monumenta.ch > Orosius > Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 9
Orosius, Historiae, Liber 4, 8 <<<     >>> 10

Caput 9 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Carthaginienses fracti bellis et cladibus exinaniti pacem a Regulo poposcerunt. sed cum intolerabiles et duras condiciones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros vivere, pretio non solum Hispanorum vel Gallorum auxilia, quae iam dudum plurima habebant, bsb65382.268 sed etiam Graecorum conparanda duxerunt. 2  itaque Xanthippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xanthippus, inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu pugnam cum Romanis conseruit. 3  ingens ibi ruina Romanarum virium fuit: nam triginta milia militum Romanorum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis viris captus est et in catenas coniectus decimo demum anno Punici belli nobilem triumphum Carthaginiensibus praebuit. 4  Xanthippus bnf4874.24 r tam audacis facti conscius rerum instabilium mutationem timens ilico ex Africa migravit in Graeciam. 5  Igitur Aemilius Paulus et Fulvius Nobilior consules audita captivitate Reguli et clade exercitus Romani transire in Africam cum classe trecentarum navium iussi Clipeam petunt. eo confestim Carthaginienses cum pari classe venerunt; nec differri potuit navale certamen. 6  centum et quattuor naves bsb65382.269 Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta et quinque milia militum ex ipsis caesa sunt ; Romanorum autem novem navibus depressis mille centum periere milites. 7  consules csg621.150 apud Clipeam castra posuerunt. duo Hannones imperatores Poenorum eo rursus bnf9665.80 cum magno exercitu convenerunt proelioque commisso novem milia militum perdiderunt. 8  sed - ut tunc apud Romanos numquam diuturbnf4871.38 rna felicitas erat et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur bmv545.46 r - cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio eversa est: nam de trecentis navibus ducentae viginti perierunt, octoginta vix abiectis oneribus liberatae sunt. bke1009.56v9  med6535.63 r Hamilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam Mauretaniamque missus postquam hostiliter cruenteque in universos egit, cur Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis et viginti milibus boum reliquos condemnavit; principes autem omnium populorum bsb65382.270 patibulo suffixit. 10  Tertio anno - sicut semper indomitus furor cito periculorum obliviscitur - Servilius Caepio et Sempronius Blaesus consules ducentis sexaginta csg547.40 navibus Africam transgressi universam oram maritimam, quae circa Syrtes iacet, depopulati sunt atque in superiora progressi captis eversisque civitatibus plurimis ingentem praedam ad classem devexerunt. 11  inde cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promuntorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, inlisi scopulis centum quinquaginta naves onerarias nobilemque praedam crudeliter adquisitam infeliciter perdiderunt. 12  vicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam patres, quibus iam nauticae rei pertaesum esset, bnf4872.34 r decrevere ne amplius quam sexaginta navium classis ad subsidium haberetur Italiae; quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt. 13  praeterea Cotta bsb65382.271 consul in Siciliam transgressus plurimis proeliis adversum Poenos et Siculos terra marique pugnavit et per totam Siciliam partim hostium partim etiam sociorum inhumatas strages reliquit. 14  L. Caecilio Metello C. Furio Placido consulibus Hasdrubal novus Carthaginiensium imperator cum csg621.151 elephantis centum triginta et equitum peditumque amplius triginta milibus Lilybaeum venit ex Africa et continuo cum Metello consule apud Panormum pugnam conseruit. 15  sed Metellus vim magnam belvarum timens prius eas magno usus consilio vel in fugam vel in mortem egit et sic facile quamvis magnam vim hostium superavit: XX milia Carthaginiensium in eo proelio caesa sunt, elephanti quoque sex et viginti interfecti centum et quattuor capti et per Italiam ducti maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilybaeum profugit atque absens a Poenis capitis damnatus est.

bav829.98

Orosius, Historiae, Liber 4, 8 <<<     >>> 10
monumenta.ch > Orosius > Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik