monumenta.ch > Hieronymus > sectio > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XV. De rebus in principatu Antiochiae gestis
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XIV. Singularis Balduini et quorumdam aliorum militum casus. <<< >>> XVI. Res in Normannia et alibi gestae. Guillelmus de Ros Fiscannensis abbas. Rogerus Baiocensis ei succedit. Ioannes Sagiensis archidiaconus. De quorumdam obitu
XV. De rebus in principatu Antiochiae gestis
1 Ravendinos, quidam potens Graecus, Antiochiam venit, et legationem imperatoris Alexii Rogerio principi, de quo supra dictum est, intimavit: filiam scilicet ipsius Ioanni, filio Augusti, coniugem petivit. 2 Diuturnus enim rancor eius paulatim conquieverat, quia idem, sapientia pollens, manifeste viderat quod mortalis conditio Buamundum et Tancredum, aliosque rebelles absorbuerat, eamdemque in proximo imminere sibi admodum metuebat. 3 Quapropter decrevit progeniem suam semini coniungere bellicosae gentis, ut sic saltem Antiochenum principatum haeres eius adipisceretur affinitate generis, quod nullatenus armis obtenturum se confidebat bellicis. 4 Praefatum ergo Pelasgum Normannis destinavit, qui in praestolatione communis responsi grave infortunium incurrit. 5 Nam, dum praefatus heros Antiochiae maneret, et ex generali consultu honorabile responsum exspectaret, et amir Gazis Perses, ut supra retuli, fines Christianorum impetuose irrumperet, Ravendinos, cum Rogerio in hostem pergens, captus est, et XV millibus bizanteis redemptus est. 6 Ipsum nempe, quia Graecus erat, Turci non laeserunt, eique, tam pro notitia vicinae gentis, quam pro favore Augusti, pepercerunt, et accepta redemptione, ut dictum est, sospitem dimiserunt. 7 Ille vero videns Rogerium cum tota virtute interisse et Balduinum regem regnum Ierusalem et principatum Antiochiae adeptum fuisse, ipsum quoque ex parte imperatoris adiit, et ab eo filiam suam in coniugium Ioannis requisivit. 8 Balduinus rex, inde gavisus, legationem suscepit, petitionem annuit, procum in Ierusalem, ut filiam suam videret, direxit, et per eum secreta reginae soli nota mandavit. 9 Ravendinos itaque Ierusalem venit, quem regina cum prole sua satis alacriter recepit, et mariti mandatis obtemperavit. 10 Elegans puella, procedens in publicum, intuentibus multum placuit, et optabiles ipsa rumores audiens, frustra exsultavit. 11 Nihil enim stabile fit, nisi quod solus omnium factor disponit. 12 Legatus Augusti cum satellitibus suis, sociisque peregrinis, in Cyprum insulam navigavit, et dux Cypri cum illo post XV dies Constantinopolim ire decrevit, et omnes usque ad Pentecosten ibi honorifice hospitari praecepit. 13 Igitur longe a palatio eius in aula satis honorabili hospitati sunt, et statutum tempus aegre praestolantes, copiosum a duce victum susceperunt. 14 Interea dux communi factione a suis in domo sua occisus est, et una de singulis navibus, quae fixis in maritimo littore anchoris consistebant, tabula subtracta est. 15 Mors etiam legatis et peregrinis a feralibus homicidis palam praefinita est; sed per quemdam sapientem, qui consiliis eorum intererat, callide praepedita et multoties induciata est. 16 Dicebat enim: Obsecro vos, o fratres et amici, ut his hominibus pro salute vestra parcatis, et ab eorum, qui nihil aliquando nocuerunt vobis, sanguinis effusione manus vestras contineatis. 17 Actus vestros freno moderamini discretionis, et statera rectitudinis, ne scelerum enormitate vestrorum Deum et homines in vos irritetis, et furorem maximorum principum utrinque incurratis. 18 Ecce abominabilem offensam in Augustum iam perpetrastis, qui eius consanguineum et ducem imperii Constantinopoleos nocturna caede necastis. 19 Adhuc tamen contra eius animadversionem ad Ierosolymitas refugere potestis, quibus nondum nocuistis. 20 Verum, si magnanimum Francigenam offenderitis regem Ierosolymorum, et ex utraque parte vobis incubuerit praelium, quid facietis? Quo fugietis? His aliisque sapiens heros dictis ferales homicidas compescuit, cruentasque manus a iugulis innocentum vix retinuit, et circa festum Sancti Ioannis licentiam abeundi vix illis obtinuit. 21 Denique vix in duas ingredi vetustas naves permissi sunt, et cum ingenti difficultate, post plurimos dies, in Illyricum applicuerunt, et securiores inde per urbes poetarum carminibus celebres Bizantium petierunt, per Athenas scilicet, eloquentiae matrem, artiumque liberalium inventricem, et per Thebas, tyrannorum civilibus bellis inhiantium nutricem. 22 Ravendinos vero duros rumores de suae legationis eventibus dominis suis, a quibus destinatus fuerat, retulit, et multas econtra in sua regione mutationes contigisse edidicit. 23 In his enim percunctationibus Balduinus rex, ut superius affatim retuli, a Balad captus est. 24 Imperatore autem Alexio post breve tempus defuncto, Ioannes imperator factus est. 25 Unde in tot permutationibus praefatae copulationis praeparatio penitus frustrata est. 26 Generosa Philippi Francorum regis soboles, Constantia Buamundo filium peperit, quem apud Tarentum in Italia diligenter educavit, et usque ad pubertatis aevum materno more competenter custodivit. 27 Buamundus autem, puer bonae indolis, feliciter crevit, et, ut annos adolescentiae attigit, militaria multis gaudentibus arma sumpsit. 28 Patris vero sui audaciam et mores aemulatus imitari studuit, et multimodae probitatis ac honestatis specimine sublimia de se intuentes sperare permisit. 29 Haec ut Antiocheni, dum Balduinus rex apud Carpetram fere VI annis in carcere Balad detineretur, audierunt, nuntiis saepe missis, genuinum haeredem accersierunt, ut securus in Syriam transfretaret, et ius paterni principatus cum favore subiectorum reciperet. 30 Porro sollicita mater eum retinuit, donec rex, ut supra dictum est, de vinculis prodiit. 31 Tandem ipse voluntatem Antiochenorum ut sensit, populis quoque, progenitoris eius auctoritate, illud commodum fore aestimavit, optimatum consultu suorum Buamundo adolescenti filiam suam obtulit, ac ut paterni ducatus fastigium prospere subiret mandavit. 32 Amabilis igitur adolescens, votis omnium pro illo Deum postulantibus, navem intravit, Antiochiam transfretavit, principatum patris cum tripudio multorum recepit, filiamque regis uxorem duxit, quae femineam prolem ei peperit. 33 Princeps constitutus, mitis omnibus subiectis exstitit; sed contra Ethnicos bella iniit, brevique temporis intercapedine, proh dolor! duravit. 34 Fere tribus annis dominatus est, et repentina sorte cum lamentis pluribus ac damnis prolapsus est. 35 Ortis enim quibusdam simultatibus inter Christianos principes, Buamundum et Leonem Armenicum, damnabilis temeritas de strage fidelium peperit gentilibus victoriae gaudium. 36 Praefatus Leo Turoldi de Montanis erat filius, et uxoris Buamundi avunculus, contra quem idem iuvenis exercitum aggregavit, et in hostilem terram ducere coepit. 37 Qui cum ad fluvium Euphratem pervenisset, ibique castrametatus fuisset, a quodam Armenio audivit quod amir Sanguin cum ingenti phalange Turcorum appropinquaverit, et fines Christianorum irrumpere disposuerit. 38 Ille autem, in initio incredulus, certitudinem rei perquisivit, aliisque relatoribus non credens, coetus suos reliquit, et cum CC iuvenibus, ut exploraret, super excelsum montem ascendit. 39 Unde VII pabulatorum, qui praecedebant, turmas prospexit. 40 Quos parvipendens invasit, acerrime conflixit, pene omnes occidit, omnesque suos, nisi XX milites, perdidit. 41 Interea innumerabilis exercitus appropiavit. 42 Cumque residui enormes turmas adesse vidissent, et immoderatum tironem, stupore mentis prae dolore attonitum, obsecrarent, dicentes: Festinanter ad tuas cohortes vade, agminibusque ordinatis hostes aggredere, patriamque tuam insigniter defende; ille non acquievit, sed mori magis quam fugere, commilitonibus amissis, elegit. 43 Sic imberbis adolescens contra innumeros manus levavit, et in nomine Christi dimicans, extremam sortem suscepit. 44 Pauci vero, qui evadere poterant, transvadato Euphrate, collegas repetierunt, diros rumores de interfecto duce moesti retulerunt, et protinus omnes ad oppida conglobati secesserunt, totamque provinciam contra Ethnicos strenue munierunt. 45 Balduinus autem, rex Ierosolymorum, ut mortem generi sui audivit, in Syriam cum copiis suis contra Paganos festinavit. 46 Porro a fidelibus ibidem susceptus, regionem totam in hostes defensavit, et principatum Antiochiae diu possedit, donec Fulconi Andegavino, successori suo, quem haeredem fecerat, dimisit. 47 Haec de casibus Christianorum, qui pro Christo Iesu in Oriente exsulant, edidici, et simpliciter, ut ab his qui interfuerunt audivi, ad notitiam posterorum veraci stylo litteris assignavi.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XIV. Singularis Balduini et quorumdam aliorum militum casus. <<< >>> XVI. Res in Normannia et alibi gestae. Guillelmus de Ros Fiscannensis abbas. Rogerus Baiocensis ei succedit. Ioannes Sagiensis archidiaconus. De quorumdam obitu
monumenta.ch > Hieronymus > sectio > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XV. De rebus in principatu Antiochiae gestis