monumenta.ch > Lucanus > 10
Lucanus, Bellum civile, , IX <<<    

csg863.252 bnf13045.112-a38bnf10315.116-b17bnf10314.132-b1bnf8040.141-a6bnf8039.94-a41bbb45.49r-b1bav1685.75r-10bav1684.35v-a28bav1683.80v-45 Liber X HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ut primum terras Pompei colla secutus
2 attigit et diras calcavit Caesar harenas,
3 pugnavit fortuna ducis fatumque nocentis
4 Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma
5 iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis
6 victoris victique caput. tua profuit umbra,
7 Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes,
8 ne populus post te Nilum Romanus amaret.
9 inde Paraetoniam fertur securus in urbem
10 pignore tam saevi sceleris sua signa secutam.
11 sed fremitu vulgi fasces et iura querentis
12 inferri Romana suis discordia sensit
13 pectora et ancipites animos, Magnumque perisse
14 non sibi. tum vultu semper celante pavorem
15 bav1683.81r intrepidus superum sedes et templa vetusti
16 numinis antiquas Macetum testantia vires
17 circumit, et nulla captus dulcedine rerum,csg863.253
18 non auro cultuque deum, non moenibus urbis,
19 effossum tumulis cupide descendit in antrum.
20 bnf10315.117 illic Pellaei proles vaesana Philippi,
21 felix praedo, iacet, terrarum vindice fato
22 raptus: sacratis totum spargenda per orbem
23 membra viri posuere adytis; fortuna pepercit
24 manibus, et regni duravit ad ultima fatum.
25 nam sibi libertas umquam si redderet orbem
26 ludibrio servatus erat, non utile mundo
27 editus exemplum, terras tot posse sub uno
28 esse viro. Macetum fines latebrasque suorum
29 bnf10314.133 deseruit victasque patri despexit Athenas,
30 perque Asiae populos fatis urguentibus actus
31 humana cum strage ruit gladiumque per omnis
32 exegit gentes, ignotos miscuit amnes
33 Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen,
34 terrarum fatale malum fulmenque quod omnis
35 percuteret pariter populos et sidus iniquum
36 gentibus. Oceano classes inferre parabat
37 exteriore mari. non illi flamma nec undae
38 nec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon.
39 isset in occasus mundi devexa secutus
40 bbb45.49v ambissetque polos Nilumque a fonte bibisset:
41 bav1685.75v occurrit suprema dies, naturaque solum
42 hunc potuit finem vaesano ponere regi;
43 qui secum invidia, quo totum ceperat orbem,
44 abstulit imperium, nulloque herede relicto
45 bnf8039.95 totius fati lacerandas praebuit urbes.
46 bnf13045.113 sed cecidit Babylone sua Parthoque verendus.
47 pro pudor, Eoi propius timuere sarisas
48 quam nunc pila timent populi. licet usque sub Arctoncsg863.254
49 regnemus Zephyrique domos terrasque premamus
50 flagrantis post terga Noti, cedemus in ortus
51 Arsacidum domino. non felix Parthia Crassis
52 exiguae secura fuit provincia Pellae.
53 iam Pelusiaco veniens a gurgite Nili
54 rex puer inbellis populi sedaverat iras,
55 obside quo pacis Pellaea tutus in aula
56 bnf8040.142 Caesar erat, cum se parva Cleopatra biremi
57 corrupto custode Phari laxare catenas
58 intulit Emathiis ignaro Caesare tectis,
59 dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys,
60 Romano non casta malo. quantum inpulit Argos
61 Iliacasque domos facie Spartana nocenti,
62 Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.
63 terruit illa suo, si fas, Capitolia sistro
64 et Romana petit inbelli signa Canopo
65 Caesare captivo Pharios ductura triumphos;
66 Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,
67 an mundum ne nostra quidem matrona teneret.
68 hoc animi nox illa dedit quae prima cubili
69 miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
70 quis tibi vaesani veniam non donet amoris,
71 Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignis
72 bav1683.81v pectus? et in media rabie medioque furore
73 et Pompeianis habitata manibus aula
74 sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter
75 admisit Venerem curis, et miscuit armis
76 inlicitosque toros et non ex coniuge partus.
77 pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratres
78 obscaena de matre dedit, partesque fugatas
79 bnf10314.134 passus in extremis Libyae coalescere regniscsg863.255
80 tempora Niliaco turpis dependit amori,
81 dum donare Pharon, dum non sibi vincere mavult.
82 quem formae confisa suae Cleopatra sine ullis
83 tristis adit lacrimis, simulatum compta dolorem
84 qua decuit, veluti laceros dispersa capillos,
85 et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar,
86 nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,
87 bav1684.36r exul in aeternum sceptris depulsa paternis,
88 bnf10315.118 ni tua restituit veteri me dextera fato,
89 conplector regina pedes. tu gentibus aequum
90 sidus ades nostris. non urbes prima tenebo
91 bav1685.76r femina Niliacas: nullo discrimine sexus
92 reginam scit ferre Pharos. lege summa perempti
93 verba patris, qui iura mihi communia regni
94 et thalamos cum fratre dedit. puer ipse sororem,
95 sit modo liber, amat; sed habet sub iure Pothini
96 adfectus ensesque suos. nil ipsa paterni
97 iuris inire peto: culpa tantoque pudore
98 solve domum, remove funesta satellitis arma
99 et regem regnare iube. quantosne tumores
100 mente gerit famulus! Magni cervice revolsa
101 iam tibi, sed procul hoc avertant fata, minatur.
102 sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibique
103 Pompeium facinus meritumque fuisse Pothini.'
104 nequiquam duras temptasset Caesaris aures:
105 vultus adest precibus faciesque incesta perorat.
106 exigit infandam corrupto iudice noctem.
107 pax ubi parta ducis donisque ingentibus empta est,
108 excepere epulae tantarum gaudia rerum,
109 explicuitque suos magno Cleopatra tumultu
110 nondum translatos Romana in saecula luxus.csg863.256
111 ipse locus templi, quod vix corruptior aetas
112 extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant
113 divitias crassumque trabes absconderat aurum.
114 nec summis crustata domus sectisque nitebat
115 marmoribus, stabatque sibi non segnis achates
116 bnf8040.144 purpureusque lapis, totaque effusus in aula
117 calcabatur onyx; hebenus Mareotica vastos
118 bbb45.50r non operit postes sed stat pro robore vili,
119 auxilium non forma domus. ebur atria vestit,
120 et suffecta manu foribus testudinis Indae
121 terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
122 fulget gemma toris, et iaspide fulva supellex
123 strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco
124 cocta diu virus non uno duxit aeno,
125 pars auro plumata nitet, pars ignea cocco,
126 ut mos est Phariis miscendi licia telis.
127 tum famulae numerus turbae populusque minister.
128 bnf13045.114 discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas;
129 bnf8039.96 bav1683.82r haec Libycos, pars tam flavos gerit altera crines
130 ut nullis Caesar Rheni se dicat in arvis
131 tam rutilas vidisse comas; pars sanguinis usti
132 torta caput refugosque gerens a fronte capillos;
133 nec non infelix ferro mollita iuventus
134 atque exsecta virum: stat contra fortior aetas
135 vix ulla fuscante tamen lanugine malas.
136 discubuere illic reges maiorque potestas
137 bnf10314.135 Caesar; et inmodice formam fucata nocentem,
138 nec sceptris contenta suis nec fratre marito,
139 plena maris rubri spoliis, colloque comisque
140 divitias Cleopatra gerit cultuque laborat.csg863.257
141 bav1685.76v candida Sidonio perlucent pectora filo,
142 quod Nilotis acus conpressum pectine Serum
143 solvit et extenso laxavit stamina velo.
144 dentibus hic niveis sectos Atlantide silva
145 inposuere orbes, quales ad Caesaris ora
146 nec capto venere Iuba. pro caecus et amens
147 ambitione furor, civilia bella gerenti
148 divitias aperire suas, incendere mentem
149 hospitis armati. non sit licet ille nefando
150 Marte paratus opes mundi quaesisse ruina;
151 pone duces priscos et nomina pauperis aevi
152 Fabricios Curiosque graves, hic ille recumbat
153 sordidus Etruscis abductus consul aratris:
154 optabit patriae talem duxisse triumphum.
155 bnf10315.119 infudere epulas auro, quod terra, quod aer,
156 quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani
157 ambitione furens toto quaesivit in orbe
158 non mandante fame; multas volucresque ferasque
159 Aegypti posuere deos, manibusque ministrat
160 Niliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces
161 excepere merum, sed non Mareotidos uvae,
162 nobile sed paucis senium cui contulit annis
163 indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
164 accipiunt sertas nardo florente coronas
165 et numquam fugiente rosa, multumque madenti
166 infudere comae quod nondum evanuit aura
167 cinnamon externa nec perdidit aera terrae,
168 advectumque recens vicinae messis amomon.
169 discit opes Caesar spoliati perdere mundi
170 et gessisse pudet genero cum paupere bellum
171 et causas Martis Phariis cum gentibus optat.csg863.258
172 postquam epulis Bacchoque modum lassata voluptas
173 inposuit, longis Caesar producere noctem
174 inchoat adloquiis, summaque in sede iacentem
175 linigerum placidis conpellat Acorea dictis.
176 bnf8040.145 'o sacris devote senex, quodque arguit aetas
177 non neclecte deis, Phariae primordia gentis
178 terrarumque situs vulgique edissere mores
179 et ritus formasque deum; quodcumque vetustis
180 insculptum est adytis profer, noscique volentes
181 prode deos. si Cecropium sua sacra Platona
182 maiores docuere tui, quis dignior umquam
183 hoc fuit auditu mundique capacior hospes?
184 fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
185 sed tamen et vestri; media inter proelia semper
186 bav1683.82v stellarum caelique plagis superisque vacavi,
187 nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus.
188 sed, cum tanta meo vivat sub pectore virtus,
189 tantus amor veri, nihil est quod noscere malim
190 quam fluvii causas per saecula tanta latentis
191 bav1685.77r ignotumque caput: spes sit mihi certa videndi
192 Niliacos fontes, bellum civile relinquam.'
193 finierat, contraque sacer sic orsus Acoreus:
194 'fas mihi magnorum, Caesar, secreta parentum
195 bnf10314.136 edere ad hoc aevi populis ignota profanis.
196 sit pietas aliis miracula tanta silere;
197 ast ego caelicolis gratum reor ire per omnis
198 bbb45.50v bav1684.36v hoc opus et sacras populis notescere leges.
199 sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi
200 occurruntque polo, diversa potentia prima
201 mundi lege data est. sol tempora dividit aevi,
202 mutat nocte diem, radiisque potentibus astracsg863.259
203 ire vetat cursusque vagos statione moratur;
204 luna suis vicibus Tethyn terrenaque miscet;
205 frigida Saturno glacies et zona nivalis
206 cessit; habet ventos incertaque fulmina Mavors;
207 sub Iove temperies et numquam turbidus aer;
208 at fecunda Venus cunctarum semina rerum
209 possidet; inmensae Cyllenius arbiter undae est.
210 bnf13045.115 hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis
211 sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes
212 exerit et varii mutator circulus anni
213 bnf8039.97 Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili
214 ora latent, quae cum dominus percussit aquarum
215 igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto,
216 exit ut Oceanus lunaribus incrementis,
217 iussus adest, auctusque suos non ante coartat
218 quam nox aestivas a sole receperit horas.
219 vana fides veterum, Nilo, quod crescat in arva,
220 Aethiopum prodesse nives. non Arctos in illis
221 montibus aut Boreas. testis tibi sole perusti
222 ipse color populi calidique vaporibus Austri.
223 bnf10315.120 adde quod omne caput fluvii, quodcumque soluta
224 praecipitat glacies, ingresso vere tumescit
225 prima tabe nivis: Nilus neque suscitat undas
226 ante Canis radios nec ripis alligat amnem
227 ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum.
228 inde etiam leges aliarum nescit aquarum,
229 nec tumet hibernus, cum longe sole remoto
230 officiis caret unda suis: dare iussus iniquo
231 temperiem caelo mediis aestatibus exit
232 sub torrente plaga, neu terras dissipet ignis
233 Nilus adest mundo contraque incensa Leoniscsg863.260
234 ora tumet Cancroque suam torrente Syenen
235 inploratus adest, nec campos liberat undis
236 bnf8040.147 donec in autumnum declinet Phoebus et umbras
237 extendat Meroe. quis causas reddere possit?
238 sic iussit natura parens discurrere Nilum,
239 sic opus est mundo. Zephyros quoque vana vetustas
240 his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus
241 bav1685.77v continuique dies et in aera longa potestas,
242 vel quod ab occiduo depellunt nubila caelo
243 bav1683.83r trans Noton et fluvio cogunt incumbere nimbos,
244 vel quod aquas totiens rumpentis litora Nili
245 adsiduo feriunt coguntque resistere fluctu:
246 ille mora cursus adversique obice ponti
247 aestuat in campos. sunt qui spiramina terris
248 esse putent magnosque cavae conpagis hiatus.
249 commeat hac penitus tacitis discursibus unda
250 frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,
251 cum Phoebus pressit Meroen tellusque perusta
252 illuc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusque
253 bnf10314.137 per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus
254 uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
255 rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes,
256 exundante procul violentum erumpere Nilum
257 aequoreosque sales longo mitescere tractu.
258 nec non Oceano pasci Phoebumque polosque
259 credimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,
260 sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer
261 tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.
262 ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,
263 quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
264 saecula concussis terrarum erumpere veniscsg863.261
265 non id agente deo, quasdam conpage sub ipsa
266 cum toto coepisse reor, quas ille creator
267 atque opifex rerum certo sub iure coercet.
268 quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,
269 et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,
270 nullaque non aetas voluit conferre futuris
271 notitiam; sed vincit adhuc natura latendi.
272 summus Alexander regum, quem Memphis adorat,
273 invidit Nilo, misitque per ultima terrae
274 Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
275 zona poli tenuit; Nilum videre calentem.
276 bbb45.51r venit ad occasus mundique extrema Sesostris
277 et Pharios currus regum cervicibus egit;
278 ante tamen vestros amnes, Rhodanumque Padumque,
279 quam Nilum de fonte bibit. vaesanus in ortus
280 Cambyses longi populos pervenit ad aevi,
281 defectusque epulis et pastus caede suorum
282 ignoto te, Nile, redit. non fabula mendax
283 ausa loqui de fonte tuo est. ubicumque videris
284 quaereris, et nulli contingit gloria genti
285 ut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam,
286 qua deus undarum celator, Nile, tuarum
287 te mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;
288 ausus in ardentem ripas attollere Cancrum
289 bav1685.78r in Borean is rectus aquis mediumque Booten
290 (cursus in occasus flexu torquetur et ortus,
291 bnf13045.116 bnf10315.121 nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),
292 teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
293 Aethiopumque feris alieno gurgite campos,
294 et te terrarum nescit cui debeat orbis.
295 arcanum natura caput non prodidit ulli,csg863.262
296 nec licuit populis parvum te, Nile, videre,
297 bnf8040.148 amovitque sinus et gentes maluit ortus
298 bnf8039.98 mirari quam nosse tuos. consurgere in ipsis
299 ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma
300 bav1683.83v atque hiemes adferre tuas, solique vagari
301 concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus,
302 illic finis aquae. late tibi gurgite rupto
303 ambitur nigris Meroe fecunda colonis,
304 laeta comis hebeni, quae quamvis arbore multa
305 frondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra,
306 linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.
307 inde plagas Phoebi damnum non passus aquarum
308 praeveheris sterilesque diu metiris harenas,
309 nunc omnes unum vires collectus in amnem,
310 bav1684.37r nunc vagus et spargens facilem tibi cedere ripam.
311 rursus multifidas revocat piger alveus undas,
312 qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura
313 regni claustra Philae. mox te deserta secantem,
314 qua iungunt nostrum rubro commercia ponto,
315 mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem
316 moturum totas violenti gurgitis iras,
317 Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta viarum
318 excepere tuos et praecipites cataractae
319 ac nusquam vetitis ullas obsistere cautes
320 indignaris aquis, spuma tunc astra lacessis,
321 cuncta fremunt undis, ac multo murmure montis
322 spumeus invitis canescit fluctibus amnis.
323 hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,
324 terra potens primos sentit percussa tumultus
325 et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas,
326 quod manifesta novi primum dant signa tumoris.csg863.263
327 hinc montes natura vagis circumdedit undis,
328 qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in alta
329 it convalle tacens iam moribus unda receptis.
330 prima tibi campos permittit apertaque Memphis
331 rura modumque vetat crescendi ponere ripas'.
332 sic velut in tuta securi pace trahebant
333 noctis iter mediae. sed non vaesana Pothini
334 mens inbuta semel sacra iam caede vacabat
335 a scelerum motu: Magno nihil ille perempto
336 bav1685.78v iam putat esse nefas; habitant sub pectore manes
337 ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
338 dignatur viles isto quoque sanguine dextras
339 quo Fortuna parat victos perfundere patres,
340 poenaque civilis belli, vindicta senatus
341 paene data est famulo. procul hoc avertite, fata,
342 bnf10314.138 crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur.
343 in scelus it Pharium Romani poena tyranni,
344 exemplumque perit. struit audax inrita fatis
345 nec parat occultae caedem committere fraudi
346 invictumque ducem detecto Marte lacessit.
347 tantum animi delicta dabant, ut colla ferire
348 Caesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet;
349 atque haec dicta monet famulos perferre fideles
350 ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam,
351 quem puer inbellis cunctis praefecerat armis
352 et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,
353 in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit
354 'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos:
355 bbb45.51v invasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est
356 sed donata Pharos. cessas accurrere solus
357 bnf8040.149 bav1683.84r ad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri,csg863.264
358 nam Latio iam nupta duci est, interque maritos
359 bnf10315.122 discurrens Aegypton habet Romamque meretur.
360 expugnare senem potuit Cleopatra venenis:
361 crede, miser, puero, quem nox si iunxerit una
362 et semel amplexus incesto pectore passus
363 hauserit obscaenum titulo pietatis amorem,
364 meque tuumque caput per singula forsitan illi
365 oscula donabit. crucibus flammisque luemus
366 si fuerit formonsa soror. nil undique restat
367 auxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter.
368 et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
369 quem non e nobis credit Cleopatra nocentem
370 a quo casta fuit? per te quod fecimus una
371 perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
372 foedus, ades; subito bellum molire tumultu,
373 inrue; nocturnas rumpamus funere taedas
374 crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
375 cum quocumque viro. nec nos deterreat ausis
376 Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illum
377 inposuitque orbi: communis gloria nobis,
378 nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus,
379 spem nostri sceleris; pollutos consule fluctus
380 quid liceat nobis, tumulumque e pulvere parvo
381 aspice Pompei non omnia membra tegentem.
382 bnf8039.99 quem metuis, par huius erat. non sanguine clari
383 (quid refert?) nec opes populorum et regna movemus:
384 ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illos
385 bav1685.79r in nostras fortuna manus: en, altera venit
386 victima nobilior. placemus caede secunda
387 Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustus
388 hoc praestare potest, Pompei caede nocentiscsg863.265
389 ut populus Romanus amet. quid nomina tanta
390 horremus viresque ducis, quibus ille relictis
391 miles erit? nox haec peraget civilia bella
392 inferiasque dabit populis et mittet ad umbras
393 quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces
394 Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuventus
395 hoc regi, Romana sibi. tu parce morari.
396 plenum epulis madidumque mero Venerique paratum
397 invenies: aude, superi tot vota Catonum
398 Brutorumque tibi tribuent. ' non lentus Achillas
399 suadenti parere nefas haud clara movendis,
400 bnf10314.139 ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma
401 ullius clangore tubae: temere omnia saevi
402 instrumenta rapit belli. pars maxima turbae
403 plebis erat Latiae, sed tanta oblivio mentis
404 cepit in externos corrupto milite mores
405 ut duce sub famulo iussuque satellitis irent
406 quos erat indignum Phario parere tyranno.
407 nulla fides pietasque viris qui castra secuntur,
408 venalesque manus; ibi fas ubi proxima merces:
409 aere merent parvo, iugulumque in Caesaris ire
410 non sibi dant. pro fas! ubi non civilia bella
411 invenit imperii fatum miserabile nostri?
412 Thessaliae subducta acies in litore Nili
413 more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto
414 bav1683.84v ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis
415 dextera quod debet superis, nullique vacare
416 fas est Romano. Latium sic scindere corpus
417 bnf8040.150 dis placitum: non in soceri generique favorem
418 discedunt populi; civilia bella satelles
419 movit, et in partem Romani venit Achillas;csg863.266
420 et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent
421 hae vincent partes. aderat maturus uterque,
422 bav1684.37v et districta epulis ad cunctas aula patebat
423 insidias, poteratque cruor per regia fundi
424 pocula Caesareus mensaeque incumbere cervix.
425 sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus,
426 ne caedes confusa manu permissaque fatis
427 bnf10315.123 te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri,
428 non rapuere nefas; summi contempta facultas
429 est operis; visum famulis reparabile damnum
430 illam mactandi dimittere Caesaris horam.
431 servatur poenas in aperta luce daturus;
432 donata est nox una duci, vixitque Pothini
433 bbb45.52r munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.
434 bav1685.79v Lucifer a Casia prospexit rupe diemque
435 misit in Aegypton primo quoque sole calentem,
436 cum procul a muris acies non sparsa maniplis
437 nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes
438 recta fronte venit: passuri comminus arma
439 laturique ruunt. at Caesar moenibus urbis
440 diffisus foribus clausae se protegit aulae
441 degeneres passus latebras. nec tota vacabat
442 regia conpresso: minima collegerat arma
443 parte domus. tangunt animos iraeque metusque,
444 et timet incursus indignaturque timere.
445 sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris
446 et frangit rabidos praemorso carcere dentes,
447 nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis,
448 obstrueret summam siquis tibi, Mulciber, Aetnam.
449 audax Thessalici nuper qui rupe sub Haemi
450 Hesperiae cunctos proceres aciemque senatuscsg863.267
451 Pompeiumque ducem causa sperare vetante
452 non timuit fatumque sibi promisit iniquum,
453 expavit servile nefas, intraque penates
454 obruitur telis. quem non violasset Alanus,
455 non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus,
456 hic, cui Romani spatium non sufficit orbis,
457 parvaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos,
458 bnf10314.140 ceu puer inbellis vel captis femina muris,
459 quaerit tuta domus; spem vitae in limine clauso
460 ponit, et incerto lustrat vagus atria cursu,
461 non sine rege tamen, quem ducit in omnia secum
462 sumpturus poenas et grata piacula morti
463 missurusque tuum, si non sint tela nec ignes,
464 in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchis
465 bnf8039.100 creditur ultorem metuens regnique fugaeque
466 ense suo fratrisque simul cervice parata
467 expectasse patrem. cogunt tamen ultima rerum
468 spem pacis temptare ducem, missusque satelles
469 regius, ut saevos absentis voce tyranni
470 corriperet famulos, quo bellum auctore moverent.
471 bav1683.85r sed neque ius mundi valuit nec foedera sancta
472 gentibus, orator regis pacisque sequester
473 aestimat in numero scelerum ponenda tuorum,
474 tot monstris Aegypte nocens? non Thessala tellus
475 vastaque regna Iubae, non Pontus et inpia signa
476 Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hibero
477 bnf8040.151 tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum
478 deliciae fecere tuae. premit undique bellum,
479 inque domum iam tela cadunt quassantque penates.
480 non aries uno moturus limina pulsu
481 fracturusque domum, non ulla est machina belli,
482 nec flammis mandatur opus; sed caeca iuventus
483 bav1685.80r consilii vastos ambit divisa penates,csg863.268
484 et nusquam totis incursat viribus agmen.
485 fata vetant, murique vicem Fortuna tuetur.
486 nec non et ratibus temptatur regia, qua se
487 protulit in medios audaci margine fluctus
488 luxuriosa domus. sed adest defensor ubique
489 Caesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet,
490 obsessusque gerit, tanta est constantia mentis,
491 expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctas
492 lampadas inmitti iunctis in vela carinis;
493 nec piger ignis erat per stuppea vincula perque
494 manantis cera tabulas, et tempore eodem
495 bnf10315.124 transtraque nautarum summique arsere ceruchi.
496 iam prope semustae merguntur in aequora classes,
497 iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignis
498 incubuit solis; sed quae vicina fuere
499 tecta mari longis rapuere vaporibus ignem,
500 et cladem fovere Noti, percussaque flamma
501 turbine non alio motu per tecta cucurrit
502 quam solet aetherio lampas decurrere sulco
503 materiaque carens atque ardens aere solo.
504 illa lues paulum clausa revocavit ab aula
505 urbis in auxilium populos. nec tempora cladis
506 perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis
507 insiluit Caesar semper feliciter usus
508 praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto
509 nunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam
510 in medio stetit illa mari sub tempore vatis
511 bbb45.52v Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.
512 illa duci geminos bellorum praestitit usus.
513 abstulit excursus et fauces aequoris hosti
514 Caesar et auxiliis ut vidit libera ponti
515 ostia, non fatum meriti poenasque Pothinicsg863.269
516 bnf10314.141 distulit ulterius. sed non, qua debuit, ira,
517 non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum:
518 (heu facinus, gladio cervix male caesa pependit)
519 Magni morte perit. nec non subrepta paratis
520 a famulo Ganymede dolis pervenit ad hostis
521 Caesaris Arsinoe; quae castra carentia rege
522 ut proles Lagea tenet, famulumque tyranni
523 terribilem iusto transegit Achillea ferro.
524 altera, Magne, tuis iam victima mittitur umbris;
525 nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista
526 vindictae sit summa tuae. non ipse tyrannus
527 bav1683.85v sufficit in poenas, non omnis regia Lagi:
528 dum patrii veniant in viscera Caesaris enses
529 Magnus inultus erit. sed non auctore furoris
530 sublato cecidit rabies; nam rursus in arma
531 auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundo
532 bav1685.80v proelia Marte gerunt. potuit discrimine summo
533 Caesaris una dies in famam et saecula mitti.
534 molis in exiguae spatio stipantibus armis
535 bav1684.38r dum parat in vacuas Martem transferre carinas,
536 dux Latius tota subitus formidine belli
537 bnf8040.152 cingitur: hinc densae praetexunt litora classes,
538 hinc tergo insultant pedites. via nulla salutis,
539 non fuga, non virtus; vix spes quoque mortis honestae.
540 non acie fusa nec magnae stragis acervis
541 vincendus tum Caesar erat sed sanguine nullo.
542 captus sorte loci pendet; dubiusque timeret
543 optaretne mori respexit in agmine denso
544 Scaevam perpetuae meritum iam nomina famae
545 ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis
546 obsedit muris calcantem moenia Magnum.

bav869.146 csg864.267

Lucanus, Bellum civile, , IX <<<    
monumenta.ch > Lucanus > 10

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik