monumenta.ch > Orosius > Caput 3
Orosius, Historiae, Liber 2, 2 <<<     >>> 4

Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Regnavit Ninus annis LII. cui successit, ut dixi, uxor sua. Samiramis: quae cum et ipsa XLII annis regnaverit, medio imperii sui tempore Babylonam csg621.71 caput regni condidit. 2  ita Babylon post annos MCLX et propemodum quattuor, quam condita erat, a Medis et [ab] Arbato, rege eorum, praefecto autem suo, spoliata opibus et regno atque ipso rege privata est: ipsa tamen postea aliquamdiu mansit incolumis. 3  similiter et Roma post annos totidem, hoc est MCLX et [fere] quattuor, a Gothis et Alaricho rege eorum, comite autem suo, inrupta et opibus spoliata non regno, manet adhuc et regnat incolumis, 4  quamvis in tantum arcanis statutis inter utramque urbem bsb65382.80 convenientiae totius ordo bav829.18 v servatus sit, ut et ibi praefectus eius Arbatus regnum invaserit et hic praefectus huius Attalus regnare temptarit; tametsi apud hanc solam merito Christiani imperatoris adtemptatio profana vacuata sit. 5  Itaque haec ob hoc praecipue commemoranda credidi, ut tanto ineffabilium iudiciorum Dei ex parte patefacto intellegant hi, qui insipienter utique de temporibus Christianis murmurant, unum Deum disposuisse tempora et in principio Babyloniis et in bnf4871.13 r fine Romanis, illius clementiae esse, quod vivimus, quod autem misere vivimus, intemperantiae nostrae. 6  ecce similis Babyloniae ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala; tam en non similis exitus similisve defectus. illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore bsb65382.81 secura est. 7  et hoc quare? quoniam ibi bmv545.17 r in rege libidinum turpitudo punita, bnf9665.27 hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege bnf4872.11 v servata est; ibi absque religionis reverentia aviditatem voluptatis licentia furoris implevit, hic et Christiani fuere, qui parcerent, et Christiani, quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam et in bke1009.32v quorum memoria parceretur. 8  quapropter desinant religionem lacerare et csg621.72 lacessere patientiam Dei propter quam habent, uti et hoc quoque inpunitum habeant, si aliquando desistant. 9  recolant sane mecum maiorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare, ne sint: 10  eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta iustitia permisit, ut fierent, et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint. quae modo a me plenius ab ipso Urbis bsb65382.82 exordio, revolutis per ordinem historiis, proferentur.

bnf4874.22 csg547.19 med6535.104

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik