monumenta.ch > 8
Lucanus, Bellum civile, , VII <<<     >>> IX

csg863.188 bnf10314.98-a29bav1685.55r-27bav1684.16v-b22bav1683.59v-18 Liber VIII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe
2 Haemoniae deserta petens dispendia silvae
3 cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem
4 Magnus agens incerta fugae vestigia turbat
5 inplicitasque errore vias. pavet ille fragorem
6 motorum ventis nemorum, comitumque suorum
7 qui post terga redit trepidum laterique timentem
8 exanimat. quamvis summo de culmine lapsus
9 nondum vile sui pretium scit sanguinis esse,
10 seque, memor fati, tantae mercedis habere
11 credit adhuc iugulum, quantam pro Caesaris ipse
12 avolsa cervice daret. deserta sequentem
13 non patitur tutis fatum celare latebris
14 clara viri facies. multi, Pharsalica castra
15 cum peterent nondum fama prodente ruinas,csg863.189
16 occursu stupuere ducis vertigine rerum
17 attoniti, cladisque suae vix ipse fidelis
18 auctor erat. gravis est Magno quicumque malorum
19 testis adest. cunctis ignotus gentibus esse
20 mallet et obscuro tutus transire per urbes
21 nomine; sed poenas longi Fortuna favoris
22 exigit a misero, quae tanto pondere famae
23 res premit adversas fatisque prioribus urguet.
24 nunc festinatos nimium sibi sentit honores
25 bav1685.55v actaque lauriferae damnat Sullana iuventae,
26 nunc et Corycias classes et Pontica signa
27 deiectum meminisse piget. sic longius aevum
28 destruit ingentis animos et vita superstes
29 imperio. nisi summa dies cum fine bonorum
30 adfuit et celeri praevertit tristia leto,
31 bnf10314.99 dedecori est fortuna prior. quisquamne secundis
32 tradere se fatis audet nisi morte parata?
33 litora contigerat per quae Peneius amnis
34 Emathia iam clade rubens exibat in aequor.
35 inde ratis trepidum ventis ac fluctibus inpar,
36 flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
37 bav1684.17r cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque
38 Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae
39 exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
40 conscia curarum secretae in litora Lesbi
41 flectere vela iubet, qua tunc tellure latebas
42 maestior, in mediis quam si, Cornelia, campis
43 Emathiae stares. tristis praesagia curas
44 exagitant, trepida quatitur formidine somnus,
45 Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotiscsg863.190
46 rupis in abruptae scopulos extremaque curris
47 litora; prospiciens fluctus nutantia longe
48 semper prima vides venientis vela carinae,
49 quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.
50 en ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus!
51 quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pavoris
52 nuntius armorum tristis rumorque sinister.
53 victus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?
54 cum possis iam flere times. tum puppe propinqua
55 prosiluit crimenque deum crudele notavit,
56 deformem pallore ducem vultusque prementem
57 canitiem atque atro squalentis pulvere vestes.
58 obvia nox miserae caelum lucemque tenebris
59 abstulit atque animam clausit dolor; omnia nervis
60 membra relicta labant, riguerunt corda, diuque
61 spe mortis decepta iacet. iam fune ligato
62 litoribus lustrat vacuas Pompeius harenas.
63 quem postquam propius famulae videre fideles,
64 non ultra gemitus tacitos incessere fatum
65 permisere sibi, frustraque attollere terra
66 semianimem conantur eram; quam pectore Magnus
67 ambit et astrictos refovet conplexibus artus.
68 coeperat in summum revocato sanguine corpus
69 Pompei sentire manus maestamque mariti
70 posse pati faciem: prohibet succumbere fatis
71 Magnus et inmodicos castigat voce dolores.
72 'nobile cur robur fortunae vulnere primo
73 femina tantorum titulis insignis auorum
74 frangis? habes aditum mansurae in saecula famae.
75 bav1685.56r laudis in hoc sexu non legum iura nec arma,csg863.191
76 unica materia est coniunx miser. erige mentem,
77 et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum
78 quod sum victus ama. nunc sum tibi gloria maior,
79 a me quod fasces et quod pia turba senatus
80 tantaque discessit regum manus. incipe Magnum
81 sola sequi. deformis adhuc vivente marito
82 summus et augeri vetitus dolor: ultima debet
83 esse fides lugere virum. tu nulla tulisti
84 bello damna meo: vivit post proelia Magnus
85 sed fortuna perit. quod defles, illud amasti. '
86 vocibus his correpta viri vix aegra levavit
87 membra solo talis gemitu rumpente querellas:
88 bnf10314.100 'o utinam in thalamos invisi Caesaris issem
89 infelix coniunx et nulli laeta marito.
90 bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys
91 Crassorumque umbrae, devotaque manibus illis
92 Assyrios in castra tuli civilia casus,
93 praecipitesque dedi populos cunctosque fugavi
94 a causa meliore deos. o maxime coniunx,
95 o thalamis indigne meis, hoc iuris habebat
96 in tantum fortuna caput? cur inpia nupsi,
97 si miserum factura fui? nunc accipe poenas,
98 sed quas sponte luam: quo sit tibi mollius aequor,
99 certa fides regum totusque paratior orbis,
100 sparge mari comitem. mallem felicibus armis
101 dependisse caput: nunc clades denique lustra,
102 Magne, tuas. ubicumque iaces civilibus armis
103 nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,
104 Iulia crudelis, placataque paelice caesa
105 Magno parce tuo. ' sic fata iterumque refusa
106 coniugis in gremium cunctorum lumina solvitcsg863.192
107 in lacrimas. duri flectuntur pectora Magni,
108 siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos.
109 tunc Mytilenaeum pleno iam litore vulgus
110 adfatur Magnum. 'si maxima gloria nobis
111 semper erit tanti pignus servasse mariti,
112 tu quoque devotos sacro tibi foedere muros
113 oramus sociosque lares dignere vel una
114 nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta revisant
115 saecula, quem veniens hospes Romanus adoret.
116 nulla tibi subeunda magis sunt moenia victo:
117 omnia victoris possunt sperare favorem,
118 haec iam crimen habent. quid, quod iacet insula ponto,
119 Caesar eget ratibus? procerum pars magna coibit
120 certa loci; noto reparandum est litore fatum.
121 accipe templorum cultus aurumque deorum;
122 accipe, si terris, si puppibus ista iuventus
123 aptior est; tota, quantum valet, utere Lesbo.
124 ?
125 hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,
126 bav1685.56v ne nostram videare fidem felixque secutus
127 et damnasse miser. ' tali pietate virorum
128 laetus in adversis et mundi nomine gaudens
129 esse fidem 'nullum toto mihi' dixit 'in orbe
130 gratius esse solum non parvo pignore vobis
131 ostendi: tenuit nostros hac obside Lesbos
132 adfectus; hic sacra domus carique penates,
133 hic mihi Roma fuit. non ulla in litora puppem
134 ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram
135 iam scirem meritam servata coniuge Lesbon,
136 non veritus tantam veniae committere vobis
137 materiam. sed iam satis est fecisse nocentis:
138 fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.csg863.193
139 heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
140 sive doces populos regesque admittere Magnum,
141 seu praestas mihi sola fidem. nam quaerere certum est,
142 fas quibus in terris, ubi sit scelus. accipe, numen
143 siquod adhuc mecum es, votorum extrema meorum:
144 da similis Lesbo populos, qui Marte subactum
145 non intrare suos infesto Caesare portus,
146 non exire vetent. ' dixit, maestamque carinae
147 bnf10314.101 inposuit comitem. cunctos mutare putares
148 tellurem patriaeque solum: sic litore toto
149 plangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae.
150 Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem
151 bav1684.17v moverat, ast illam, quam toto tempore belli
152 ut civem videre suam, discedere cernens
153 ingemuit populus; quam vix, si castra mariti
154 victoris peteret, siccis dimittere matres
155 iam poterant oculis: tanto devinxit amore
156 hos pudor, hos probitas castique modestia vultus,
157 quod summissa nimis, nulli gravis hospita turbae,
158 stantis adhuc fati vixit quasi coniuge victo.
159 iam pelago medios Titan demissus ad ignes
160 nec quibus abscondit nec siquibus exerit orbem
161 totus erat. vigiles Pompei pectore curae
162 nunc socias adeunt Romani foederis urbes
163 et varias regum mentes, nunc invia mundi
164 arva super nimios soles Austrumque iacentis.
165 saepe labor maestus curarum odiumque futuri
166 proiecit fessos incerti pectoris aestus,
167 rectoremque ratis de cunctis consulit astris,
168 unde notet terras, quae sit mensura secandi
169 aequoris in caelo, Syriam quo sidere servetcsg863.194
170 aut quotus in Plaustro Libyam bene derigat ignis.
171 doctus ad haec fatur taciti servator Olympi
172 'signifero quaecumque fluunt labentia caelo,
173 numquam stante polo miseros fallentia nautas,
174 sidera non sequimur, sed, qui non mergitur undis
175 axis inocciduus gemina clarissimus Arcto,
176 bav1685.57r ille regit puppes. hic cum mihi semper in altum
177 surget et instabit summis minor Ursa ceruchis,
178 Bosporon et Scythiae curvantem litora Pontum
179 spectamus. quidquid descendet ab arbore summa
180 Arctophylax propiorque mari Cynosura feretur,
181 in Syriae portus tendit ratis. inde Canopos
182 excipit, Australi caelo contenta vagari
183 stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra
184 trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.
185 sed quo vela dari, quo nunc pede carbasa tendi
186 nostra iubes? ' dubio contra cui pectore Magnus
187 'hoc solum toto' respondit 'in aequore serva,
188 ut sit ab Emathiis semper tua longius oris
189 puppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas:
190 cetera da ventis. comitem pignusque recepi
191 depositum: tum certus eram quae litora vellem,
192 nunc portum fortuna dabit'. sic fatur; at ille
193 iusto vela modo pendentia cornibus aequis
194 torsit et in laevum puppim dedit, utque secaret
195 quas Asinae cautes et quas Chios asperat undas
196 bav1683.60r hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
197 aequora senserunt motus aliterque secante
198 iam pelagus rostro nec idem spectante carina
199 mutavere sonum. non sic moderator equorum,
200 dexteriore rota laevum cum circumit axem,csg863.195
201 cogit inoffensae currus accedere metae.
202 ostendit terras Titan et sidera texit.
203 sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,
204 adsequitur Magnum; primusque a litore Lesbi
205 bnf10314.102 occurrit gnatus, procerum mox turba fidelis.
206 nam neque deiecto fatis acieque fugato
207 abstulerat Magno reges fortuna ministros:
208 terrarum dominos et sceptra Eoa tenentis
209 exul habet comites. iubet ire in devia mundi
210 Deiotarum, qui sparsa ducis vestigia legit.
211 'quando' ait 'Emathiis amissus cladibus orbis,
212 qua Romanus erat, superest, fidissime regum,
213 Eoam temptare fidem populosque bibentis
214 Euphraten et adhuc securum a Caesare Tigrim.
215 ne pigeat Magno quaerentem fata remotas
216 Medorum penetrare domos Scythicosque recessus
217 et totum mutare diem, vocesque superbo
218 Arsacidae perferre meas: "si foedera nobis
219 prisca manent mihi per Latium iurata Tonantem,
220 per vestros astricta magos, inplete pharetras
221 Armeniosque arcus Geticis intendite nervis,
222 si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra
223 et sequerer duros aeterni Martis Alanos,
224 passus Achaemeniis late decurrere campis
225 in tutam trepidos numquam Babylona coegi.
226 bav1685.57v arva super Cyri Chaldaeique ultima regni,
227 qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes
228 accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne
229 iam propior quam Persis eram: tamen omnia vincens
230 sustinui nostris vos tantum desse triumphis,
231 solusque e numero regum telluris Eoaecsg863.196
232 ex aequo me Parthus adit. nec munere Magni
233 stant semel Arsacidae; quis enim post vulnera cladis
234 Assyriae iustas Latii conpescuit iras?
235 tot meritis obstricta meis nunc Parthia ruptis
236 excedat claustris vetitam per saecula ripam
237 Zeugmaque Pellaeum. Pompeio vincite, Parthi,
238 bav1683.60v vinci Roma volet. "' regem parere iubenti
239 ardua non piguit, positisque insignibus aulae
240 egreditur famulo raptos indutus amictus.
241 in dubiis tutum est inopem simulare tyranno;
242 quanto igitur mundi dominis securius aevum
243 verus pauper agit! dimisso in litore rege
244 ipse per Icariae scopulos, Ephesonque relinquens
245 et placidi Colophona maris, spumantia parvae
246 radit saxa Sami; spirat de litore Coo
247 aura fluens; Cnidon inde fugit claramque relinquit
248 sole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undae
249 conpensat medio pelagi. Pamphylia puppi
250 occurrit tellus, nec se committere muris
251 ausus adhuc ullis te primum, parva Phaseli,
252 Magnus adit; nam te metui vetat incola rarus
253 exhaustaeque domus populis, maiorque carinae
254 quam tua turba fuit. tendens hinc carbasa rursus
255 iam Taurum Tauroque videt Dipsunta cadentem.
256 crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,
257 et sibi consultum? Cilicum per litora tutus
258 parva puppe fugit. sequitur pars magna senatus
259 ad profugum collecta ducem; parvisque Syhedris,
260 quo portu mittitque rates recipitque Selinus,
261 in procerum coetu tandem maesta ora resolvit
262 vocibus his Magnus: 'comites bellique fugaequecsg863.197
263 bnf10314.103 bav1684.18r atque instar patriae, quamvis in litore nudo,
264 in Cilicum terra, nullis circumdatus armis
265 consultem rebusque novis exordia quaeram,
266 ingentis praestate animos. non omnis in arvis
267 Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur
268 ut nequeam relevare caput cladesque receptas
269 excutere. an Libycae Marium potuere ruinae
270 erigere in fasces et plenis reddere fastis,
271 me pulsum leviore manu fortuna tenebit?
272 mille meae Graio volvuntur in aequore puppes,
273 mille duces; sparsit potius Pharsalia nostras
274 quam subvertit opes. sed me vel sola tueri
275 fama potest rerum toto quas gessimus orbe
276 bav1685.58r et nomen quod mundus amat. vos pendite regna
277 viribus atque fide, Libyam Parthosque Pharonque,
278 quemnam Romanis deceat succurrere rebus.
279 ast ego curarum vobis arcana mearum
280 bav1683.61r expromam mentisque meae quo pondera vergant.
281 aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est,
282 ardua quippe fides robustos exigit annos.
283 hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;
284 namque memor generis Carthaginis inpia proles
285 inminet Hesperiae, multusque in pectore vano est
286 Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnum
287 et Numidas contingit avos. iam supplice Varo
288 intumuit viditque loco Romana secundo.
289 quare agite Eoum, comites, properemus in orbem.
290 dividit Euphrates ingentem gurgite mundum
291 Caspiaque inmensos seducunt claustra recessus,
292 et polus Assyrias alter noctesque diesque
293 vertit, et abruptum est nostro mare discolor undacsg863.198
294 Oceanusque suus. regnandi sola voluptas.
295 celsior in campo sonipes et fortior arcus,
296 nec puer aut senior letalis tendere nervos
297 segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.
298 primi Pellaeas arcu fregere sarisas
299 Bactraque Medorum sedem murisque superbam
300 Assyrias Babylona domos. nec pila timentur
301 nostra nimis Parthis, audentque in bella venire
302 experti Scythicas Crasso pereunte pharetras.
303 spicula nec solo spargunt fidentia ferro,
304 stridula sed multo saturantur tela veneno;
305 vulnera parva nocent fatumque in sanguine summo est.
306 o utinam non tanta mihi fiducia saevis
307 esset in Arsacidis! fatis nimis aemula nostris
308 fata movent Medos, multumque in gente deorum est.
309 effundam populos alia tellure revolsos
310 excitosque suis inmittam sedibus ortus.
311 quod si nos Eoa fides et barbara fallent
312 foedera, vulgati supra commercia mundi
313 naufragium fortuna ferat: non regna precabor
314 quae feci. sat magna feram solacia mortis
315 orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,
316 nil socerum fecisse pie. sed, cuncta revolvens
317 vitae fata meae, semper venerabilis illa
318 orbis parte fui, quantus Maeotida supra,
319 quantus apud Tanain toto conspectus in ortu!
320 quas magis in terras nostrum felicibus actis
321 nomen abit, aut unde redi maiore triumpho?
322 bav1683.61v Roma, fave coeptis; quid enim tibi laetius umquam
323 bnf10314.104 praestiterint superi, quam, si civilia Partho
324 milite bella geras, tantam consumere gentemcsg863.199
325 et nostris miscere malis? cum Caesaris arma
326 bav1685.58v concurrent Medis, aut me fortuna necesse est
327 vindicet aut Crassos. ' sic fatus murmure sensit
328 consilium damnasse viros; quos Lentulus omnis
329 virtutis stimulis et nobilitate dolendi
330 praecessit dignasque tulit modo consule voces.
331 'sicine Thessalicae mentem fregere ruinae?
332 una dies mundi damnavit fata? secundum
333 Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti
334 vulneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit
335 Parthorum fortuna pedes? quid transfuga mundi,
336 terrarum totos tractus caelumque perosus,
337 aversosque polos alienaque sidera quaeris,
338 Chaldaeos culture focos et barbara sacra
339 Parthorum famulus? quid causa obtenditur armis
340 libertatis amor? miserum quid decipis orbem,
341 si servire potes? te, quem Romana regentem
342 horruit auditu, quem captos ducere reges
343 vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis,
344 deiectum fatis, humilem fractumque videbit
345 ex tolletque animos Latium vaesanus in orbem
346 se simul et Romam Pompeio supplice mensus?
347 nil animis fatisque tuis effabere dignum:
348 exiget ignorans Latiae commercia linguae
349 ut lacrimis se, Magne, roges. patimurne pudoris
350 hoc vulnus, clades ut Parthia vindicet ante
351 Hesperias, quam Roma suas? civilibus armis
352 elegit te nempe ducem: quid vulnera nostra
353 in Scythicos spargis populos cladesque latentis?
354 quid Parthos transire doces? solacia tanti
355 perdit Roma mali, nullos admittere regescsg863.200
356 sed civi servire suo? iuvat ire per orbem
357 ducentem saevas Romana in moenia gentes
358 signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?
359 qui solus regum fato celante favorem
360 defuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset
361 auditi victoris opes aut iungere fata
362 tecum, Magne, volet? non haec fiducia genti est.
363 omnis, in Arctois populus quicumque pruinis
364 bav1683.62r nascitur, indomitus bellis et mortis amator:
365 quidquid ad Eoos tractus mundique teporem
366 ibitur, emollit gentes clementia caeli.
367 illic et laxas vestes et fluxa virorum
368 velamenta vides. Parthus per Medica rura,
369 Sarmaticos inter campos effusaque plano
370 Tigridis arva solo, nulli superabilis hosti est
371 libertate fugae; sed non, ubi terra tumebit,
372 aspera conscendet montis iuga, nec per opacas
373 bella geret tenebras incerto debilis arcu,
374 nec franget nando violenti verticis amnem,
375 nec tota in pugna perfusus sanguine membra
376 bav1685.59r exiget aestivum calido sub pulvere solem.
377 bav1684.18v non aries illis, non ulla est machina belli
378 aut fossas inplere valent, Parthoque sequenti
379 murus erit quodcumque potest opstare sagittae.
380 bnf10314.105 pugna levis bellumque fugax turmaeque vagantes,
381 et melior cessisse loco quam pellere miles;
382 inlita tela dolis, nec Martem comminus usquam
383 ausa pati virtus, sed longe tendere nervos
384 et quo ferre velint permittere vulnera ventis.
385 ensis habet vires, et gens quaecumque virorum estcsg863.201
386 bella gerit gladiis. nam Medos proelia prima
387 exarmant vacuaque iubent remeare pharetra.
388 nulla manus illis, fiducia tota veneni est.
389 credis, Magne, viros, quos in discrimina belli
390 cum ferro misisse parum est? temptare pudendum
391 auxilium tanti est, toto divisus ut orbe
392 a terra moriare tua, tibi barbara tellus
393 incumbat, te parva tegant ac vilia busta,
394 invidiosa tamen Crasso quaerente sepulchrum?
395 sed tua sors levior, quoniam mors ultima poena est
396 nec metuenda viris. at non Cornelia letum
397 infando sub rege timet. num barbara nobis
398 est ignota Venus, quae ritu caeca ferarum
399 polluit innumeris leges et foedera taedae
400 coniugibus? thalamique patent secreta nefandi
401 inter mille nurus? epulis vaesana meroque
402 regia non ullis exceptos legibus audet
403 bav1683.62v concubitus: tot femineis conplexibus unum
404 non lassat nox tota marem. iacuere sorores
405 in regum thalamis sacrataque pignora matres.
406 damnat apud gentes sceleris non sponte peracti
407 Oedipodionias infelix fabula Thebas:
408 Parthorum dominus quotiens sic sanguine mixto
409 nascitur Arsacides! cui fas inplere parentem,
410 quid rear esse nefas? proles tam clara Metelli
411 stabit barbarico coniunx millesima lecto.
412 quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit
413 saevitia stimulata Venus titulisque virorum;
414 nam, quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse
415 hanc sciet et Crassi: ceu pridem debita fatiscsg863.202
416 Assyriis trahitur cladis captiva vetustae.
417 haereat Eoae vulnus miserabile sortis,
418 non solum auxilium funesto ab rege petisse
419 sed gessisse prius bellum civile pudebit.
420 nam quod apud populos crimen socerique tuumque
421 maius erit, quam quod vobis miscentibus arma
422 Crassorum vindicta perit? incurrere cuncti
423 debuerant in Bactra duces et, nequa vacarent
424 arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis
425 imperii nudare latus, dum perfida Susa
426 in tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.
427 bav1685.59v Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;
428 et, si Thessalia bellum civile peractum est,
429 ad Parthos qui vicit eat. gens unica mundi est
430 de qua Caesareis possim gaudere triumphis.
431 non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
432 umbra senis maesti Scythicis confixa sagittis
433 ingeret has voces? "tu, quem post funera nostra
434 ultorem cinerum nudae speravimus umbrae,
435 ad foedus pacemque venis? " tum plurima cladis
436 occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
437 lustrarunt cervice duces, ubi nomina tanta
438 bnf10314.106 obruit Euphrates et nostra cadavera Tigris
439 detulit in terras ac reddidit. ire per ista
440 si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem
441 Thessalia placare potes. quin respicis orbem
442 Romanum? si regna times proiecta sub Austro
443 infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.
444 Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at inde
445 bav1683.63r gurgite septeno rapidus mare summovet amnis.
446 terra suis contenta bonis, non indiga merciscsg863.203
447 aut Iovis: in solo tanta est fiducia Nilo.
448 sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,
449 tutelae commissa tuae. quis nominis umbram
450 horreat? innocua est aetas. ne iura fidemque
451 respectumque deum veteri speraveris aula;
452 nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors est
453 regnorum sub rege novo. ' non plura locutus
454 inpulit huc animos. quantum, spes ultima rerum,
455 libertatis habes! victa est sententia Magni.
456 tum Cilicum liquere solum Cyproque citatas
457 inmisere rates, nullas cui praetulit aras
458 undae diva memor Paphiae, si numina nasci
459 credimus aut quemquam fas est coepisse deorum.
460 haec ubi deseruit Pompeius litora, totos
461 emensus Cypri scopulos quibus exit in Austrum
462 inde maris vasti transverso vertitur aestu;
463 nec tenuit gratum nocturno lumine montem,
464 infimaque Aegypti pugnaci litora velo
465 vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili
466 in vada decurrit Pelusia septimus amnis.
467 tempus erat quo Libra pares examinat horas,
468 non uno plus aequa die, noctique rependit
469 lux minor hibernae verni solacia damni.
470 conperit ut regem Casio se monte tenere,
471 flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.
472 iam rapido speculator eques per litora cursu
473 hospitis adventu pavidam conpleverat aulam.
474 consilii vix tempus erat; tamen omnia monstra
475 Pellaeae coiere domus, quos inter Acoreus
476 iam placidus senio fractisque modestior annis
477 (hunc genuit custos Nili crescentis in arvacsg863.204
478 bav1685.60r Memphis vana sacris; illo cultore deorum
479 lustra suae Phoebes non unus vixerat Apis)
480 consilii vox prima fuit, meritumque fidemque
481 sacraque defuncti iactavit pignora patris.
482 sed melior suadere malis et nosse tyrannos
483 ausus Pompeium leto damnare Pothinus
484 'ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes;
485 dat poenas laudata fides, cum sustinet' inquit
486 'quos fortuna premit. fatis accede deisque,
487 bav1683.63v et cole felices, miseros fuge. sidera terra
488 ut distant et flamma mari, sic utile recto.
489 sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta
490 incipit, evertitque arces respectus honesti.
491 bav1684.19r libertas scelerum est quae regna invisa tuetur
492 sublatusque modus gladiis. facere omnia saeve
493 non inpune licet, nisi cum facis. exeat aula
494 qui vult esse pius. virtus et summa potestas
495 bnf10314.107 non coeunt; semper metuet quem saeva pudebunt.
496 non inpune tuos Magnus contempserit annos,
497 qui te nec victos arcere a litore nostro
498 posse putat. neu nos sceptris privaverit hospes
499 pignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,
500 si regnare piget, damnatae redde sorori.
501 Aegypton certe Latiis tueamur ab armis.
502 quidquid non fuerit Magni dum bella geruntur,
503 nec victoris erit. toto iam pulsus ab orbe,
504 postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit
505 cum qua gente cadat. rapitur civilibus umbris.
506 nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,
507 cuius Thessalicas saturat pars magna volucres,
508 et metuit gentes quas uno in sanguine mixtascsg863.205
509 deseruit, regesque timet quorum omnia mersit,
510 Thessaliaeque reus nulla tellure receptus
511 sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.
512 iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querellae
513 causa data est. quid sepositam semperque quietam
514 crimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostra
515 victori suspecta facis? cur sola cadenti
516 haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata
517 conferres poenasque tuas? iam crimen habemus
518 purgandum gladio. quod nobis sceptra senatus
519 te suadente dedit, votis tua fovimus arma.
520 hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paravi
521 non tibi, sed victo; feriam tua viscera, Magne,
522 malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.
523 tene mihi dubitas an sit violare necesse,
524 cum liceat? quae te nostri fiducia regni
525 huc agit, infelix? populum non cernis inermem
526 arvaque vix refugo fodientem mollia Nilo?
527 metiri sua regna decet viresque fateri.
528 tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,
529 bav1685.60v sub qua Roma iacet? bustum cineresque movere
530 Thessalicos audes bellumque in regna vocare?
531 bav1683.64r ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:
532 Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?
533 nunc victoris opes et cognita fata lacessis?
534 adversis non desse decet, sed laeta secutos:
535 nulla fides umquam miseros elegit amicos. '
536 adsensere omnes sceleri. laetatur honore
537 rex puer insueto, quod iam sibi tanta iubere
538 permittant famuli. sceleri delectus Achillas,
539 perfida qua tellus Casiis excurrit hareniscsg863.206
540 et vada testantur iunctas Aegyptia Syrtes,
541 exiguam sociis monstri gladiisque carinam
542 instruit. o superi, Nilusne et barbara Memphis
543 et Pelusiaci tam mollis turba Canopi
544 hos animos? sic fata premunt civilia mundum?
545 sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis
546 est locus Aegypto Phariusque admittitur ensis?
547 hanc certe servate fidem, civilia bella:
548 cognatas praestate manus externaque monstra
549 pellite, si meruit tam claro nomine Magnus
550 Caesaris esse nefas. tanti, Ptolemaee, ruinam
551 nominis haut metuis, caeloque tonante profanas
552 bnf10314.108 inseruisse manus, inpure ac semivir, audes?
553 non domitor mundi nec ter Capitolia curru
554 invectus regumque potens vindexque senatus
555 victorisque gener, Phario satis esse tyranno
556 quod poterat, Romanus erat: quid viscera nostra
557 scrutaris gladio? nescis, puer inprobe, nescis
558 quo tua sit fortuna loco: iam iure sine ullo
559 Nili sceptra tenes; cecidit civilibus armis
560 qui tibi regna dedit. iam vento vela negarat
561 Magnus et auxilio remorum infanda petebat
562 litora; quem contra non longa vecta biremi
563 appulerat scelerata manus, Magnoque patere
564 fingens regna Phari celsae de puppe carinae
565 in parvam iubet ire ratem, litusque malignum
566 incusat bimaremque vadis frangentibus aestum,
567 qui vetet externas terris adpellere classes.
568 quod nisi fatorum leges intentaque iussu
569 ordinis aeterni miserae vicinia mortis
570 damnatum leto traherent ad litora Magnum,csg863.207
571 non ulli comitum sceleris praesagia derant:
572 quippe, fides si pura foret, si regia Magno
573 bav1683.64v sceptrorum auctori vera pietate pateret,
574 venturum tota Pharium cum classe tyrannum.
575 sed cedit fatis classemque relinquere iussus
576 obsequitur, letumque iuvat praeferre timori.
577 ibat in hostilem praeceps Cornelia puppem,
578 hoc magis inpatiens egresso desse marito
579 quod metuit clades. 'remane, temeraria coniunx,
580 bav1685.61r et tu, nate, precor, longeque a litore casus
581 expectate meos et in hac cervice tyranni
582 explorate fidem' dixit. sed surda vetanti
583 tendebat geminas amens Cornelia palmas.
584 'quo sine me crudelis abis? iterumne relinquor,
585 Thessalicis summota malis? numquam omine laeto
586 distrahimur miseri. poteras non flectere puppem,
587 cum fugeres alto, latebrisque relinquere Lesbi,
588 omnibus a terris si nos arcere parabas.
589 an tantum in fluctus placeo comes? ' haec ubi frustra
590 effudit, prima pendet tamen anxia puppe,
591 attonitoque metu nec quoquam avertere visus
592 nec Magnum spectare potest. stetit anxia classis
593 ad ducis eventum, metuens non arma nefasque
594 sed ne summissis precibus Pompeius adoret
595 sceptra sua donata manu. transire parantem
596 Romanus Pharia miles de puppe salutat
597 Septimius, qui, pro superum pudor, arma satelles
598 regia gestabat posito deformia pilo,
599 inmanis violentus atrox nullaque ferarum
600 mitior in caedes. quis non, Fortuna, putassetcsg863.208
601 parcere te populis, quod bello haec dextra vacaret
602 Thessaliaque procul tam noxia tela fugasses?
603 disponis gladios, nequo non fiat in orbe,
604 heu, facinus civile tibi. victoribus ipsis
605 bav1684.19v dedecus et numquam superum caritura pudore
606 fabula, Romanus regi sic paruit ensis,
607 Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,
608 Magne, tuo. qua posteritas in saecula mittet
609 Septimium fama? scelus hoc quo nomine dicent
610 bnf10314.109 qui Bruti dixere nefas? iam venerat horae
611 terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum
612 perdiderat iam iura sui. tum stringere ferrum
613 regia monstra parant. ut vidit comminus ensis,
614 involuit vultus atque, indignatus apertum
615 bav1683.65r fortunae praebere, caput; tum lumina pressit
616 continuitque animam, nequas effundere voces
617 vellet et aeternam fletu corrumpere famam.
618 sed, postquam mucrone latus funestus Achillas
619 perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum
620 respexitque nefas, servatque inmobile corpus,
621 seque probat moriens atque haec in pectore voluit:
622 'saecula Romanos numquam tacitura labores
623 attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni
624 orbe ratem Phariamque fidem: nunc consule famae.
625 fata tibi longae fluxerunt prospera vitae:
626 ignorant populi, si non in morte probaris,
627 an scieris adversa pati. ne cede pudori
628 auctoremque dole fati: quacumque feriris,
629 crede manum soceri. spargant lacerentque licebit,
630 bav1685.61v sum tamen, o superi, felix, nullique potestascsg863.209
631 hoc auferre deo. mutantur prospera vita,
632 non fit morte miser. videt hanc Cornelia caedem
633 Pompeiusque meus: tanto patientius, oro,
634 claude, dolor, gemitus: gnatus coniunxque peremptum,
635 si mirantur, amant. ' talis custodia Magno
636 mentis erat, ius hoc animi morientis habebat.
637 at non tam patiens Cornelia cernere saevum,
638 quam perferre, nefas miserandis aethera conplet
639 vocibus. 'o coniunx, ego te scelerata peremi:
640 letiferae tibi causa morae fuit avia Lesbos,
641 et prior in Nili pervenit litora Caesar.
642 nam cui ius alii sceleris? sed, quisquis, in istud
643 a superis inmisse caput, vel Caesaris irae
644 vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
645 viscera sint Magni: properas atque ingeris ictus
646 qua votum est victo. poenas non morte minores
647 pendat et ante meum videat caput. haud ego culpa
648 libera bellorum, quae matrum sola per undas
649 et per castra comes nullis absterrita fatis
650 victum, quod reges etiam timuere, recepi.
651 hoc merui, coniunx, in tuta puppe relinqui?
652 perfide, parcebas? te fata extrema petente
653 vita digna fui? moriar, nec munere regis.
654 aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
655 aut laqueum collo tortosque aptare rudentes,
656 aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
657 bav1683.65v Pompeio praestare potest quod Caesaris armis
658 inputet. o saevi, properantem in fata tenetis?
659 vivis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est
660 iuris, Magne, sui: prohibent accersere mortem;csg863.210
661 servor victori. ' sic fata interque suorum
662 lapsa manus rapitur trepida fugiente carina.
663 at, Magni cum terga sonent et pectora ferro,
664 permansisse decus sacrae venerabile formae
665 iratamque deis faciem, nil ultima mortis
666 ex habitu vultuque viri mutasse fatentur
667 qui lacerum videre caput. nam saevus in ipso
668 bnf10314.110 Septimius sceleris maius scelus invenit actu,
669 ac retegit sacros scisso velamine vultus
670 semianimis Magni spirantiaque occupat ora
671 collaque in obliquo ponit languentia transtro.
672 tunc nervos venasque secat nodosaque frangit
673 ossa diu: nondum artis erat caput ense rotare.
674 at, postquam trunco cervix abscisa recessit,
675 vindicat hoc Pharius, dextra gestare, satelles.
676 degener atque operae miles Romane secundae,
677 Pompei diro sacrum caput ense recidis,
678 ut non ipse feras? o summi fata pudoris!
679 inpius ut Magnum nosset puer, illa verenda
680 bav1685.62r regibus hirta coma et generosa fronte decora
681 caesaries conprensa manu est, Pharioque veruto,
682 dum vivunt vultus atque os in murmura pulsant
683 singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,
684 suffixum caput est, quo numquam bella iubente
685 pax fuit; hoc leges Campumque et rostra movebat,
686 hac facie, Fortuna, tibi, Romana, placebas.
687 nec satis infando fuit hoc vidisse tyranno:
688 vult sceleris superesse fidem. tunc arte nefanda
689 summota est capiti tabes, raptoque cerebro
690 adsiccata cutis, putrisque effluxit ab altocsg863.211
691 umor, et infuso facies solidata veneno est.
692 ultima Lageae stirpis perituraque proles,
693 degener incestae sceptris cessure sorori,
694 cum tibi sacrato Macedon servetur in antro
695 et regum cineres extructo monte quiescant,
696 cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam
697 pyramides claudant indignaque Mausolea,
698 litora Pompeium feriunt, truncusque vadosis
699 bav1683.66r huc illuc iactatur aquis. adeone molesta
700 totum cura fuit socero servare cadaver?
701 hac Fortuna fide Magni tam prospera fata
702 pertulit, hac illum summo de culmine rerum
703 morte petit cladesque omnis exegit in uno
704 saeva die quibus inmunes tot praestitit annos,
705 Pompeiusque fuit qui numquam mixta videret
706 laeta malis, felix nullo turbante deorum
707 et nullo parcente miser; semel inpulit illum
708 dilata Fortuna manu. pulsatur harenis,
709 carpitur in scopulis hausto per vulnera fluctu,
710 ludibrium pelagi, nullaque manente figura
711 una nota est Magno capitis iactura revolsi.
712 ante tamen Pharias victor quam tangat harenas
713 Pompeio raptim tumulum fortuna paravit,
714 ne iaceat nullo vel ne meliore sepulchro.
715 e latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus.
716 quaestor ab Icario Cinyreae litore Cypri
717 infaustus Magni fuerat comes. ille per umbras
718 ausus ferre gradum victum pietate timorem
719 conpulit ut mediis quaesitum corpus in undis
720 bav1684.30r duceret ad terram traheretque in litora Magnum.
721 lucis maesta parum per densas Cynthia nubescsg863.212
722 praebebat, cano sed discolor aequore truncus
723 bnf10314.111 conspicitur. tenet ille ducem conplexibus artis
724 eripiente mari; tunc victus pondere tanto
725 expectat fluctus pelagoque iuvante cadaver
726 inpellit. postquam sicco iam litore sedit,
727 incubuit Magno lacrimasque effudit in omne
728 vulnus, et ad superos obscuraque sidera fatur
729 'non pretiosa petit cumulato ture sepulchra
730 bav1685.62v Pompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra
731 ut ferat e membris Eoos fumus odores,
732 ut Romana suum gestent pia colla parentem,
733 praeferat ut veteres feralis pompa triumphos,
734 ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignes
735 proiectis maerens exercitus ambiat armis.
736 da vilem Magno plebei funeris arcam
737 quae lacerum corpus siccos effundat in ignes;
738 robora non desint misero nec sordidus ustor.
739 sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso
740 crine iacet subicique facem conplexa maritum
741 bav1683.66v imperat, extremo sed abest a munere busti
742 infelix coniunx nec adhuc a litore longe est.'
743 sic fatus parvos iuvenis procul aspicit ignes
744 corpus vile suis nullo custode cremantis.
745 inde rapit flammas semustaque robora membris
746 subducit. 'quaecumque es, ' ait 'neclecta nec ulli
747 cara tuo sed Pompeio felicior umbra,
748 quod iam conpositum violat manus hospita bustum,
749 da veniam: siquid sensus post fata relictumst,
750 cedis et ipsa rogo paterisque haec damna sepulchri,
751 teque pudet sparsis Pompei manibus uri.'
752 sic fatus plenusque sinus ardente favillacsg863.213
753 pervolat ad truncum, qui fluctu paene relatus
754 litore pendebat. summas dimovit harenas
755 et collecta procul lacerae fragmenta carinae
756 exigua trepidus posuit scrobe. nobile corpus
757 robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:
758 admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.
759 ille sedens iuxta flammas 'o maxime' dixit
760 'ductor et Hesperii maiestas nominis una,
761 si tibi iactatu pelagi, si funere nullo
762 tristior iste rogus, manes animamque potentem
763 officiis averte meis: iniuria fati
764 hoc fas esse iubet; ne ponti belua quicquam,
765 ne fera, ne volucres, ne saevi Caesaris ira
766 audeat, exiguam, quantum potes, accipe flammam
767 Romana succense manu. fortuna recursus
768 si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent
769 tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,
770 accipiet nostraque manu transfundet in urnam.
771 interea parvo signemus litora saxo,
772 bnf10314.112 ut nota sit busti; siquis placare peremptum
773 forte volet plenos et reddere mortis honores,
774 inveniat trunci cineres et norit harenas
775 ad quas, Magne, tuum referat caput. ' haec ubi fatus,
776 excitat invalidas admoto fomite flammas.
777 carpitur et lentum Magnus destillat in ignem
778 tabe fovens bustum. sed iam percusserat astra
779 aurorae praemissa dies: ille ordine rupto
780 bav1685.63r funeris attonitus latebras in litore quaerit.
781 quam metuis, demens, isto pro crimine poenam
782 quo te fama loquax omnis accepit in annoscsg863.214?
783 bav1683.67r condita laudabit Magni socer inpius ossa:
784 i modo securus veniae fassusque sepulchrum
785 posce caput. cogit pietas inponere finem
786 officio. semusta rapit resolutaque nondum
787 ossa satis nervis et inustis plena medullis
788 aequorea restinguit aqua congestaque in unum
789 parva clausit humo. tunc, ne levis aura retectos
790 auferret cineres, saxo conpressit harenam,
791 nautaque ne bustum religato fune moveret
792 inscripsit sacrum semusto stipite nomen:
793 'hic situs est Magnus'. placet hoc, Fortuna, sepulchrum
794 dicere Pompei, quo condi maluit illum
795 quam terra caruisse socer? temeraria dextra,
796 cur obicis Magno tumulum manesque vagantis
797 includis? situs est qua terra extrema refuso
798 pendet in Oceano; Romanum nomen et omne
799 imperium Magno tumuli est modus: obrue saxa
800 crimine plena deum. si tota est Herculis Oete
801 et iuga tota vacant Bromio Nyseia, quare
802 unus in Aegypto Magni lapis? omnia Lagi
803 arva tenere potest, si nullo caespite nomen
804 haeserit. erremus populi cinerumque tuorum,
805 Magne, metu nullas Nili calcemus harenas.
806 quod si tam sacro dignaris nomine saxum
807 adde actus tantos monimentaque maxuma rerum,
808 adde trucis Lepidi motus Alpinaque bella
809 armaque Sertori revocato consule victa
810 et currus quos egit eques, commercia tuta
811 gentibus et pavidos Cilicas maris, adde subactam
812 barbariem gentesque vagas et quidquid in Euro
813 regnorum Boreaque iacet. dic semper ab armiscsg863.215
814 civilem repetisse togam, ter curribus actis
815 contentum multos patriae donasse triumphos.
816 quis capit haec tumulus? surgit miserabile bustum
817 non ullis plenum titulis, non ordine tanto
818 fastorum; solitumque legi super alta deorum
819 culmina et extructos spoliis hostilibus arcus
820 haud procul est ima Pompei nomen harena
821 depressum tumulo, quod non legat advena rectus,
822 quod nisi monstratum Romanus transeat hospes.
823 noxia civili tellus Aegyptia fato,
824 haud equidem inmerito Cumanae carmine vatis
825 bav1683.67v cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora
826 Hesperius miles ripasque aestate tumentis.
827 quid tibi, saeva, precer pro tanto crimine, tellus?
828 vertat aquas Nilus quo nascitur orbe retentus,bav1685.63v
829 et steriles egeant hibernis imbribus agri,bnf10314.113
830 totaque in Aethiopum putres solvaris harenas.
831 nos in templa tuam Romana accepimus Isimbav1684.30v
832 semideosque canes et sistra iubentia luctus
833 et quem tu plangens hominem testaris Osirim;
834 tu nostros, Aegypte, tenes in pulvere manes.
835 tu quoque, cum saevo dederis iam templa tyranno,
836 nondum Pompei cineres, o Roma, petisti;
837 exul adhuc iacet umbra ducis. si saecula prima
838 victoris timuere minas, nunc excipe saltem
839 ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu
840 invisa tellure sedent. quis busta timebit?
841 quis sacris dignam movisse verebitur umbram?
842 imperet hoc nobis utinam scelus et velit uti
843 nostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,
844 si mihi contingat manes transferre revolsoscsg863.216
845 Ausoniam, si tale ducis violare sepulchrum.
846 forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem
847 a superis aut Roma volet feralibus Austris
848 ignibus aut nimiis aut terrae tecta moventi,
849 consilio iussuque deum transibis in urbem,
850 Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos.
851 nam quis ad exustam Cancro torrente Syenen
852 ibit et imbrifera siccas sub Pliade Thebas
853 spectator Nili, quis rubri stagna profundi
854 aut Arabum portus mercis mutator Eoae,
855 Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum
856 et cinis in summis forsan turbatus harenis
857 avertet manesque tuos placare iubebit
858 et Casio praeferre Iovi? nil ista nocebunt
859 famae busta tuae: templis auroque sepultus
860 vilior umbra fores. nunc est pro numine summo
861 hoc tumulo Fortuna iacens; augustius aris
862 victoris Libyco pulsatur in aequore saxum.
863 Tarpeis qui saepe deis sua tura negarunt
864 inclusum Tusco venerantur caespite fulmen.
865 proderit hoc olim, quod non mansura futuris
866 ardua marmoreo surrexit pondere moles.bav1683.68r
867 pulveris exigui sparget non longa vetustas
868 congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt
869 argumenta tuae. veniet felicior aetas
870 qua sit nulla fides saxum monstrantibus illud;
871 atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum
872 tam mendax Magni tumulo quam Creta Tonantis.

bav869.146 csg864.267

Lucanus, Bellum civile, , VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > 8

© 2009 - 2019 Monumenta Informatik