monumenta.ch > Orosius > Caput 2
Orosius, Historiae, Liber 1, 1 <<<     >>> 3

Orosius, Historiae, 1, Caput 2

1 Maiores nostri orbem totius terrae, oceani limbo circumsaeptum, triquadrum statuere eiusque tres partes Asiam Europam et Africam vocaverunt, quamvis aliqui duas hoc est Asiam ac deinde Africam in Europam accipiendam putarint.2 Asia tribus partibus oceano circumcincta per totam transversi plagam orientis extenditur. 3 haec occasum versus a dextra sui sub axe septentrionis incipientem contingit Europam, a sinistra autem Africam dimittit, sub Aegypto vero et Syria mare nostrum quod Magnum generaliter dicimus habet. 4 Europa incipit ut dixi sub plaga septentrionis, a flumine Tanai, qua Riphaei montes Sarmatico aversi oceano Tanaim fluvium fundunt, 5 qui praeteriens aras ac terminos Alexandri Magni in Rhobascorum finibus sitos Maeotidas auget paludes, quarum inmensa exundatio iuxta Theodosiam urbem Euxinum Pontum late ingreditur. 6 inde iuxta Constantinopolim longae mittuntur angustiae, donec eas mare hoc quod dicimus Nostrum accipiat. 7 Europae in Hispania occidentalis oceanus termino est, maxime ubi apud Gades insulas Herculis columnae visuntur et Tyrrheni maris faucibus oceani aestus inmittitur. 8 Africae principium est a finibus Aegypti urbisque Alexandriae, ubi Parethonio civitas sita est, super mare hoc Magnum, quod omnes plagas terrasque medias interluit. 9 unde per loca quae accolae Catabathmon vocant haud procul a castris Alexandri Magni et super lacum Chalearzum, deinde iuxta superiorum fines Avasitarum missa in transversum per Aethiopica deserta meridianum contingit oceanum. 10 termini Africae ad occidentem idem sunt qui et Europae, id est fauces Gaditani freti. 11 ultimus autem finis eius est mons Athlans et insulae quas Fortunatas vocant.12 Et quia breviter generales tripertiti orbis divisiones dedi, ipsarum quoque partium regiones, sicut pollicitus sum, significare curabo. 13 Asia ad mediam frontem orientis habet in oceano Eoo ostia fluminis Gangis, a sinistra promunturium Caligardamana, cui subiacet ad Eurum insula Taprobane, ex qua oceanus Indicus vocari incipit; 14 a dextra habet Imavi montis - ubi Caucasus deficit - promunturium Samarae, cui ad aquilonem subiacent ostia fluminis Ottorogorrae, ex quo oceanus Sericus appellatur. 15 In his finibus India est, quae habet ab occidente flumen Indum, quod Rubro mari accipitur, a septentrione montem Caucasum; reliqua ut dixi Eoo et Indico oceano terminatur. 16 haec habet gentes XLIIII, absque insula Taprobane, quae habet decem civitates, et absque reliquis insulis habitabilibus plurimis. 17 A flumine Indo, quod est ab oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ad occasum, regiones sunt istae: Arachosia Parthia Assyria Persida et Media, situ terrarum montuoso et aspero. 18 hae a septentrione habent montem Caucasum, a meridie mare Rubrum et sinum Persicum, in medio autem sui flumina praecipua Hydaspem et Arbim. in his sunt gentes XXXII. 19 sed generaliter Parthia dicitur, quamvis Scripturae Sanctae universam saepe Mediam vocent.20 A flumine Tigri usque ad flumen Euphraten Mesopotamia est, incipiens a septentrione inter montem Taurum et Caucasum. 21 cui ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudaemon, quae inter sinum Persicum et Arabicum angusto terrae tractu orientem versus extenditur. 22 in his sunt gentes XXVIII.23 A flumine Euphrate, quod est ab oriente, usque ad mare Nostrum, quod est ab occasu, deinde a septentrione id est a civitate Dagusa, quae in confinio Cappadociae et Armeniae sita est haud procul a loco ubi Euphrates nascitur, usque ad Aegyptum et extremum sinum Arabicum, 24 qui ad meridiem longo angustoque sulco saxis insulisque creberrimo a Rubro mari id est ab oceano occasum versus extenditur, Syria generaliter nominatur, habens maximas provincias Commagenam Phoeniciam et Palaestinam, absque Saracenis et Nabathaeis quorum gentes sunt XII. 25 In capite Syriae Cappadocia est, quae habet ab oriente Armeniam, ab occasu Asiam, ab aquilone Themiscyrios campos et mare Cimmericum, a meridie Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. 26 Asia Regio vel, ut proprie dicam, Asia minor absque orientali parte qua ad Cappadociam Syriamque progreditur undique circumdata est mari: a septentrione Ponto Euxino, ab occasu Propontide atque Hellesponto, ad meridiem mari Nostro. ibi est mons Olympus. 27 Aegyptus Inferior ab oriente habet Syriam Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare Nostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax, et Aegyptum superiorem fluviumque Nilum, 28 qui de litore incipientis maris Rubri videtur emergere in loco, qui dicitur Mossylon emporium, deinde diu ad occasum profluens, faciens insulam nomine Meroen in medio sui, novissime ad septentrionem inflexus, tempestivis auctus incrementis plana Aegypti rigat. 29 hunc aliqui auctores ferunt haud procul ab Athlante habere fontem et continuo harenis mergi, 30 inde interiecto brevi spatio vastissimo lacu exundare atque hinc oceano tenus orientem versus per Aethiopica deserta prolabi rursusque inflexum ad sinistram ad Aegyptum descendere. 31 quod quidem verum est esse huiusmodi fluvium magnum, qui tali ortu talique cursu sit et re vera omnia Nili monstra gignat; quem utique prope fontem barbari Dara nominant; ceteri vero accolae Nuhul vocant; 32 sed hic in regione gentium, quae Libyoaegyptiae vocantur, haud procul ab illo fluvio, quem a litore maris Rubri prorumpere diximus, inmenso lacu acceptus absumitur; 33 nisi forte occulto meatu in alveum eius, qui ab oriente descendit, eructat.34 Aegyptus Superior in orientem per longum extenditur. cui est a septentrione sinus Arabicus, a meridie oceanus. nam ab occasu ex inferiore Aegypto incipit, ad orientem Rubro mari terminatur. ibi sunt gentes XXIIII. 35 Et quoniam meridianam partem universae Asiae descripsimus, superest ut ab oriente ad septentrionem pars quae restat expediatur. 36 Mons Caucasus inter Colchos, qui sunt super Cimmericum mare, et inter Albanos, qui sunt ad mare Caspium, primum attollitur. cuius quidem usque in ultimum orientem unum videtur iugum, sed multa sunt nomina; 37 et multi hoc ipsum iugum Tauri montis credi volunt, quia re vera Parcohatras mons Armeniae inter Taurum et Caucasum medius continuare Taurum cum Caucaso putatur; 38 sed hoc ita non esse discernit fluvius Euphrates, qui, radice Parcohatrae montis effusus, tendens in meridiem, ipsum ad sinistram, Taurum excludit ad dextram. 39 itaque ipse Caucasus inter Colchos et Albanos, ubi et portas habet, mons Caucasus dicitur; 40 a portis Caspiis usque ad Armenias pylas vel usque ad fontem Tigridis fluminis inter Armeniam et Hiberiam montes Acrocerauni dicuntur; 41 a fonte Tigridis usque ad Carras civitatem inter Massagetas et Parthos mons Ariobarzanes; 42 a Carris civitate usque ad oppidum Cathippi inter Hyrcanos et Bactrianos mons Memarmali, ubi amomum nascitur; a quo proximum iugum mons Parthau dicitur; 43 ab oppido Cathippi usque ad vicum Safrim inter Dahas Sacaraucas et Parthyenas mons Oscobares, ubi Ganges fluvius oritur et laser nascitur; 44 a fonte fluminis Gangis usque ad fontes fluminis Ottorogorrae qui sunt a septentrione, ubi sunt montani Paropanisadae, mons Taurus; 45 a fontibus Ottorogorrae usque ad civitatem Ottorogorram inter Chunos Scythas et Gandaridas mons Caucasus. 46 ultimus autem inter Eoas et Passyadras mons Imavus, ubi flumen Chrysorhoas et promunturium Samara orientali excipiuntur oceano. 47 igitur a monte Imavo, hoc est ab imo Caucaso et dextra orientis parte qua oceanus Sericus tenditur, usque ad promunturium Boreum et flumen Boreum, inde tenus Scythico mari quod est a septentrione, usque ad mare Caspium quod est ab occasu, et usque ad extentum Caucasi iugum quod est ad meridiem, Hyrcanorum et Scytharum gentes sunt XLII, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes. 48 Mare Caspium sub Aquilonis plaga ab oceano oritur, cuius utraque circa oceanum litora et loca deserta incultaque habentur. inde meridiem versus per longas angustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum Caucasi montis radicibus terminetur. 49 itaque a mari Caspio quod est ad orientem, per oram oceani septentrionalis usque ad Tanaim fluvium et Maeotidas paludes quae sunt ad occasum, per litus Cimmerici maris quod est ab Africo, usque ad caput et portas Caucasi quae sunt ad meridiem, gentes sunt XXXIIII. 50 sed generaliter regio proxima Albania, ulterior sub mari et monte Caspio Amazonum nominatur.51 Expliciti sunt quam brevissime fines Asiae. nunc Europam in quantum cognitioni hominis conceditur stilo pervagabor.52 Incipit a montibus Riphaeis ac flumine Tanai Maeotidisque paludibus quae sunt ad orientem, per litus septentrionalis oceani usque ad Galliam Belgicam et flumen Rhenum quod est ab occasu descendens, deinde usque ad Danuvium quem et Histrum vocant, qui est a meridie et ad orientem directus Ponto accipitur. 53 ab oriente Alania est, in medio Dacia ubi et Gothia, deinde Germania est ubi plurimam partem Suebi tenent. quorum omnium sunt gentes LIIII. 54 Nunc quidquid Danuvius a barbarico ad mare Nostrum secludit expediam.55 Moesia ab oriente habet ostia fluminis Danuvii, ab euro Thraciam, a meridie Macedoniam, ab Africo Dalmatiam, ab occasu Histriam, a circio Pannoniam, a septentrione Danuvium. 56 Thracia habet ab oriente Propontidis sinum et civitatem Constantinopolim quae Byzantium prius dicta est, a septentrione partem Dalmatiae et sinum Euxini ponti, ab occasu et Africo Macedoniam, a meridie Aegaeum mare. 57 Macedonia habet ab oriente Aegaeum mare, a borea Thraciam, ab euro Euboeam et Macedonicum sinum, a meridie Achaiam, a favonio montes Acrocerauniae in angustiis Hadriatici sinus, qui montes sunt contra Apuliam atque Brundisium, ab occasu Dalmatiam, a circio Dardaniam, a septentrione Moesiam. 58 Achaia undique propemodum cincta est mari; nam ab oriente habet Myrtoum mare, ab euro mare Creticum, a meridie Ionium mare, ab Africo et occasu Cephaleniam et Cassiopam insulas, a septentrione sinum Corinthium, ab aquilone angustum terrae dorsum, quo Macedoniae coniungitur vel potius Atticae; qui locus Isthmos vocatur, ubi est Corinthus, habens in Attica ad boream non longe Athenas civitatem. 59 Dalmatia habet ab oriente Macedoniam, ab aquilone Dardaniam, a septentrione Moesiam, ab occasu Histriam et sinum Liburnicum et insulas Liburnicas, a meridie Hadriaticum sinum. 60 Pannonia Noricus et Raetia habent ab oriente Moesiam, a meridie Histriam, ab Africo Alpes Poeninas, ab occasu Galliam Belgicam, a circio Danuvii fontem et limitem qui Germaniam a Gallia inter Danuvium Galliamque secernit, a septentrione Danuvium et Germaniam. 61 Italiae situs a circio in eurum tenditur, habens ab Africo Tyrrhenum mare, a borea Hadriaticum sinum; cuius ea pars, qua continenti terrae communis et contigua est, Alpium obicibus obstruitur. 62 quae a Gallico mari super Ligusticum sinum exsurgentes, primum Narbonensium fines, deinde Galliam Raetiamque secludunt, donec in sinu Liburnico defigantur. 63 Gallia Belgica habet ob oriente limitem fluminis Rheni et Germaniam, ab euro Alpes Poeninas, a meridie provinciam Narbonensem, ab occasu provinciam Lugdunensem, a circio oceanum Britannicum, a septentrione Britanniam insulam. 64 Gallia Lugdunensis, ducta per longum et per angustum inflexa, Aquitanicam provinciam semicingit. 65 haec ab oriente habet Belgicam, a meridie partem provinciae Narbonensis, qua Arelas civitas sita est et mari Gallico Rhodani flumen accipitur. 66 Narbonensis Provincia, pars Galliarum, habet ab oriente Alpes Cottias, ab occidente Hispaniam, a circio Aquitanicam, a septentrione Lugdunensem, ab aquilone Belgicam Galliam, meridie mare Gallicum quod est inter Sardiniam et insulas Baleares, habens in fronte, qua Rhodanus fluvius in mare exit, insulas Stoechadas. 67 Aquitanica Provincia obliquo cursu Ligeris fluminis, qui ex plurima parte terminus eius est, in orbem agitur. 68 haec a circio oceanum qui Aquitanicus sinus dicitur, ab occasu Hispanias habet, a septentrione et oriente Lugdunensem, ab euro et meridie Narbonensem provinciam contingit. 69 Hispania universa terrarum situ trigona est et circumfusione oceani Tyrrhenique pelagi paene insula efficitur. 70 huius angulus prior, spectans ad orientem, a dextris Aquitanica provincia, a sinistris Balearico mari coartatus, Narbonensium finibus inseritur. 71 secundus angulus circium intendit; ubi Brigantia Gallaeciae civitas sita altissimam pharum et inter pauca memorandi operis ad speculam Britanniae erigit. 72 tertius angulus eius est, qua Gades insulae, intentae in Africum, Athlantem montem interiecto sinu oceani prospiciunt.73 Hispaniam citeriorem ab oriente incipientem Pyrenaei saltus a parte septentrionis usque ad Cantabros Asturesque deducit atque inde per Vaccaeos et Oretanos, quos ab occasu habet, posita in Nostri maris litore Carthago determinat. 74 Hispania ulterior habet ab oriente Vaccaeos, Celtiberos et Oretanos, a septentrione oceanum, ab occasu oceanum, a meridie Gaditanum oceani fretum; unde mare Nostrum, quod Tyrrhenum vocatur, inmittitur. 75 Et quoniam oceanus habet insulas, quas Britanniam et Hiberniam vocant, quae in aversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breviter explicabuntur. 76 Britannia oceani insula per longum in boream extenditur; a meridie Gallias habet. cuius proximum litus transmeantibus civitas aperit, quae dicitur Rutupi portus; unde haud procul a Morinis in austro positos Menapos Batavosque prospectat. 77 haec insula habet in longo milia passuum DCCC, in lato milia CC.78 A tergo autem, unde oceano infinito patet, Orcadas insulas habet, quarum XX desertae sunt, XIII coluntur.79 Deinde insula Thyle, quae per infinitum a ceteris separata, circium versus medio sita oceani, vix paucis nota habetur.80 Hibernia insula inter Britanniam et Hispaniam sita longiore ab Africo in boream spatio porrigitur. 81 huius partes priores intentae Cantabrico oceano Brigantiam Gallaeciae civitatem ab Africo sibi in circium occurrentem spatioso intervallo procul spectant, ab eo praecipue promunturio, ubi Scenae fluminis ostium est et Velabri Lucenique consistunt. haec propior Britanniae, spatio terrarum angustior, sed caeli solique temperie magis utilis, a Scottorum gentibus colitur. 82 Huic etiam Mevania insula proxima est et ipsa spatio non parva, solo commoda. aeque a Scottorum gentibus habitatur. s. Hi sunt fines totius Europae.83 Africam ut dixi cum tertiam orbis partem maiores nostri accipiendam descripserint, non spatiorum mensuras sed divisionum rationes secuti sunt. 84 mare hoc siquidem Magnum, quod ab occasu ex oceano oritur, in meridiem magis vergens angustiorem inter se et oceanum coartatae Africae limitem fecit. 85 unde etiam aliqui quamvis eam longitudine parem tamen multo angustiorem intellegentes, inverecundum arbitrati tertiam vocare partem sed potius in Europam Africam deputantes, hoc est secundae portionem appellare maluerunt. 86 praeterea cum multo amplius terrae in Africa ardore solis quam in Europa rigore frigoris incultum atque incognitum sit - quippe cum omnia paene animantia vel germinantia patientius et tolerabilius ad summum frigoris quam ad summum caloris accedant - ea scilicet causa est, Africam per omnia situ et populis minorem videri: quia et natura sui minus habeat spatii et caeli inclementia plus deserti. cuius descriptio per provincias et gentes haec est: 87 Libya Cyrenaica et Pentapolis post Aegyptum in parte Africae prima est. 88 haec incipit a civitate Parethonio et montibus Catabathmon, inde secundo mari usque ad aras Philaenorum extenditur. post se habet usque ad oceanum meridianum gentes Libyoaethiopum et Garamantum. 89 huic est ab oriente Aegyptus, a septentrione mare Libycum, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae - contra quos insula Calypso est -, a meridie Aethiopicus oceanus. 90 Tripolitana provincia, quae et Subventana vel regio Arzugum dicitur, ubi Leptis Magna civitas est, quamvis Arzuges per longum Africae limitem generaliter vocentur, habet ab oriente aras Philaenorum inter Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Siculum vel potius Hadriaticum et Syrtes minores, ab occasu Byzacium usque ad lacum Salinarum, a meridie barbaros Gaetulos Nathabres et Garamantas usque ad oceanum Aethiopicum pertingentes. 91 Byzacium Zeugis et Numidia. Zeugis autem prius non unius conventus, sed totius provinciae generale nomen fuisse invenimus. 92 Byzacium ergo ubi Hadrumetus civitas, Zeugis ubi Carthago Magna, Numidia ubi Hippos regius et Rusiccada civitates sunt, habent ab oriente Syrtes minores et lacum Salinarum, a septentrione mare Nostrum quod spectat ad Siciliam et Sardiniam insulas, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie montes Uzarae et post eos Aethiopum gentes pervagantes usque ad oceanum Aethiopicum. 93 Sitifensis et Caesariensis Mauretania habet ab oriente Numidiam, a septentrione mare Nostrum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixim, qui dividit inter vivam terram et harenas iacentes usque oceanum, in quibus oberrant Gangines Aethiopes. 94 Tingitana Mauretania ultima est Africae. haec habet ab oriente flumen Malvam, a septentrione mare Nostrum usque ad fretum Gaditanum quod inter Abennae et Calpes duo contraria sibi promunturia coartatur, ab occidente Athlantem montem et oceanum Athlanticum, sub Africo Hesperium montem, a meridie gentes Autololum, quas nunc Galaules vocant, usque ad oceanum Hesperium contingentes. 95 Hic est universae terminus Africae. nunc insularum, quae in Nostro mari sunt, loca nomina et spatia dimetiar.96 Insula Cypros ab oriente mari Syrio, quem Issicum sinum vocant, ab occidente mari Pamphylico, a septentrione Aulone Cilicio, a meridie Syriae et Phoenices pelago cingitur. cuius spatium in longo tenet milia passuum CLXXV, in lato milia passuum CXXV. 97 Insula Creta finitur ab oriente Carpathio mari, ab occasu et septentrione mari Cretico, a meridie mari Libyco, quod et Hadriaticum vocant. habet in longo milia passuum CLXXII, in lato L. 98 Insulae Cyclades - quarum est ab oriente prima Rhodos, a septentrione Tenedos, a meridie Carpathos, ab occasu Cythera - ab oriente finiuntur litoribus Asiae, ab occidente mari Icario, a septentrione mari Aegaeo, a meridie mari Carpathio. sunt autem omnes Cyclades numero LIIII. hae tenent a septentrione in meridiem milia passuum D, ab oriente in occasum milia CC. 99 Sicilia insula tria habet promunturia, unum quod dicitur Pelorum et aspicit ad aquilonem, cui Messana civitas proxima est; secundum quod dicitur Pachynum, sub quo civitas Syracusana, respicit ad euronotum; tertium quod appellatur Lilybaeum, ubi et civitas eiusdem nominis sita est, dirigitur in occasum. 100 haec habet a Peloro in Pachynum milia passuum CLVIIII, a Pachyno in Lilybaeum CLXXXVII. haec ab oriente cingitur mari Hadriatico, a meridie mari Africo quod ; est contra Subventanos et Syrtes minores, ab occidente et septentrione habet mare Tyrrhenum, a borea usque subsolanum fretum Hadriaticum quod dividit Tauromenitanos Siciliae et Bruttios Italiae. 101 Sardinia et Corsica insulae parvo fretu hoc est milium XX dividuntur. ex quibus Sardinia habet a meridie contra Numidiam Caralitanos, contra Corsicam insulam hoc est septentrionem versus habet Ulbienses. 102 cuius in longo spatium tenet milia passuum CCXXX, in lato milia LXXX. haec habet ab oriente et borea Tyrrhenicum mare quod spectat ad portum urbis Romae, ab occasu mare Sardum, ab Africo insulas Baleares longe positas, a meridie Numidicum sinum, a septentrione ut dixi Corsicam. 103 Corsica Insula multis promunturiis angulosa est. haec habet ab oriente Tyrrhenicum mare et portum Urbis, a meridie Sardiniam, ab occasu insulas Baleares, a circio et septentrione Ligusticum sinum. tenet autem in longo milia passuum CLX, in lato milia XXVI. 104 Insulae Baleares duae sunt, maior et minor, quibus insunt bina oppida, maior Tarraconam Hispaniae civitatem, minor Barcilonam septentrionem versus contra se habent. maiori subiacet insula Ebusos. deinde ab oriente Sardiniam, ab aquilone mare Gallicum, a meridie et Africo Mauretanicum pelagus, ab occasu Hibericum pelagus spectant. 105 Hae sunt insulae ab Hellesponto usque ad oceanum per totum Magnum pelagus constitutae, quae et cultu et memoria magis celebres habentur. 106 Percensui breviter ut potui provincias et insulas orbis universi. nunc locales gentium singularum miserias, sicut ab initio incessabiliter exstiterunt et qualiter quibusque exortae sunt, in quantum suffecero proferam.
Orosius HOME

bav829.10 bke1009.18r bmv545.8 bnf4871.10 bnf4872.11 bnf4874.8 bnf9665.4 bsb65382.11 csg547.10 csg621.35 med6535.93

Orosius, Historiae, Liber 1, 1 <<<     >>> 3
monumenta.ch > Orosius > Caput 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik