monumenta.ch > Lucanus > 9
Lucanus, Bellum civile, , VIII <<<     >>> X

csg863.216 bnf13045.97-b32bnf10315.100-a28bnf10314.113-b17bnf8040.119-b6bnf8039.81-a13bbb45.42r-b10bav1685.63v-46bav1684.30v-a43bav1683.68r-8 Liber IX HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 At non in Pharia manes iacuere favillacsg863.217
2 nec cinis exiguus tantam conpescuit umbram;
3 prosiluit busto semustaque membra relinquens
4 bav1685.64r degeneremque rogum sequitur convexa Tonantis.
5 qua niger astriferis conectitur axibus aer
6 quodque patet terras inter lunaeque meatus,
7 semidei manes habitant, quos ignea virtus
8 innocuos vita patientes aetheris imi
9 fecit et aeternos animam collegit in orbes:
10 non illuc auro positi nec ture sepulti
11 bnf13045.98 perveniunt. illic postquam se lumine vero
12 inplevit, stellasque vagas miratus et astra
13 fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret
14 bnf10314.114 nostra dies risitque sui ludibria trunci.
15 hinc super Emathiae campos et signa cruenti
16 Caesaris ac sparsas volitavit in aequore classes,
17 et scelerum vindex in sancto pectore Bruti
18 sedit et invicti posuit se mente Catonis.
19 ille, ubi pendebant casus dubiumque manebat
20 quem dominum mundi facerent civilia bella,
21 oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma
22 auspiciis raptus patriae ductuque senatus;
23 at post Thessalicas clades iam pectore toto
24 Pompeianus erat. patriam tutore carentem
25 excepit, populi trepidantia membra refovit,
26 bnf8040.120 ignavis manibus proiectos reddidit enses,
27 nec regnum cupiens gessit civilia bella
28 nec servire timens. nil causa fecit in armis
29 ille sua: totae post Magni funera partes
30 libertatis erant. quas ne per litora fusas
31 colligeret rapido victoria Caesaris actu,
32 bbb45.42v Corcyrae secreta petit ac mille cariniscsg863.218
33 abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.
34 quis ratibus tantis fugientia crederet ire
35 agmina, quis pelagus victas artasse carinas?
36 bav1683.68v Dorida tum Malean et apertam Taenaron umbris,
37 inde Cythera petit, Boreaque urguente carinas
38 Graia fugit, Dictaea legit cedentibus undis
39 litora. tunc ausum classi praecludere portus
40 inpulit ac saevas meritum Phycunta rapinas
41 sparsit, et hinc placidis alto delabitur auris
42 bnf10315.101 in litus, Palinure, tuum (neque enim aequore tantum
43 Ausonio monimenta tenes, portusque quietos
44 testatur Libye Phrygio placuisse magistro),
45 cum procul ex alto tendentes vela carinae
46 ancipites tenuere animos, sociosne malorum
47 an veherent hostes: praeceps facit omne timendum
48 victor, et in nulla non creditur esse carina.
49 ast illae puppes luctus planctusque ferebant
50 et mala vel duri lacrimas motura Catonis.
51 nam, postquam frustra precibus Cornelia nautas
52 privignique fugam tenuit, ne forte repulsus
53 litoribus Phariis remearet in aequora truncus,
54 bav1685.64v ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri,
55 'ergo indigna fui, ' dixit 'Fortuna, marito
56 accendisse rogum gelidosque effusa per artus
57 incubuisse viro, laceros exurere crines
58 membraque dispersi pelago conponere Magni,
59 vulneribus cunctis largos infundere fletus,
60 ossibus et tepida vestes inplere favilla,
61 quidquid ab exstincto licuisset tollere busto
62 in templis sparsura deum. sine funeris ullo
63 ardet honore rogus; manus hoc Aegyptia forsancsg863.219
64 obtulit officium grave manibus. o bene nudi
65 Crassorum cineres: Pompeio contigit ignis
66 invidia maiore deum. similisne malorum
67 sors mihi semper erit? numquam dare iusta licebit
68 coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?
69 quid porro tumulis opus est aut ulla requiris
70 instrumenta, dolor? non toto in pectore portas,
71 bav1684.31r inpia, Pompeium? non imis haeret imago
72 visceribus? quaerat cineres victura superstes.
73 bnf10314.115 bnf8039.82 nunc tamen, hinc longe qui fulget luce maligna,
74 ignis adhuc aliquid Phario de litore surgens
75 ostendit mihi, Magne, tui. iam flamma resedit,
76 Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus
77 fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
78 linquere, siqua fides, Pelusia litora nolo.
79 bav1683.69r non mihi nunc tellus Pompeio siqua triumphos
80 victa dedit, non alta terens Capitolia currus
81 gratior; elapsus felix de pectore Magnus:
82 hunc volumus quem Nilus habet, terraeque nocenti
83 non haerere queror; crimen commendat harenas.
84 tu pete bellorum casus et signa per orbem,
85 Sexte, paterna move; namque haec mandata reliquit
86 bnf8040.121 Pompeius vobis in nostra condita cura:
87 "me cum fatalis leto damnaverit hora,
88 excipite, o nati, bellum civile, nec umquam,
89 dum terris aliquis nostra de stirpe manebit,
90 Caesaribus regnare vacet. vel sceptra vel urbes
91 libertate sua validas inpellite fama
92 nominis: has vobis partes, haec arma relinquo.
93 bnf13045.99 inveniet classes quisquis Pompeius in undas
94 venerit, et noster nullis non gentibus heres
95 bella dabit: tantum indomitos memoresque paternicsg863.220
96 iuris habete animos. uni parere decebit,
97 si faciet partes pro libertate, Catoni."
98 exsolui tibi, Magne, fidem, mandata peregi;
99 insidiae valuere tuae, deceptaque vixi
100 ne mihi commissas auferrem perfida voces.
101 iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniunx,
102 si sunt ulla, sequar, quam longo tradita leto
103 incertum est: poenas animae vivacis ab ipsa
104 bav1685.65r ante feram. potuit cernens tua funera, Magne,
105 non fugere in mortem: planctu contusa peribit,
106 effluet in lacrimas: numquam veniemus ad enses
107 aut laqueos aut praecipites per inania iactus:
108 turpe mori post te solo non posse dolore.'
109 sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu
110 decrevitque pati tenebras puppisque cavernis
111 bnf10315.102 delituit, saevumque arte conplexa dolorem
112 perfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum.
113 bbb45.43r illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus
114 movit et exurgens ad summa pericula clamor,
115 votaque sollicitis faciens contraria nautis
116 conposita in mortem iacuit favitque procellis.
117 prima ratem Cypros spumantibus accipit undis;
118 inde tenens pelagus, sed iam moderatior, Eurus
119 in Libycas egit sedes et castra Catonis.
120 bav1683.69v tristis, ut in multo mens est praesaga timore,
121 aspexit patrios comites a litore Magnus
122 et fratrem; medias praeceps tunc fertur in undas.
123 'dic ubi sit, germane, parens; stat summa caputque
124 orbis, an occidimus Romanaque Magnus ad umbras
125 abstulit? ' haec fatur; quem contra talia frater:
126 'o felix, quem sors alias dispersit in oras
127 quique nefas audis: oculos, germane, nocentiscsg863.221
128 spectato genitore fero. non Caesaris armis
129 occubuit dignoque perit auctore ruinae:
130 rege sub inpuro Nilotica rura tenente,
131 hospitii fretus superis et munere tanto
132 in proavos, cecidit donati victima regni.
133 vidi ego magnanimi lacerantes pectora patris,
134 bnf10314.116 nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum
135 litore Niliaco socerum iam stare putavi.
136 sed me nec sanguis nec tantum vulnera nostri
137 adfecere senis, quantum gestata per urbem
138 ora ducis, quae transfixo sublimia pilo
139 vidimus: haec fama est oculis victoris iniqui
140 servari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum.
141 nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres
142 distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis
143 solverit, ignoro. quaecumque iniuria fati
144 abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
145 servata de parte queror. ' cum talia Magnus
146 bnf8040.122 audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
147 effudit, iustaque furens pietate profatur
148 'praecipitate rates e sicco litore, nautae;
149 classis in adversos erumpat remige ventos.
150 ite, duces, mecum (nusquam civilibus armis
151 tanta fuit merces) inhumatos condere manes,
152 sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
153 non ego Pellaeas arces adytisque retectum
154 bav1685.65v corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
155 bnf8039.83 non mihi pyramidum tumulis evolsus Amasis
156 atque alii reges Nilo torrente natabunt?
157 omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra.
158 evolvam busto iam numen gentibus Isimcsg863.222
159 et tectum lino spargam per vulgus Osirim
160 (et sacer in Magni cineres mactabitur Apis)
161 suppositisque deis uram caput. has mihi poenas
162 bav1683.70r terra dabit: linquam vacuos cultoribus agros,
163 nec, Nilus cui crescat, erit; solusque tenebis
164 Aegypton, genitor, populis superisque fugatis.'
165 dixerat, et classem saevus rapiebat in undas;
166 sed Cato laudatam iuvenis conpescuit iram.
167 interea totis audito funere Magni
168 litoribus sonuit percussus planctibus aether,
169 exemploque carens et nulli cognitus aevo
170 luctus erat, mortem populos deflere potentis.
171 sed magis, ut visa est lacrimis exhausta, solutas
172 in vultus effusa comas, Cornelia puppe
173 egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
174 ut primum in sociae pervenit litora terrae,
175 bnf13045.101 collegit vestes miserique insignia Magni
176 armaque et inpressas auro, quas gesserat olim.
177 exuvias pictasque togas, velamina summo
178 ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
179 bnf10315.103 ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnis
180 exemplum pietas, et toto litore busta
181 surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.
182 sic, ubi depastis summittere gramina campis
183 bav1684.31v et renovare parans hibernas Apulus herbas
184 igne fovet terras, simul et Garganus et arva
185 vulturis et calidi lucent buceta Matini.
186 non tamen ad Magni pervenit gratius umbras
187 omne quod in superos audet convicia vulgus
188 Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
189 verba sed a pleno venientia pectore veri.csg863.223
190 'civis obit' inquit 'multum maioribus inpar
191 nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
192 bnf10314.117 cui non ulla fuit iusti reverentia; salva
193 libertate potens, et solus plebe parata
194 bbb45.43v privatus servire sibi, rectorque senatus,
195 sed regnantis, erat. nil belli iure poposcit,
196 quaeque dari voluit voluit sibi posse negari.
197 inmodicas possedit opes, sed plura retentis
198 intulit. invasit ferrum, sed ponere norat.
199 praetulit arma togae, sed pacem armatus amavit.
200 iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas.
201 casta domus luxuque carens corruptaque numquam
202 fortuna domini. clarum et venerabile nomen
203 gentibus et multum nostrae quod proderat urbi.
204 bav1685.66r bav1683.70v olim vera fides Sulla Marioque receptis
205 libertatis obit: Pompeio rebus adempto
206 bnf8040.124 nunc et ficta perit. non iam regnare pudebit,
207 nec color imperii nec frons erit ulla senatus.
208 o felix, cui summa dies fuit obvia victo
209 et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses.
210 forsitan in soceri potuisses vivere regno.
211 scire mori sors prima viris, set proxima cogi.
212 et mihi, si fatis aliena in iura venimus,
213 fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hosti
214 servari, dum me servet cervice recisa.'
215 vocibus his maior, quam si Romana sonarent
216 rostra ducis laudes, generosam venit ad umbram
217 mortis honos. fremit interea discordia vulgi,
218 castrorum bellique piget post funera Magni;
219 cum Tarcondimotus linquendi signa Catonis
220 sustulit. hunc rapta fugientem classe secutuscsg863.224
221 litus in extremum tali Cato voce notavit:
222 'o numquam pacate Cilix, iterumne rapinas
223 vadis in aequoreas? Magnum fortuna removit,
224 iam pelago pirata redis. ' tum respicit omnis
225 in coetu motuque viros; quorum unus aperta
226 mente fugae tali conpellat voce regentem:
227 'nos, Cato, da veniam, Pompei duxit in arma,
228 non belli civilis amor, partesque favore
229 fecimus. ille iacet quem paci praetulit orbis,
230 causaque nostra perit: patrios permitte penates
231 desertamque domum dulcesque revisere natos.
232 nam quis erit finis si nec Pharsalia pugnae
233 nec Pompeius erit? perierunt tempora vitae,
234 mors eat in tutum; iustas sibi nostra senectus
235 prospiciat flammas: bellum civile sepulchra
236 vix ducibus praestare potest. non barbara victos
237 regna manent, non Armenium mihi saeva minatur
238 aut Scythicum fortuna iugum: sub iura togati
239 bnf8039.84 civis eo. quisquis Magno vivente secundus,
240 hic mihi primus erit. sacris praestabitur umbris
241 summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,
242 nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutus
243 post te fata sequar; nec enim sperare secunda
244 fas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenentur
245 Caesaris, Emathium sparsit victoria ferrum;
246 bav1683.71r clausa fides miseris, et toto solus in orbe est
247 bnf10315.104 qui velit ac possit victis praestare salutem.
248 Pompeio scelus est bellum civile perempto,
249 quo fuerat vivente fides. si publica iura,
250 si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus
251 bnf10314.118 Romanus quae consul habet. ' sic ille profatuscsg863.225
252 insiluit puppi iuvenum comitante tumultu.
253 actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
254 bav1685.66v indiga servitii fervebat litore plebes:
255 erupere ducis sacro de pectore voces.
256 'ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
257 tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti
258 non Romana manus? quod non in regna laboras,
259 bnf13045.102 quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem
260 adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est,
261 bella fugis quaerisque iugum cervice vacanti
262 et nescis sine rege pati. nunc causa pericli
263 digna viris. potuit vestro Pompeius abuti
264 sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
265 cum prope libertas? unum fortuna reliquit
266 bnf8040.125 iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nili
267 contulit in leges et Parthi militis arcus.
268 ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma
269 spernite. quis vestras ulla putet esse nocentes
270 caede manus? credet faciles sibi terga dedisse,
271 credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
272 vadite securi; meruistis iudice vitam
273 Caesare non armis, non obsidione subacti.
274 bbb45.44r o famuli turpes, domini post fata prioris
275 itis ad heredem. cur non maiora mereri
276 quam vitam veniamque libet? rapiatur in undas
277 infelix coniunx Magni prolesque Metelli,
278 ducite Pompeios, Ptolemaei vincite munus.
279 nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno
280 non parva mercede dabit: sciat ista iuventus
281 cervicis pretio bene se mea signa secutam.
282 quin agite et magna meritum cum caede parate:
283 ignavum scelus est tantum fuga. ' dixit, et omnes
284 haud aliter medio revocavit ab aequore puppescsg863.226
285 quam, simul effetas linquunt examina ceras
286 atque oblita favi non miscent nexibus alas
287 sed sibi quaeque volat nec iam degustat amarum
288 bav1683.71v desidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,
289 attonitae posuere fugam studiumque laboris
290 floriferi repetunt et sparsi mellis amorem:
291 gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor
292 divitias servasse casae. sic voce Catonis
293 inculcata viris iusti patientia Martis.
294 iamque actu belli non doctas ferre quietem
295 constituit mentes serieque agitare laborum.
296 primum litoreis miles lassatur harenis.
297 bav1684.32r proximus in muros et moenia Cyrenarum
298 est labor: exclusus nulla se vindicat ira,
299 poenaque de victis sola est vicisse Catoni.
300 inde peti placuit Libyci contermina Mauris
301 regna Iubae, sed iter mediis natura vetabat
302 Syrtibus: hanc audax sperat sibi cedere virtus.
303 Syrtes vel, primam mundo natura figuram
304 bav1685.67r cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit
305 (nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi
306 acciperet, nec se defendit ab aequore tellus,
307 ambigua sed lege loci iacet invia sedes,
308 aequora fracta vadis abruptaque terra profundo,
309 et post multa sonant proiecti litora fluctus:
310 sic male deseruit nullosque exegit in usus
311 hanc partem natura sui); vel plenior alto
312 olim Syrtis erat pelago penitusque natabat,
313 sed rapidus Titan ponto sua lumina pascens
314 aequora subduxit zonae vicina perustae;
315 bnf10315.105 bnf10314.119 et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat,csg863.227
316 mox, ubi damnosum radios admoverit aevum,
317 tellus Syrtis erit; nam iam brevis unda superne
318 innatat et late periturum deficit aequor.
319 ut primum remis actum mare propulit omne
320 classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster.
321 in sua regna furens temptatum classibus aequor
322 turbine defendit longeque a Syrtibus undas
323 egit et inlato confregit litore pontum.
324 tum, quarum recto deprendit carbasa malo,
325 eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis
326 bnf8040.126 bnf8039.85 vela negare Noto spatium vicere carinae,
327 atque ultra proram tumuit sinus. omnia siquis
328 providus antemnae suffixit lintea summae,
329 vincitur et nudis avertitur armamentis.
330 bav1683.72r sors melior classi quae fluctibus incidit altis
331 et certo iactata mari. quaecumque levatae
332 arboribus caesis flatum effudere prementem,
333 abstulit has liber ventis contraria volvens
334 aestus et obnixum victor detrusit in Austrum.
335 has vada destituunt, atque interrupta profundo
336 terra ferit puppes, dubioque obnoxia fato
337 pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
338 tum magis inpactis brevius mare terraque saepe
339 obvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,
340 saepe tamen cumulos fluctus non vincit harenae.
341 bnf13045.103 eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis
342 inviolatus aqua sicci iam pulveris agger;
343 stant miseri nautae, terraeque haerente carina
344 litora nulla vident. sic partem intercipit aequor,
345 pars ratium maior regimen clavumque secuta est
346 tuta fuga, nautasque loci sortita peritoscsg863.228
347 torpentem Tritonos adit inlaesa paludem.
348 hanc, ut fama, deus quem toto litore pontus
349 audit ventosa perflantem marmora concha,
350 hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata
351 terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,
352 ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
353 vultus vidit aqua posuitque in margine plantas
354 bbb45.44v bav1685.67v et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
355 quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,
356 infernis, ut fama, trahens oblivia venis,
357 atque, insopiti quondam tutela draconis,
358 Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.
359 invidus, annoso qui famam derogat aevo,
360 qui vates ad vera vocat. fuit aurea silva
361 divitiisque graves et fulvo germine rami
362 virgineusque chorus, nitidi custodia luci,
363 et numquam somno damnatus lumina serpens
364 robora conplexus rutilo curvata metallo.
365 abstulit arboribus pretium nemorique laborem
366 Alcides, passusque inopes sine pondere ramos
367 rettulit Argolico fulgentia poma tyranno.
368 his igitur depulsa locis eiectaque classis
369 Syrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas,
370 sed duce Pompeio Libyae melioris in oris
371 mansit. at inpatiens virtus haerere Catonis
372 bav1683.72v audet in ignotas agmen committere gentes
373 armorum fidens et terra cingere Syrtim.
374 hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor;
375 et spes imber erat nimios metuentibus ignes,
376 ut neque sole viam nec duro frigore saevam
377 inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.csg863.229
378 bnf10314.120 atque ingressurus steriles sic fatur harenas:
379 'o quibus una salus placuit mea castra secutis
380 indomita cervice mori, conponite mentes
381 ad magnum virtutis opus summosque labores.
382 vadimus in campos steriles exustaque mundi,
383 bnf10315.106 qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,
384 siccaque letiferis squalent serpentibus arva.
385 durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem.
386 bnf8040.127 per mediam Libyen veniant atque invia temptent,
387 siquibus in nullo positum est euadere voto,
388 siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquam
389 est animus tectoque metu perducere vulgus.
390 hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,
391 qui me teste pati vel quae tristissima pulchrum
392 Romanumque putant. at, qui sponsore salutis
393 miles eget capiturque animae dulcedine, vadat
394 ad dominum meliore via. dum primus harenas
395 ingrediar primusque gradus in pulvere ponam,
396 me aetherius feriat, mihi plena veneno
397 occurrat serpens, fatoque pericula vestra
398 praetemptate meo. sitiat quicumque bibentem
399 viderit, aut umbras nemorum quicumque petentem
400 aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas
401 deficiat: siquo fuerit discrimine notum
402 dux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenae
403 dulcia virtuti; gaudet patientia duris;
404 bav1685.68r laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.
405 sola potest Libye turba praestare malorum
406 ut deceat fugisse viros. ' sic ille paventis
407 incendit virtute animos et amore laborum,
408 inreducemque viam deserto limite carpit;csg863.230
409 bav1684.32v et sacrum parvo nomen clausura sepulchro
410 bnf8039.86 invasit Libye securi fata Catonis.
411 tertia pars rerum Libye, si credere famae
412 cuncta velis; at, si ventos caelumque sequaris,
413 bav1683.73r pars erit Europae. nec enim plus litora Nili
414 quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,
415 unde Europa fugit Libyen et litora flexu
416 Oceano fecere locum; sed maior in unam
417 orbis abit Asiam. nam, cum communiter istae
418 effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum
419 contingens dextrumque Noti discedit in ortus
420 Eurum sola tenens. Libycae quod fertile terraest
421 vergit in occasus; sed et haec non fontibus ullis
422 bnf13045.104 solvitur: Arctoos raris Aquilonibus imbres
423 accipit et nostris reficit sua rura serenis.
424 in nullas vitiatur opes; non aere nec auro
425 excoquitur, nullo glaebarum crimine pura
426 et penitus terra est. tantum Maurusia genti
427 robora divitiae, quarum non noverat usum,
428 sed citri contenta comis vivebat et umbra.
429 in nemus ignotum nostrae venere secures,
430 extremoque epulas mensasque petimus ab orbe.
431 at, quaecumque vagam Syrtim conplectitur ora
432 sub nimio proiecta die, vicina perusti
433 aetheris, exurit messes et pulvere Bacchum
434 enecat et nulla putris radice tenetur.
435 bbb45.45r temperies vitalis abest, et nulla sub illa
436 cura Iovis terra est; natura deside torpet
437 bnf10314.121 orbis et inmotis annum non sentit harenis.
438 hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas,
439 quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima pontocsg863.231
440 nudus rura tenet; quem mundi barbara damnis
441 Syrtis alit. nam litoreis populator harenis
442 inminet et nulla portus tangente carina
443 novit opes: sic cum toto commercia mundo
444 naufragiis Nasamones habent. hac ire Catonem
445 dura iubet virtus. illic secura iuventus
446 bnf8040.128 ventorum nullasque timens tellure procellas
447 aequoreos est passa metus. nam litore sicco,
448 quam pelago, Syrtis violentius excipit Austrum,
449 et terrae magis ille nocens. non montibus ortum
450 bav1683.73v adversis frangit Libye scopulisque repulsum
451 bnf10315.107 dissipat et liquidas e turbine solvit in auras,
452 nec ruit in silvas annosaque robora torquens
453 lassatur: patet omne solum, liberque meatu
454 bav1685.68v Aeoliam rabiem totis exercet harenis,
455 et non imbriferam contorto pulvere nubem
456 in flexum violentus agit: pars plurima terrae
457 tollitur et numquam resoluto vertice pendet.
458 regna videt pauper Nasamon errantia vento
459 discussasque domos, volitantque a culmine raptae
460 detecto Garamante casae. non altius ignis
461 rapta vehit; quantumque licet consurgere fumo
462 et violare diem, tantus tenet aera pulvis.
463 tum quoque Romanum solito violentior agmen
464 adgreditur, nullisque potest consistere miles
465 instabilis, raptis etiam quas calcat, harenis.
466 concuteret terras orbemque a sede moveret,
467 si solida Libye conpage et pondere duro
468 clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis;
469 sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis,
470 nusquam luctando stabilis manet, imaque telluscsg863.232
471 stat, quia summa fugit. galeas et scuta virorum
472 pilaque contorsit violento spiritus actu
473 intentusque tulit magni per inania caeli.
474 illud in extrema forsan longeque remota
475 prodigium tellure fuit, delapsaque caelo
476 arma timent gentes hominumque erepta lacertis
477 a superis demissa putant. sic illa profecto
478 sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus
479 patricia cervice movet: spoliaverat Auster
480 aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.
481 sic orbem torquente Noto Romana iuventus
482 procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus
483 inseruitque manus terrae nec pondere solo
484 sed nisu iacuit, vix sic inmobilis Austro;
485 qui super ingentis cumulos involuit harenae
486 atque operit tellure viros. vix tollere miles
487 membra valet multo congestu pulveris haerens.
488 alligat et stantis adfusae magnus harenae
489 agger, et inmoti terra surgente tenentur.
490 saxa tulit penitus discussis proruta muris
491 effuditque procul miranda sorte malorum:
492 qui nullas videre domos videre ruinas.
493 iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae:
494 bnf8039.87 (ulla nisi aetheriae medio velut aequore flammae)
495 sideribus novere viam; nec sidera tota
496 ostendit Libycae finitor circulus orae,
497 bnf10314.122 multaque devexo terrarum margine celat.
498 utque calor solvit quem torserat aera ventus,
499 incensusque dies, manant sudoribus artus,
500 bav1683.74r arent ora siti. conspecta est parva maligna
501 bav1685.69r unda procul vena, quam vix e pulvere miles
502 corripiens patulum galeae confudit in orbemcsg863.233
503 porrexitque duci. squalebant pulvere fauces
504 cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris
505 bnf13045.105 inuidiosus erat. 'mene' inquit 'degener unum
506 bnf8040.129 miles in hac turba uacuum virtute putasti?
507 usque adeo mollis primisque caloribus inpar
508 sum visus? quanto poena tu dignior ista es,
509 qui populo sitiente bibas! ' sic concitus ira
510 excussit galeam, suffecitque omnibus unda.
511 ventum erat ad templum Libycis quod gentibus unum
512 inculti Garamantes habent. stat sortiger illic
513 Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans
514 bbb45.45v aut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon.
515 non illic Libycae posuerunt ditia gentes
516 templa, nec Eois splendent donaria gemmis:
517 quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis
518 gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,
519 bnf10315.108 pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum
520 divitiis delubra tenens, morumque priorum
521 bav1684.33r numen Romano templum defendit ab auro.
522 esse locis superos testatur silva per omnem
523 sola virens Libyen. nam quidquid pulvere sicco
524 separat ardentem tepida Berenicida Lepti
525 ignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon.
526 silvarum fons causa loco, qui putria terrae
527 alligat et domitas unda conectit harenas.
528 hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
529 stat librata dies; truncum vix protegit arbor,
530 tam brevis in medium radiis conpellitur umbra.
531 deprensum est hunc esse locum qua circulus alti
532 solstitii medium signorum percutit orbem.
533 at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta,
534 in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton.
535 te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo
536 mergi Plaustra putas, nullumque in vertice semper
537 sidus habes inmune mari; procul axis uterque est,
538 et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
539 non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exitcsg863.234
540 rectior aut Aries donat sua tempora Librae
541 aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
542 par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens,
543 bav1683.74v umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Urna.
544 stabant ante fores populi quos miserat Eos
545 cornigerique Iovis monitu nova fata petebant;
546 sed Latio cessere duci, comitesque Catonem
547 orant exploret Libycum memorata per orbem
548 numina, de fama tam longi iudicet aevi.
549 maximus hortator scrutandi voce deorum
550 eventus Labienus erat. 'sors obtulit' inquit
551 bav1685.69v 'et fortuna viae tam magni numinis ora
552 consiliumque dei: tanto duce possumus uti
553 per Syrtes, bellisque datos cognoscere casus.
554 bnf10314.123 nam cui crediderim superos arcana daturos
555 dicturosque magis, quam sancto, vera, Catoni?
556 certe vita tibi semper derecta supernas
557 ad leges, sequerisque deum. datur, ecce, loquendi
558 cum Iove libertas: inquire in fata nefandi
559 Caesaris et patriae venturos excute mores.
560 iure suo populis uti legumque licebit,
561 an bellum civile perit? tua pectora sacra
562 voce reple; durae saltem virtutis amator
563 quaere quid est virtus et posce exemplar honesti.'
564 ille deo plenus tacita quem mente gerebatcsg863.235
565 effudit dignas adytis e pectore voces.
566 bnf8040.130 'quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis
567 occubuisse velim potius quam regna videre?
568 an sit vita nihil sed longa an differat aetas?
569 an noceat vis nulla bono fortunaque perdat
570 opposita virtute minas, laudandaque velle
571 sit satis et numquam successu crescat honestum?
572 scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon.
573 haeremus cuncti superis, temploque tacente
574 nil facimus non sponte dei; nec vocibus ullis
575 bnf8039.88 bav1683.75r numen eget, dixitque semel nascentibus auctor
576 quidquid scire licet. sterilesne elegit harenas
577 ut caneret paucis, mersitque hoc pulvere verum,
578 estque dei sedes nisi terra et pontus et aer
579 et caelum et virtus? superos quid quaerimus ultra?
580 Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris.
581 sortilegis egeant dubii semperque futuris
582 casibus ancipites: me non oracula certum
583 sed mors certa facit. pavido fortique cadendum est:
584 hoc satis est dixisse Iovem. ' sic ille profatus
585 servataque fide templi discedit ab aris
586 non exploratum populis Hammona relinquens.
587 bnf13045.106 bnf10315.109 ipse manu sua pila gerit, praecedit anheli
588 militis ora pedes, monstrat tolerare labores,
589 non iubet, et nulla vehitur cervice supinus
590 carpentoque sedens; somni parcissimus ipse est;
591 ultimus haustor aquae quam, tandem fonte reperto,
592 bbb45.46r indiga cogatur laticis pectare iuventus,
593 stat dum lixa bibat. si veris magna paratur
594 fama bonis et si successu nuda remoto
595 inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo
596 maiorum, fortuna fuit. quis Marte secundo,csg863.236
597 quis tantum meruit populorum sanguine nomen?
598 hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum
599 ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
600 scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae.
601 bav1685.70r ecce parens verus patriae, dignissimus aris,
602 Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebit
603 et quem, si steteris umquam cervice soluta,
604 nunc, olim, factura deum es. iam spissior ignis,
605 et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra
606 a medio fecere die, calcatur, et unda
607 rarior. inventus mediis fons unus harenis
608 largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat
609 vix capiente loco; stabant in margine siccae
610 aspides, in mediis sitiebant dipsades undis.
611 ductor, ut aspexit perituros fonte relicto,
612 adloquitur. 'vana specie conterrite leti,
613 bav1683.75v ne dubita, miles, tutos haurire liquores.
614 noxia serpentum est admixto sanguine pestis;
615 morsu virus habent et fatum dente minantur,
616 bnf10314.124 pocula morte carent. ' dixit, dubiumque venenum
617 hausit; et in tota Libyae fons unus harena
618 ille fuit de quo primus sibi posceret undam.
619 cur Libycus tantis exundet pestibus aer
620 fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti
621 miscuerit natura solo, non cura laborque
622 noster scire valet, nisi quod vulgata per orbem
623 fabula pro vera decepit saecula causa.
624 finibus extremis Libyes, ubi fervida tellus
625 accipit Oceanum demisso sole calentem,
626 bnf8040.131 squalebant late Phorcynidos arva Medusae,
627 non nemorum protecta coma, non mollia sulco,csg863.237
628 sed dominae vultu conspectis aspera saxis.
629 hoc primum natura nocens in corpore saevas
630 eduxit pestes; illis e faucibus angues
631 stridula fuderunt vibratis sibila linguis.
632 bav1684.33v ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae,
633 bav1684.33r-b56 femineae cui more comae per terga solutae
634 bav1684.33v-2 surgunt adversa subrectae fronte colubrae
635 vipereumque fluit depexo crine venenum.
636 hoc habet infelix, cunctis inpune, Medusa,
637 quod spectare licet. nam rictus oraque monstri
638 quis timuit? quem, qui recto se lumine vidit,
639 passa Medusa mori est? rapuit dubitantia fata
640 praevenitque metus; anima periere retenta
641 membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.
642 Eumenidum crines solos movere furores,
643 Cerberos Orpheo lenivit sibila cantu,
644 Amphitryoniades vidit, cum vinceret, hydram:
645 hoc monstrum timuit genitor numenque secundum
646 Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sorores
647 Gorgones; hoc potuit caelo pelagoque minari
648 torporem insolitum mundoque obducere terram.
649 e caelo volucres subito cum pondere lapsae,
650 in scopulis haesere ferae, vicina colentes
651 bav1685.70v bav1683.76r Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
652 nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum
653 effusi faciem vitabant Gorgonos angues.
654 illa sub Hesperiis stantem Titana columnis
655 bnf10315.110 in cautes Atlanta dedit; caeloque timente
656 olim Phlegraeo stantis serpente gigantas
657 erexit montes, bellumque inmane deorum
658 Pallados e medio confecit pectore Gorgon.csg863.238
659 quo postquam partu Danaes et divite nimbo
660 bnf8039.89 ortum Parrhasiae vexerunt Persea pinnae
661 Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae,
662 et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,
663 harpen alterius monstri iam caede rubentem
664 a Iove dilectae fuso custode iuvencae,
665 auxilium volucri Pallas tulit innuba fratri
666 pacta caput monstri, terraeque in fine Libyssae
667 Persea Phoebeos converti iussit ad ortus
668 Gorgonos averso sulcantem regna volatu,
669 bnf13045.107 et clipeum laevae fulvo dedit aere nitentem
670 in quo saxificam iussit spectare Medusam.
671 quam sopor aeternam tracturus morte quietem
672 bbb45.46v obruit haud totam: vigilat pars magna comarum
673 defenduntque caput protenti crinibus hydri,
674 pars iacet in medios vultus oculisque tenebras.
675 bnf10314.125 ipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementem
676 Perseos aversi Cyllenida derigit harpen
677 lata colubriferi rumpens confinia colli.
678 quos habuit vultus hamati vulnere ferri
679 caesa caput Gorgon! quanto spirare veneno
680 ora rear quantumque oculos effundere mortis!
681 nec Pallas spectare potest, vultusque gelassent
682 Perseos aversi, si non Tritonia densos
683 sparsisset crines texissetque ora colubris.
684 aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.
685 ille quidem pensabat iter propiusque secabat
686 bnf8040.132 aera, si medias Europae scinderet urbes:
687 Pallas frugiferas iussit non laedere terras
688 et parci populis. quis enim non praepete tanto
689 bav1683.76v aethera respiceret? Zephyro convertitur ales
690 itque super Libyen, quae nullo consita cultucsg863.239
691 sideribus Phoeboque vacat: premit orbita solis
692 exuritque solum; nec terra celsior ulla
693 nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,
694 si flexus oblita vagi per recta cucurrit
695 signa nec in Borean aut in Noton effugit umbram.
696 illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli
697 arva bono virus stillantis tabe Medusae
698 concipiunt dirosque fero de sanguine rores,
699 quos calor adiuvit putrique incoxit harenae.
700 hic quae prima caput movit de pulvere tabes
701 bav1685.71r aspida somniferam tumida cervice levavit.
702 plenior huc sanguis et crassi gutta veneni
703 decidit; in nulla plus est serpente coactum.
704 ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem
705 sponte sua, Niloque tenus metitur harenas;
706 sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petuntur
707 huc Libycae mortes et fecimus aspida mercem.
708 at non stare suum miseris passura cruorem
709 squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,
710 natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arva
711 chersydros, tractique via fumante chelydri,
712 et semper recto lapsurus limite cenchris:
713 pluribus ille notis variatam tinguitur alvum
714 quam parvis pictus maculis Thebanus ophites.
715 concolor exustis atque indiscretus harenis
716 hammodytes, spinaque vagi torquente cerastae,
717 et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis
718 exuvias positura suas, et torrida dipsas,
719 et gravis in geminum vergens caput amphisbaena,
720 et natrix violator aquae, iaculique volucres,
721 et contentus iter cauda sulcare parias,csg863.240
722 oraque distendens avidus fumantia prester,
723 ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps;
724 bnf10315.111 sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
725 bav1683.77r ante venena nocens, late sibi summovet omne
726 vulgus et in vacua regnat basiliscus harena.
727 vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
728 serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
729 letiferos ardens facit Africa: ducitis altum
730 aera cum pinnis, armentaque tota secuti
731 rumpitis ingentes amplexi verbere tauros;
732 nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,
733 nec vobis opus est ad noxia fata veneno.
734 has inter pestes duro Cato milite siccum
735 bnf10314.126 emetitur iter, tot tristia fata suorum
736 insolitasque videns parvo cum vulnere mortes.
737 signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
738 torta caput retro dipsas calcata momordit.
739 vix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti
740 frons caret invidia nec quicquam plaga minatur.
741 ecce, subit virus tacitum, carpitque medullas
742 ignis edax calidaque incendit viscera tabe.
743 ebibit umorem circum vitalia fusum
744 bnf8039.90 pestis et in sicco linguam torrere palato
745 bav1684.34r coepit; defessos iret qui sudor in artus
746 bnf8040.133 non fuit, atque oculos lacrimarum vena refugit.
747 non decus imperii, non maesti iura Catonis
748 ardentem tenuere virum, ne spargere signa
749 auderet totisque furens exquireret arvis
750 quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
751 bnf13045.108 bav1685.71v ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
752 bbb45.47r arderet Nilumque bibens per rura vagantem.csg863.241
753 accessit morti Libye, fatique minorem
754 famam dipsas habet terris adiuta perustis.
755 scrutatur venas penitus squalentis harenae,
756 nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,
757 aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor.
758 nec sentit fatique genus mortemque veneni,
759 sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentis
760 sustinuit venas atque os inplere cruore.
761 iussit signa rapi propere Cato: discere nulli
762 permissum est hoc posse sitim. sed tristior illo
763 mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli
764 seps stetit exiguus; quem flexo dente tenacem
765 avolsitque manu piloque adfixit harenis.
766 bav1683.77v parva modo serpens, sed qua non ulla cruentae
767 tantum mortis habet. nam plagae proxima circum
768 fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;
769 iamque sinu laxo nudum sine corpore vulnus.
770 membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo
771 tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis
772 liquitur, et nigra destillant inguina tabe.
773 dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque
774 viscera; nec, quantus toto de corpore debet,
775 effluit in terras, saevum sed membra venenum
776 decoquit, in minimum mors contrahit omnia virus.
777 quidquid homo est, aperit pestis natura profana:
778 vincula nervorum et laterum textura cavumque
779 pectus et abstrusum fibris vitalibus omne
780 morte patet. manant umeri fortesque lacerti,
781 colla caputque fluunt: calido non ocius Austro
782 nix resoluta cadit nec solem cera sequetur.
783 parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
784 hoc et flamma potest; sed quis rogus abstulit ossa?
785 haec quoque discedunt, putrisque secuta medullascsg863.242
786 nulla manere sinunt rapidi vestigia fati.
787 Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est:
788 eripiunt omnes animam, tu sola cadaver.
789 ecce, subit facies leto diversa fluenti.
790 Nasidium Marsi cultorem torridus agri
791 percussit prester. illi rubor igneus ora
792 bnf10315.112 succendit, tenditque cutem pereunte figura
793 miscens cuncta tumor; toto iam corpore maior
794 bnf10314.127 humanumque egressa modum super omnia membra
795 efflatur sanies late pollente veneno;
796 ipse latet penitus congesto corpore mersus,
797 nec lorica tenet distenti pectoris auctum.
798 spumeus accenso non sic exundat aeno
799 undarum cumulus, nec tantos carbasa Coro
800 curvavere sinus. tumidos iam non capit artus
801 bav1685.72r informis globus et confuso pondere truncus.
802 intactum volucrum rostris epulasque daturum
803 haud inpune feris non ausi tradere busto
804 nondum stante modo crescens fugere cadaver.
805 sed maiora parant Libycae spectacula pestes.
806 bnf8040.135 inpressit dentes haemorrhois aspera Tullo,
807 magnanimo iuueni miratorique Catonis.
808 bav1683.78r utque solet pariter totis se fundere signis
809 Corycii pressura croci, sic omnia membra
810 emisere simul rutilum pro sanguine virus.
811 sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina novit
812 umor, ab his largus manat cruor; ora redundant
813 et patulae nares; sudor rubet; omnia plenis
814 membra fluunt venis; totum est pro vulnere corpus.
815 at tibi, Laeve miser, fixus praecordia pressit
816 Niliaca serpente cruor, nulloque dolorecsg863.243
817 testatus morsus subita caligine mortem
818 accipis et socias somno descendis ad umbras.
819 non tam veloci corrumpunt pocula leto
820 stipite quae diro virgas mentita Sabaeas
821 toxica fatilegi carpunt matura Saitae.
822 ecce, procul saevos sterili se robore trunci
823 torsit et inmisit (iaculum vocat Africa) serpens
824 perque caput Pauli transactaque tempora fugit.
825 nil ibi virus agit: rapuit cum vulnere fatum.
826 deprensum est, quae funda rotat quam lenta volarent,
827 quam segnis Scythicae strideret harundinis aer.
828 bnf8039.91 quid prodest miseri basiliscus cuspide Murri
829 transactus? velox currit per tela venenum
830 invaditque manum; quam protinus ille retecto
831 ense ferit totoque semel demittit ab armo,
832 bnf13045.109 bbb45.47v exemplarque sui spectans miserabile leti
833 stat tutus pereunte manu. quis fata putarit
834 scorpion aut vires maturae mortis habere?
835 ille minax nodis et recto verbere saevos
836 teste tulit caelo victi decus Orionis.
837 quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras?
838 et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.
839 sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem
840 suspecta miseris in qua tellure iacebant.
841 nam neque congestae struxere cubilia frondes
842 nec culmis crevere tori, sed corpora fatis
843 expositi volvuntur humo, calidoque vapore
844 adliciunt gelidas nocturno frigore pestes,
845 innocuosque diu rictus torpente veneno
846 inter membra fovent. nec, quae mensura viarum
847 quisve modus, norunt caelo duce: saepe querentescsg863.244
848 'reddite, di, ' clamant 'miseris quae fugimus arma,
849 reddite Thessaliam. patimur cur segnia fata
850 in gladios iurata manus? pro Caesare pugnant
851 bav1683.78v dipsades et peragunt civilia bella cerastae.
852 ire libet qua zona rubens atque axis inustus
853 bnf10314.128 bav1685.72v solis equis; iuvat aetheriis ascribere causis
854 quod peream, caeloque mori. nil, Africa, de te
855 nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem
856 gentibus ablatum dederas serpentibus orbem,
857 inpatiensque solum Cereris cultore negato
858 damnasti atque homines voluisti desse venenis.
859 bav1684.34v in loca serpentum nos venimus: accipe poenas
860 tu, quisquis superum commercia nostra perosus
861 bnf10315.113 hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem
862 abrumpens medio posuisti limite mortes.
863 per secreta tui bellum civile recessus
864 vadit, et arcani miles tibi conscius orbis
865 claustra ferit mundi. forsan maiora supersunt
866 bnf8040.136 ingressis: coeunt ignes stridentibus undis
867 et premitur natura poli; set longius istac
868 nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis
869 tristia regna Iubae. quaeremus forsitan istas
870 serpentum terras: habet hoc solacia caelum:
871 vivit adhuc aliquid. patriae non arva requiro
872 Europamque alios soles Asiamque videntem:
873 qua te parte poli, qua te tellure reliqui,
874 Africa? Cyrenis etiamnunc bruma rigebat:
875 exiguane via legem convertimus anni?
876 imus in adversos axes, evolvimur orbe,
877 terga damus ferienda Noto; nunc forsitan ipsa est
878 sub pedibus iam Roma meis. solacia faticsg863.245
879 haec petimus: veniant hostes, Caesarque sequatur
880 qua fugimus. ' sic dura suos patientia questus
881 exonerat. cogit tantos tolerare labores
882 summa ducis virtus, qui nuda fusus harena
883 excubat atque omni fortunam provocat hora.
884 omnibus unus adest fatis; quocumque vocatus
885 advolat atque ingens meritum maiusque salute
886 contulit, in letum vires; puduitque gementem
887 illo teste mori. quod ius habuisset in ipsum
888 ulla lues? casus alieno in pectore vincit
889 spectatorque docet magnos nil posse dolores.
890 vix miseris serum tanto lassata periclo
891 auxilium Fortuna dedit. gens unica terras
892 incolit a saevo serpentum innoxia morsu,
893 Marmaridae Psylli. par lingua potentibus herbis,
894 bav1683.79r ipse cruor tutus nullumque admittere virus
895 vel cantu cessante potens. natura locorum
896 iussit ut inmunes mixtis serpentibus essent.
897 profuit in mediis sedem posuisse venenis.
898 pax illis cum morte data est. fiducia tanta est
899 sanguinis, in terras parvus cum decidit infans,
900 nequa sit externae Veneris mixtura timentes
901 letifica dubios explorant aspide partus.
902 bav1685.73r utque Iovis volucer, calido cum protulit ovo
903 inplumis natos, solis convertit ad ortus:
904 qui potuere pati radios et lumine recto
905 sustinuere diem, caeli servantur in usus,
906 qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis
907 Psyllus habet, siquis tactos non horruit angues,
908 siquis donatis lusit serpentibus infans.
909 nec solum gens illa sua contenta salutecsg863.246
910 bnf10314.129 excubat hospitibus, contraque nocentia monstra
911 Psyllus adest populis. qui tum Romana secutus
912 bnf8039.92 bbb45.48r signa, simul iussit statui tentoria ductor,
913 bnf13045.110 primum, quas valli spatium conprendit, harenas
914 expurgat cantu verbisque fugantibus angues.
915 ultima castrorum medicatus circumit ignis.
916 hic ebulum stridet peregrinaque galbana sudant,
917 et tamarix non laeta comas Eoaque costos
918 et panacea potens et Thessala centaurea
919 peucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos,
920 et larices fumoque gravem serpentibus urunt
921 habrotonum et longe nascentis cornua cervi.
922 sic nox tuta viris. at, siquis peste diurna
923 fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis
924 Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
925 nam primum tacta designat membra saliva,
926 bnf8040.137 quae cohibet virus retinetque in vulnere pestem;
927 plurima tunc voluit spumanti carmina lingua
928 murmure continuo, nec dat suspiria cursus
929 bnf10315.114 vulneris aut minimum patiuntur fata tacere.
930 saepe quidem pestis nigris inserta medullis
931 excantata fugit; sed, siquod tardius audit
932 virus et elicitum iussumque exire repugnat,
933 tum super incumbens pallentia vulnera lambit
934 ore venena trahens et siccat dentibus artus,
935 extractamque potens gelido de corpore mortem
936 expuit; et cuius morsus superaverit anguis
937 iam promptum Psyllis vel gustu nosse veneni.
938 hoc igitur tandem levior Romana iuventus
939 auxilio late squalentibus errat in arvis.
940 bis positis Phoebe flammis, bis luce receptacsg863.247
941 vidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem.
942 iamque illi magis atque magis durescere pulvis
943 coepit et in terram Libye spissata redire,
944 iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,
945 surgere congesto non culta mapalia culmo.
946 quanta dedit miseris melioris gaudia terrae
947 cum primum saevos contra videre leones!
948 proxima Leptis erat, cuius statione quieta
949 exegere hiemem nimbis flammisque carentem.
950 Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit,
951 bav1683.79v cetera curarum proiecit pondera soli
952 bav1685.73v intentus genero; cuius vestigia frustra
953 terris sparsa legens fama duce tendit in undas,
954 Threiciasque legit fauces et amore notatum
955 aequor et Heroas lacrimoso litore turres,
956 qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.
957 non Asiam brevioris aquae disterminat usquam
958 fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arto
959 Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,
960 Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
961 Sigeasque petit famae mirator harenas
962 et Simoentis aquas et Graio nobile busto
963 Rhoetion et multum debentis vatibus umbras.
964 circumit exustae nomen memorabile Troiae
965 magnaque Phoebei quaerit vestigia muri.
966 iam silvae steriles et putres robore trunci
967 Assaraci pressere domos et templa deorum
968 iam lassa radice tenent, ac tota teguntur
969 bnf10314.130 Pergama dumetis: etiam periere ruinae.
970 aspicit Hesiones scopulos silvaque latentis
971 bav1684.35r Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro,csg863.248
972 unde puer raptus caelo, quo vertice Nais
973 luxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum.
974 inscius in sicco serpentem pulvere rivum
975 transierat, qui Xanthus erat. securus in alto
976 gramine ponebat gressus: Phryx incola manes
977 Hectoreos calcare vetat. discussa iacebant
978 saxa nec ullius faciem servantia sacri:
979 'Herceas' monstrator ait 'non respicis aras?'
980 o sacer et magnus vatum labor! omnia fato
981 eripis et populis donas mortalibus aevum.
982 invidia sacrae, Caesar, ne tangere famae;
983 nam, siquid Latiis fas est promittere Musis,
984 quantum Zmyrnaei durabunt vatis honores,
985 venturi me teque legent; Pharsalia nostra
986 bnf8040.138 vivet, et a nullo tenebris damnabimur aevo.
987 ut ducis inplevit visus veneranda vetustas,
988 erexit subitas congestu caespitis aras
989 votaque turicremos non inrita fudit in ignes.
990 'di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas,
991 bbb45.48v Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes
992 servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris
993 bnf13045.111 ignis adhuc Phrygius, nullique aspecta virorum
994 Pallas, in abstruso pignus memorabile templo,
995 gentis Iuleae vestris clarissimus aris
996 bnf8039.93 dat pia tura nepos et vos in sede priore
997 bnf10315.115 rite vocat. date felices in cetera cursus,
998 restituam populos; grata vice moenia reddent
999 Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.'
1000 sic fatus repetit classes et tota secundis
1001 vela dedit Coris, avidusque urguente procella
1002 bav1685.74r Iliacas pensare moras Asiamque potentemcsg863.249
1003 praevehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit.
1004 septima nox Zephyro numquam laxante rudentes
1005 ostendit Phariis Aegyptia litora flammis.
1006 sed prius orta dies nocturnam lampada texit
1007 quam tutas intraret aquas. ibi plena tumultu
1008 bav1683.80r litora et incerto turbatas murmure voces
1009 accipit, ac dubiis veritus se credere regnis
1010 abstinuit tellure rates. sed dira satelles
1011 regis dona ferens medium provectus in aequor
1012 colla gerit Magni Phario velamine tecta
1013 ac prius infanda commendat crimina voce.
1014 'terrarum domitor, Romanae maxime gentis,
1015 et, quod adhuc nescis, genero secure perempto,
1016 rex tibi Pellaeus belli pelagique labores
1017 donat et Emathiis quod solum defuit armis
1018 exhibet. absenti bellum civile peractum est:
1019 Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinas
1020 ense iacet nostro. tanto te pignore, Caesar,
1021 emimus; hoc tecum percussum est sanguine foedus.
1022 accipe regna Phari nullo quaesita cruore,
1023 accipe Niliaci ius gurgitis, accipe quidquid
1024 pro Magni cervice dares; dignumque clientem
1025 castris crede tuis cui tantum fata licere
1026 bnf10314.131 in generum volvere tuum. nec vile putaris
1027 hoc meritum, facili nobis quod caede peractum est.
1028 hospes avitus erat, depulso sceptra parenti
1029 reddiderat. quid plura feram? tu nomina tanto
1030 invenies operi, vel famam consule mundi.
1031 si scelus est, plus te nobis debere fateris,
1032 quod scelus hoc non ipse facis. ' sic fatus opertum
1033 detexit tenuitque caput. iam languida mortecsg863.250
1034 effigies habitum noti mutacerat oris.
1035 non primo Caesar damnavit munera visu
1036 avertitque oculos; vultus, dum crederet, haesit;
1037 utque fidem vidit sceleris tutumque putavit
1038 iam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentis
1039 effudit gemitusque expressit pectore laeto,
1040 non aliter manifesta potens abscondere mentis
1041 gaudia quam lacrimis, meritumque inmane tyranni
1042 destruit et generi mavult lugere revolsum
1043 quam debere caput. qui duro membra senatus
1044 calcarat vultu, qui sicco lumine campos
1045 viderat Emathios, uni tibi, Magne, negare
1046 bnf8040.139 non audet gemitus. o sors durissima fati!
1047 huncine tu, Caesar, scelerato Marte petisti
1048 qui tibi flendus erat? nunc mixti foedera tangunt
1049 te generis? nunc gnata iubet maerere neposque?
1050 credis apud populos Pompei nomen amantis
1051 bav1685.74v hoc castris prodesse tuis? fortasse tyranni
1052 tangeris invidia, captique in viscera Magni
1053 hoc alii licuisse doles, quererisque perisse
1054 vindictam belli raptumque e iure superbi
1055 victoris generum. quisquis te flere coegit
1056 impetus, a vera longe pietate recessit.
1057 scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,
1058 necubi suppressus pereat gener. o bene rapta
1059 arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit
1060 crimina Romano tristis fortuna pudori,
1061 quod te non passa est misereri, perfide, Magni
1062 viventis! nec non his fallere vocibus audet
1063 adquiritque fidem simulati fronte doloris:bnf10315.116
1064 'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,csg863.251
1065 regis dona tui. peius de Caesare vestrumbav1683.80v
1066 quam de Pompeio meruit scelus; unica belli
1067 praemia civilis, victis donare salutem,
1068 perdidimus. quod si Phario germana tyranno
1069 non invisa foret, potuissem reddere regi
1070 quod meruit, fratrique tuum pro munere talibbb45.49r
1071 misissem, Cleopatra, caput. secreta quid arma
1072 movit et inseruit nostro sua tela labori?bnf13045.112
1073 ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus arvis
1074 ius gladio? vestris quaesita licentia regnis?
1075 non tuleram Magnum mecum Romana regentem:
1076 te, Ptolemaee, feram? frustra civilibus armis
1077 miscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestas
1078 altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.
1079 vertissem Latias a vestro litore proras:
1080 bnf8039.94 famae cura vetat, ne non damnasse cruentam
1081 sed videar timuisse Pharon. nec fallere vosmetbnf10314.132
1082 credite victorem: nobis quoque tale paratumbav1684.35v
1083 litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur
1084 Thessaliae fortuna facit. maiore profecto
1085 quam metui poterat discrimine gessimus arma:
1086 exilium generique minas Romamque timebam:
1087 poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis
1088 donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus
1089 nil venia plus posse dari. vos condite busto
1090 tanti colla ducis, sed non ut crimina solum
1091 vestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro
1092 et placate caput cineresque in litore fusos
1093 colligite atque unam sparsis date manibus urnam.
1094 sentiat adventum soceri vocesque querentis
1095 audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert,csg863.252
1096 dum vitam Phario mavult debere clienti,
1097 laeta dies rapta est populis, concordia mundo
1098 nostra perit. caruere deis mea vota secundis,
1099 ut te conplexus positis felicibus armis
1100 adfectus a te veteres vitamque rogarem,bav1685.75r
1101 Magne, tuam dignaque satis mercede laborum
1102 contentus par esse tibi. tunc pace fideli
1103 fecissem ut victus posses ignoscere divis,
1104 fecisses ut Roma mihi. ' nec talia fatus
1105 invenit fletus comitem nec turba querentibnf8040.141
1106 credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta
1107 fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,
1108 o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.

bav869.146 csg864.267

Lucanus, Bellum civile, , VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Lucanus > 9

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik