monumenta.ch > Petrus Blesensis > habCod.Guelf.707Helmst..331 > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XVI. Res in Normannia et alibi gestae. Guillelmus de Ros Fiscannensis abbas. Rogerus Baiocensis ei succedit. Ioannes Sagiensis archidiaconus. De quorumdam obitu
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XV. De rebus in principatu Antiochiae gestis <<<     >>> XVII. Eventus varii. Abbates et priores pietate insignes.

XVI. Res in Normannia et alibi gestae. Guillelmus de Ros Fiscannensis abbas. Rogerus Baiocensis ei succedit. Ioannes Sagiensis archidiaconus. De quorumdam obitu

1  Nunc autem ad nostra regrediar referenda, quae contigerunt in Italia, Gallia, Hispania, vel Anglia, seu Flandria. 2  Anno ab Incarnatione Domini 1107, indictione XV, Henricus rex Anglorum, postquam bello Normanniam subegit, saepe ad curiam suam magistratus populi accersiit, eosque, quia iamdiu tumultibus et guerris assueti fuerant, prudenter mitigavit, et omnes, ut recte graderentur, precibus minisque commonuit. 3  Mense Ianuario, Falesiae consessio procerum coram rege fuit, ibique Rodbertus, Cadomensis abbas, subita aegritudine percussus, hominem exivit; cuius vices Eudo, eiusdem monasterii monachus, per plura postmodum lustra supplevit. 4  Mense Martio, item rex concilium apud Lexovium tenuit, et necessaria subiectis plebibus edicta ex consultu magnatorum provide sanxit, et regali potestate, sedatis bellorum tempestatibus, Neustriam utiliter edomuit. 5  Inde remeans, Guillelmus de Ros, Fiscannensis tertius abbas, aegrotavit, et ante finem eiusdem mensis feliciter migravit. 6  Hic venerabilis vir, bonis moribus pollens, laudabiliter vixit, et multarum nectare virtutum imbutus a pueritia viguit, et in clericatu ac monachatu speculum bonorum operum mundo resplenduit. 7  Praefatum vero coenobium adhuc in monachico schemate neophytus suscepit, fere XXVII annis gubernavit, et in multis intus et extra emendavit. 8  Nam cancellum veteris ecclesiae, quam Richardus dux construxerat, deiecit, et eximiae pulchritudinis opere in melius renovavit, atque in longitudine ac latitudine decenter augmentavit. 9  Navem quoque basilicae, ubi oratorium Sancti Frodmundi habetur, eleganter auxit; opusque tandem consummatum a Guillelmo archiepiscopo, aliisque quatuor praesulibus, XVII Kalendas Iulii [1106] consecrari fecit. 10  Defunctus autem, in novo opere, quod ab ipso constructum est, ante aram gloriosae Virginis Mariae competenter sepultus est. 11  Multi sapientes et illustres viri, mitis archimandritae illecti amore, Fiscannum confluxerunt, et in schola divini cultus sub eodem summae et individuae Trinitati reverenter famulati sunt. 12  Fideles ergo et amici discipuli multa super illo, prosa seu metro, conscripserunt. 13  Speciale tamen epitaphium, quod Hildebertus, Cenomanensis episcopus, edidit, elegerunt, aureisque litteris caraxatum sic super illum imposuerunt: Pauperibus locuples, et sacri nominis abbas,
Willelmus, solo corpore cultor humi,
Liber ab Aegypto rediens deserta reliquit,
Iamque Ierosolymam victor, ovansque tenet.
14  Cum vitiis odium, cum moribus ille perennem
Pactus amicitiam, firmus utroque fuit.
15  Luce gravi nimium, quae sexta praeibat Aprilem,
Redditus est patriae spiritus, ossa solo.
16  Adelelmus, Flaviacensis monachus, qui multo tempore Fiscanni venerabiliter conversatus est, geminaque scientia, tam in divinis quam humanis dogmatibus affatim imbutus est, ardenti amore, ut subtilibus scriptis ab eo editis approbari potest, praefato patri usque ad exitum vitae conglutinatus est. 17  Hic in rotulo eius memoriale sat eloquenter dictavit, et venerabili vitae illius luculentos flores ex divina pagina coaptavit; quibus visis, mellifluae pietatis affectus ex oculis legentium plures lacrymas elicuit. 18  Ibi non humanum, ut reor, ingenium tantummodo tam beate personuit, sed coelestis gratia benevolis lectoribus sua charismata demonstravit, quibus fidelem sponsae suae tutorem pro utilitate multorum gloriose decoravit, et super candelabrum fulgentem lucernam in hoc mundo coruscare donavit. 19  Multi legentes rotuli titulum pie fleverunt, et superni roris donum admirantes, pro fideli anima lacrymosas preces Deo fuderunt. 20  Praefatus editor tres elegiacos versus composuit, quos hic, ob memoriam servi Omnipotentis, inserere non me pigebit: Utilitas et honor Guillelmus in ordine cleri
Baiocas, triplici clarus honore fuit.
21  Praemissis opibus Cadomum subit, inde retractum
Fiscanni celebrat hunc locus ipse locum.
22  Principio dum sexta dies superesset Aprilis,
Lis habuit finem, praemia principium.
23  Denique post obitum saepedicti Patris, Rogerius Baiocensis electus est, et a Guillelmo, grandaevo metropolita, XII Kalendas Ianuarii consecratus est, sicque regimen Fiscannensis ecclesiae quartus abbas adeptus est. 24  Primus enim Guillelmus Divionensis idem coenobium, sub Richardo duce, solerter et religiose instruxit; cui Ioannes Italicus per annos LI successit. 25  Tertio autem in loco, Guillelmus Baiocensis, pro decore cognominatus Puella. 26  praefuit; a quo in monachili schemate susceptus successor, quod docturus erat didicit. 27  Tunc in festivitate Sancti Thomae apostoli silicernius praesul praefatum Rogerium aliosque CXX sacerdotes ordinavit, et in crastinum benedictionem abbatis super illum Rothomagi peregit. 28  Novus itaque presbyter et abbas Fiscannum ad Natale Domini celebrandum rediit, iamque receptum regimen fere XXXII annis tenuit. 29  De hac siquidem ordinatione indubitanter locutus sum, quia interfui, et sacerdotale pondus, iubente domno Rogerio, abbate meo, indignus suscepi. 30  Tunc magna cleri multitudo Rothomagum convenerat, et familia Christi, fere septingentis ibi clericis illa die per diversos gradus ordinatis, prospere creverat. 31  Tunc ego iuvenili ardore fervens, intendebam dactylico carmini, in quo numerum presbyterorum et diaconorum paucis versibus ita comprehendi Centum viginti socios ad suscipiendum
Stemma sacerdotii Dominus me fecit habere,
Ornavitque stolis Leviticus ordo ducentos,
Et quater undenos ad Christi sacra ministros.
32  Inter procellas tribulationum quas Normannia, idoneo rectore carens, pertulit, Lexoviensis episcopatus post mortem Gisleberti Maminoti antistitis in desolatione diu permansit, magisque lupis quam pastoribus patuit, misereque praedonibus, non defensoribus, lugubris subiacuit. 33  Henrico autem rege apud Tenerchebraicum triumphante, Rannulfus Flambardus, regis inimicus, qui Lexoviensi residebat ut princeps in urbe, secundum opportunitatem temporis perspecta qua evaderet calliditate, celeres nuntios ad regem recenti tropaeo laetum direxit, pacem ab eo humiliter quaesivit, et civitatem quam tenebat, si pacificaretur, obtulit. 34  Porro sapiens rex, qui pacem bello, quod detrimenta gignere solet, praeposuit, praesuli, concordiam poscenti, transactos reatus indulsit, Lexovium festinanter recepit, et antistiti reconciliato Dunelmensem episcopatum restituit. 35  Lexoviense vero episcopium Ioanni, archidiacono Sagiensi, commisit, et, Normannia prudenter ordinata, in Angliam ad regni negotia tractanda transfretavit. 36  Supradictus autem archidiaconus Normanni decani filius fuit; in ecclesia Salariensi a pueritia educatus crevit; cum praesulibus eiusdem sedis, Rodberto et Girardo ac Serlone, conversatus floruit, multiplicique doctrina, tam in saecularibus quam in ecclesiasticis institutus, viguit. 37  A praefatis itaque magistris, quia ratione et eloquentia satis enituit, ad archidiaconatus officium promotus, ad examen rectitudinis iure proferendum inter primos resedit, et ecclesiastica negotia rationabiliter diu disseruit. 38  Tandem furia Rodberti Belesmensis contra Serlonem episcopum efferbuit, et praefatum archidiaconum, quia suum pontificem praecipue adiuvabat, exosum habuit, et feralibus minis ac infestationibus persequi coepit. 39  Quem, quia ille in ipso tempore potentissimus erat, et vix ullus in Normannia eius guerram ferre poterat, nimis metuens, inermis clericus in Angliam confugit, et a rege, cui iamdudum notus fuerat, susceptus honorifice satis, exsulavit. 40  Nam inter praecipuos regis capellanos computatus est, atque ad regalia inter familiares consilia saepe accitus est. 41  Denique, ut praedictum est, pro insertis virtutibus illum rex dilexit, et praedictae urbis sedem ei concessit. 42  Mense Septembri, Serlo, Salariensis pontifex, Ioannem levitam presbyterum ordinavit; quem paulo post Guillelmus archiepiscopus episcopum consecravit. 43  Ille vero susceptum regimen fere XXXIV annis potenter rexit, multisque modis ecclesiam et clerum, Deique populum emendavit. 44  Eodem tempore, Mauricius, Lundoniensis episcopus, vir bonus et religiosus, mortuus est; cuius tempore basilica Sancti Pauli apostoli, cum magna parte urbis, concremata est. 45  Richardus autem de Belmesio, vicecomes Scrobesburiae, in episcopatu illi successit, et in constructione praefatae basilicae, quam antecessor eius inchoaverat, summopere laboravit, et inceptum opus magna ex parte consummavit. 46  Tunc optimates Angliae, Richardus de Radvariis et Rogerius cognomento Bigotus, mortui sunt, et in monasteriis monachorum sepulti sunt, quae in propriis possessionibus ipsi condiderunt. 47  Rogerius enim apud Tetfordum in Anglia, Richardus vero tumulatus est apud Montisburgum in Normannia. 48  Super Rogerium Cluniacenses alonaxdi tale scripserunt epitaphium: Clauderis exiguo, Rogere Bigote, sepulcro,
Et rerum cedit portio parva tibi.
49  Divitiae, sanguis, facundia, gratia regum
Intereunt. 50  Mortem fallere nemo potest.
51  Divitiae mentes subvertunt; erigat ergo
Te pietas, virtus, consiliumque Dei!
Soli nubebat Virgo ter noctibus octo,
Cum solvis morti debita morte tua.
52  Guillelmus, Ebroicensium comes, iam senio maturus, iure metuens inevitabilis exitii casus, instinctu Helvisae, coniugis suae, Deo decrevit in proprio fundo domum aedificare, in qua electi alonazontes cum vera religione Regi regum congrue possent militare. 53  Unde ambo, maritus videlicet et uxor, eius consilium et auxilium super hac re a Rogerio, abbate Sancti Ebrulfi, petierunt, et duodecim monachos ad construendum apud Nogionem coenobium nominatim postulaverunt. 54  Illuc itaque totidem fratres cum praefato abbate III Idus Octobris [1107] convenerunt, ibique in deserto loco, quem Buscheronem incolae nuncupaverunt, ad Sancti capellam Martini archipraesulis regulariter vivere coeperunt. 55  Plures autem diversae aetatis, ad conversionem venientes, ibidem benigniter susceperunt, eisque viam vitae secundum Sancti Regulam Benedicti gratanter ostenderunt. 56  Caeterum, sicut segetes a satione usque ad messionem plures iniurias perferunt, nec omnia grana pari fortuna proficiunt, sive consimili infortunio pereunt, sed variis per hibernos imbres et aestivos ardores iniuriis afflicta, difficulter crescunt, sic homines in singulis ordinibus, seu congregationibus, diversis turbinibus agitantur, nec parili prosperitate communiter beatificantur, nec simili rursus infortunio conquassantur.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XV. De rebus in principatu Antiochiae gestis <<<     >>> XVII. Eventus varii. Abbates et priores pietate insignes.
monumenta.ch > Petrus Blesensis > habCod.Guelf.707Helmst..331 > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XVI. Res in Normannia et alibi gestae. Guillelmus de Ros Fiscannensis abbas. Rogerus Baiocensis ei succedit. Ioannes Sagiensis archidiaconus. De quorumdam obitu