  nam utique tunc nec hostes nec fames nec morbi nec prodigia deerant, immo tunc plurima erant; sed theatra non erant, in quibus - quod incredibile dictu est - ad aram luxuriae virtutum victimae trucidantur. 8  csg621.172 Carthaginiensibus aliquando visum est homines immolare, sed male praesumpta persuasio brevi praetermissa est; a Romanis vero exactum est, csg547.46 ut semet ipsos perditioni impenbsb65382.299derent. 9  factum est, fit, amatur et clamatur ut fiat: qui pro mactanda gregis sui pecude fortasse offenderentur, pro interficienda cordis sui virtute laetantur. quin potius Nasicae erubescant, qui Christianis exprobrandum putant, et non nobis de hostibus, quos semper habuerunt, sed illi de theatro, bke1009.73v quod haberi prohibuerat, conquerantur. 10  Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes cum voluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit; simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostravit. quae res postea universae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit. 1  Anno ab urbe condita DCII L. Censorino et M. Manilio consulibus tertium Punicum bellum exortum est. igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules et Scipio tunc tribunus militum prope Uticam maioris Africani castra bsb65382.300 tenuerunt. 2  ibi Carthaginiensibus evocatis iussisque ut arma et naves traderent med6535.67 r nec moratis, tanta vis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. 3  sed Carthaginienses postquam arma tradiderunt et relicta urbe recedere procul a mari decem milibus passuum bnf9665.96 iussi sunt, dolorem ad desperabnf4874.29 rtionem contulerunt aut defensuri civitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creaverunt. 4  arma primum facere adgressi aeris ferrique inopiam auri argentique bnf4871.45 v metallis suppleverunt. conbsb65382.301sules oppugnare Carthaginem statuunt, cuius situs fuisse hucsg621.173iusmodi dicitur: 5  viginti duo milia passuum muro amplexa, tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur. is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato in altitudinem bnf4872.40 v cubitorum quadraginta. 6  arx, cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat. ex una parte murus communis erat urbis et Byrsae imminens mari, quod mare Stagnum vocant, quoniam obiectu protentae linguae tranquillatur. 7  consules igitur quamvis aliquantam bmv545.55 r muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus victi ac repulsi sunt: quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in urbem rediit. Manlius omissa Carthagine ad Hasdrubalem arma convertit. 8  Scipio Masinissa mortuo inter Masinissae filios tres Numidiae regnum divisit. quo circa Carthaginem reverso Manilius Tezagam urbem expugnavit atque diripuit; duodecim milia ibi Afrorum caesa, sex milia capta sunt. Hasdrubal Poenorum imperator, Masinissae nepos, subselliorum fragmentis in curia bke1009.74r a suis propter suspicionem proditionis occisus est. 9  Iuventius praetor in Macedonia adversus Pseudophilippum congressus cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est. 1  Anno ab urbe condita DCVI id est anno quinquagensimo post bellum Punicum secundum Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus P. Scipio, superioris anni consul, delere Carthaginem suprema sorte molitus Gothonem ingreditur. 2  ubi dum sex continuis diebus noctibusque pugnatur, ultima Carthaginienses desperatio ad deditionem traxit petentes, ut quos belli clades reliquos fecit, saltem servire liceat. 3  primum agmen mulierum satis miserabile, post virorum magis deforme descendit. nam fuisse mulierum XXV csg621.174 milia, virorum XXX milia memoriae traditum est. 4  rex Hasdrubal se ultro dedit. transfugae, qui Aesculapii templum occupaverant, voluntario praecipitio dati igne consumpti sunt. uxor Hasdrubalis se duosque filios secum virili dolore et furore femineo in medium iecit incendium, eundem nunc mortis exitum faciens novissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset. 5  ipsa autem civitas decem et septem continuis diebus arsit miserumque spectaculum de varietate condicionis humanae victoribus suis praebuit. 6  diruta est autem Carthago omni murali lapide in pulverem conminuto septingentensimo post anno quam condita bnf9665.97 erat. 7  multitudo omnis captivorum exceptis paucis principibus venundata est. ita quarto quam coeptum fuit anno bellum Punicum tertium terminatum est. 8  Sed mihi quamlibet studiose quaerenti verumtamen homini tardioris ingenii nusquam omnino causa tertii belli Punici, quam in tantum Carthago accenderit, ut iuste everti decerneretur, eluxit, illudque me vel maxime movet, quod, si ita ut in superioribus bellis evidens in adsurgentem bmv545.55 v causa et dolor accendebat, consultatione non opus erat. 9  at vero, cum alii Romanorum propter perpetuam Romae securitatem delendam esse decernerent, alii vero propter perpetuam Romabnf4871.46 rnae virtutis curam, quam sibi semper ex suspicione aemulae urbis inpenderent, ne vigor Romanus bellis semper exercitus in languidam segnitiem securitate atque otio solveretur, incolumem Carthaginem statui suo permittendam esse censerent: causam non ex iniuria lacessentum Carthaginiensium sed ex inconstantia torpescentium Romanorum ortam invenio. 10  quod cum ita sit, cur Christianis temporibus imputant bke1009.74v hebetationem ac robiginem suam, qua foris crassi, intus exesi sunt? qui porro ante sescentos bnf4872.41 r fere annos, sicut sui prudentes timentesque praedixerant, cotem illam magnam splendoris et acuminis sui Carthaginem perdiderunt. 11  Itaque finem volumini faciam, ne forsitan conlidendo vehementius discussa ad tempus robigine ubi necessarium acumen elicere non possum, supervacuam asperitatem inveniam. quamquam obviantem asperitatem nequaquam expavescerem, si interioris spem acuminis invenirem.
bav1357.279 cpl1568.312

Orosius, Historiae, Liber 3, 23 <<<     >>> Praefatio
monumenta.ch > Orosius > Liber 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik