monumenta.ch > Lucanus > 7
Lucanus, Bellum civile, VI <<<     >>> VIII

ubk205.76 r  csg864.256  csg863.160  bnf13045.72-a32  bnf10315.74-b17  bnf10314.83-b10  bnf8040.84-b2  bnf8039.60-a11  bnf7900.80 r-a42  bbb45.31r-b11  bav1685.46 v-7  bav1684.12 v-b47  bav1683.49 r-32  Liber VII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Segnior, Oceano quam lex aeterna vocabat,
2 luctificus Titan numquam magis aethera contra
3 egit equos cursumque polo rapiente retorsit,
4 defectusque pati voluit raptaeque labores
5 lucis, et attraxit nubes, non pabula flammis
6 sed ne Thessalico purus luceret in orbe.
7 at nox felicis Magno pars ultima vitae
8 sollicitos vana decepit imagine somnos.
9 nam Pompeiani visus sibi sede theatri
10 innumeram effigiem Romanae cernere plebis
11 csg864.257 attollique suum laetis ad sidera nomen
12 bav1684.13 r bav1683.49 v vocibus et plausu cuneos certare sonantes;
13 qualis erat populi facies clamorque faventis
14 olim, cum iuvenis primique aetate triumphi,
15 post domitas gentes quas torrens ambit Hiberus
16 et quaecumque fugax Sertorius inpulit arma,
17 Vespere pacato, pura venerabilis aeque
18 quam currus ornante toga, plaudente senatu
19 bnf10315.75 sedit adhuc Romanus eques; seu fine bonorum
20 anxia mens curis ad tempora laeta refugit,
21 bnf10314.84 sive per ambages solitas contraria visis
22 vaticinata quies magni tulit omina planctus,
23 seu vetito patrias ultra tibi cernere sedes
24 sic Romam Fortuna dedit. ne rumpite somnos,
25 castrorum vigiles, nullas tuba verberet aures.
26 crastina dira quies et imagine maesta diurna
27 ubk205.76 v undique funestas acies feret, undique bellum.
28 unde pares somnos populi noctemque beatamcsg863.161?
29 o felix, si te vel sic tua Roma videret!
30 bnf8040.85 donassent utinam superi patriaeque tibique
31 unum, Magne, diem, quo fati certus uterque
32 bbb45.31v extremum tanti fructum raperetis amoris.
33 tu velut Ausonia vadis moriturus in urbe,
34 illa rati semper de te sibi conscia voti
35 hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit,
36 sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
37 te mixto flesset luctu iuvenisque senexque
38 iniussusque puer; lacerasset crine soluto
39 pectora femineum ceu Bruti funere vulgus.
40 nunc quoque, tela licet paveant victoris iniqui,
41 nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt,
42 sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti.
43 o miseri, quorum gemitus edere dolorem,
44 qui te non pleno pariter planxere theatro.
45 csg864.258 bav1685.47 r vicerat astra iubar, cum mixto murmure turba
46 castrorum fremuit fatisque trahentibus orbem
47 signa petit pugnae. miseri pars maxima vulgi
48 non totum visura diem tentoria circum
49 bnf13045.73 ipsa ducis queritur magnoque accensa tumultu
50 mortis vicinae properantis admovet horas.
51 dira subit rabies: sua quisque ac publica fata
52 praecipitare cupit; segnis pavidusque vocatur
53 ac nimium patiens soceri Pompeius, et orbis
54 indulgens regno, qui tot simul undique gentis
55 bav1683.50 r iuris habere sui vellet pacemque timeret.
56 nec non et reges populique queruntur Eoi
57 ubk205.77 r bella trahi patriaque procul tellure teneri.
58 hoc placet, o superi, cum vobis vertere cuncta
59 propositum, nostris erroribus addere crimencsg863.162?
60 cladibus inruimus nocituraque poscimus arma;
61 in Pompeianis votum est Pharsalia castris.
62 cunctorum voces Romani maximus auctor
63 Tullius eloquii, cuius sub iure togaque
64 pacificas saevos tremuit Catilina securis,
65 pertulit iratus bellis, cum rostra forumque
66 optaret passus tam longa silentia miles.
67 addidit invalidae robur facundia causae.
68 'hoc pro tot meritis solum te, Magne, precatur
69 uti se Fortuna velis, proceresque tuorum
70 castrorum regesque tui cum supplice mundo
71 adfusi vinci socerum patiare rogamus.
72 humani generis tam longo tempore bellum
73 Caesar erit? merito Pompeium vincere lente
74 gentibus indignum est a transcurrente subactis.
75 bnf8039.61 quo tibi fervor abit aut quo fiducia fati?
76 de superis, ingrate, times causamque senatus
77 credere dis dubitas? ipsae tua signa revellent
78 bnf7900.80 v prosilientque acies: pudeat vicisse coactum.
79 csg864.259 bnf10314.85 si duce te iusso, si nobis bella geruntur,
80 sit iuris, quocumque velint, concurrere campo.
81 quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?
82 vibrant tela manus, vix signa morantia quisquam
83 expectat: propera, ne te tua classica linquant.
84 scire senatus avet, miles te, Magne, sequatur
85 an comes. ' ingemuit rector sensitque deorum
86 esse dolos et fata suae contraria menti.
87 ubk205.77 v bnf10315.76 'si placet hoc' inquit 'cunctis, si milite Magno,
88 non duce tempus eget, nil ultra fata morabor:
89 involvat populos una fortuna ruina
90 bnf8040.86 sitque hominum magnae lux ista novissima parti.csg863.163
91 testor, Roma, tamen Magnum quo cuncta perirent
92 accepisse diem. potuit tibi vulnere nullo
93 stare labor belli; potui sine caede subactum
94 captivumque ducem violatae tradere paci.
95 bav1685.47 v quis furor, o caeci, scelerum? civilia bella
96 gesturi metuunt ne non cum sanguine vincant.
97 bav1683.50 v abstulimus terras, exclusimus aequore toto,
98 ad praematuras segetum ieiuna rapinas
99 agmina conpulimus, votumque effecimus hosti
100 ut mallet sterni gladiis mortemque suorum
101 permiscere meis. belli pars magna peracta est
102 his, quibus effectum est ne pugnam tiro paveret,
103 si modo virtutis stimulis iraeque calore
104 signa petunt. multos in summa pericula misit
105 venturi timor ipse mali. fortissimus ille est
106 qui, promptus metuenda pati, si comminus instent,
107 et differre potest. placet haec tam prospera rerum
108 tradere fortunae, gladio permittere mundi
109 discrimen; pugnare ducem quam vincere malunt.
110 res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:
111 accipe maiores et caeco in Marte tuere.
112 Pompei nec crimen erit nec gloria bellum.
113 csg864.260 vincis apud superos votis me, Caesar, iniquis:
114 bbb45.32r pugnatur. quantum scelerum quantumque malorum
115 in populos lux ista feret! quot regna iacebunt!
116 sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
117 prima velim caput hoc funesti lancea belli,
118 si sine momento rerum partisque ruina
119 ubk205.78 r casurum est, feriat; neque enim victoria Magno
120 laetior. aut populis invisum hac clade peracta
121 aut hodie Pompeius erit miserabile nomen:csg863.164
122 omne malum victi, quod sors feret ultima rerum,
123 omne nefas victoris erit. ' sic fatur et arma
124 bav1684.13 v permittit populis frenosque furentibus ira
125 laxat et ut victus violento navita Coro
126 dat regimen ventis ignavumque arte relicta
127 puppis onus trahitur. trepido confusa tumultu
128 castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant
129 ictibus incertis. multorum pallor in ore
130 mortis venturae faciesque simillima fato.
131 bnf13045.74 advenisse diem qui fatum rebus in aevum
132 conderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,
133 illo Marte, palam est. sua quisque pericula nescit
134 attonitus maiore metu. quis litora ponto
135 obruta, quis summis cernens in montibus aequor
136 aetheraque in terras deiecto sole cadentem,
137 tot rerum finem, timeat sibi? non vacat ullos
138 pro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.
139 bnf10314.86 bav1683.51 r nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper
140 exarsit mucro; tunc omnis lancea saxo
141 erigitur, tendunt nervis melioribus arcus,
142 cura fuit lectis pharetras inplere sagittis,
143 auget eques stimulos frenorumque artat habenas.
144 si liceat superis hominum conferre labores,
145 non aliter Phlegra rabidos tollente gigantas
146 Martius incaluit Siculis incudibus ensis
147 csg864.261 et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis
148 bav1685.48 r spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,
149 ubk205.78 v Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
150 bnf8040.87 Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.
151 non tamen abstinuit venturos prodere casus
152 per varias Fortuna notas. nam, Thessala ruracsg863.165
153 cum peterent, totus venientibus obstitit aether
154 (inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes)bnf10315.77
155 adversasque faces inmensoque igne columnas
156 et trabibus mixtis avidos typhonas aquarum
157 detulit atque oculos ingesto fulgure clausit;
158 excussit cristas galeis capulosque solutis
159 perfudit gladiis ereptaque pila liquavit,
160 bnf8039.62 aetherioque nocens fumavit sulpure ferrum;
161 (nec non innumero cooperta examine signa)
162 vixque revolsa solo maiori pondere pressum
163 signiferi mersere caput rorantia fletu
164 usque ad Thessaliam Romana et publica signa.
165 admotus superis discussa fugit ab ara
166 taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,
167 nullaque funestis inventa est victima sacris.
168 (at tu quos scelerum superos, quas rite vocasti
169 Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni
170 infernumque nefas et mersos nocte furores
171 inpia tam saeve gesturus bella litasti?)
172 iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavore
173 crediderint) multis concurrere visus Olympo
174 Pindus et abruptis mergi convallibus Haemus,
175 edere nocturnas belli Pharsalia voces,
176 ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;
177 inque vicem vultus tenebris mirantur opertos
178 et pallere diem galeisque incumbere noctem
179 ubk205.79 r defunctosque patres et iuncti sanguinis umbras
180 ante oculos volitare suos. sed mentibus unum
181 bav1683.51 v hoc solamen erat, quod voti turba nefandi
182 csg864.262 conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum
183 sperabat, gaudet monstris, mentisque tumultumcsg863.166
184 atque omen scelerum subitos putat esse furores.
185 quid mirum populos quos lux extrema manebat
186 lymphato trepidasse metu, praesaga malorum
187 si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes
188 bbb45.32v adiacet Armeniumque bibit Romanus Araxen,
189 sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,
190 maeret et ignorat causas animumque dolentem
191 corripit, Emathiis quid perdat nescius arvis.
192 Euganeo, si vera fides memorantibus, augur
193 colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit
194 atque Antenorei dispergitur unda Timavi,
195 'venit summa dies, geritur res maxima, ' dixit
196 'inpia concurrunt Pompei et Caesaris arma',
197 seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit,
198 bnf10314.87 bav1685.48 v aethera seu totum discordi obsistere caelo
199 perspexitque polos, seu numen in aethere maestum
200 solis in obscuro pugnam pallore notavit.
201 bnf7900.81 r dissimilem certe cunctis quos explicat egit
202 Thessalicum natura diem: si cuncta perito
203 augure mens hominum caeli nova signa notasset,
204 spectari toto potuit Pharsalia mundo.
205 o summos hominum, quorum fortuna per orbem
206 signa dedit, quorum fatis caelum omne vacavit!
207 haec et apud seras gentes populosque nepotum,
208 sive sua tantum venient in saecula fama
209 bnf8040.88 sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris
210 nominibus prodesse potest, cum bella legentur,
211 ubk205.79 v spesque metusque simul perituraque vota movebunt,
212 attonitique omnes veluti venientia fata,
213 bnf13045.75 non transmissa, legent et adhuc tibi, Magne, favebunt.
214 miles, ut adverso Phoebi radiatus ab ictucsg863.167
215 descendens totos perfudit lumine colles,
216 csg864.263 non temere inmissus campis: stetit ordine certo
217 infelix acies. cornus tibi cura sinistri,
218 Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,
219 et quarta legione datur. tibi, numine pugnax
220 adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
221 at medii robur belli fortissima densant
222 agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat
223 bnf10315.78 bav1683.52 r Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
224 at iuxta fluvios et stagna undantis Enipei
225 Cappadocum montana cohors et largus habenae
226 Ponticus ibat eques. sicci sed plurima campi
227 tetrarchae regesque tenent magnique tyranni
228 atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
229 illuc et Libye Numidas et Creta Cydonas
230 misit, Ityraeis cursus fuit inde sagittis,
231 inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem,
232 illic pugnaces commovit Hiberia caetras.
233 eripe victori gentis et sanguine mundi
234 fuso, Magne, semel totos consume triumphos.
235 illo forte die Caesar statione relicta
236 bav1684.14 r ad segetum raptus moturus signa repente
237 conspicit in planos hostem descendere campos,
238 oblatumque videt votis sibi mille petitum
239 tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
240 aeger quippe morae flagransque cupidine regni
241 ubk205.80 r coeperat exiguo tractu civilia bella
242 ut lentum damnare nefas. discrimina postquam
243 adventare ducum supremaque proelia vidit
244 casuram fatis sensit nutare ruinam,
245 illa quoque in ferrum rabies promptissima paulumcsg863.168
246 bnf8039.63 languit, et casus audax spondere secundos
247 mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere
248 bav1685.49 r nec Magni sperare sinunt. formidine mersa
249 prosilit hortando melior fiducia vulgo.
250 csg864.264 'o domitor mundi, rerum fortuna mearum,
251 miles, adest totiens optatae copia pugnae.
252 nil opus est votis, iam fatum accersite ferro.
253 in manibus vestris, quantus sit Caesar, habetis.
254 haec est illa dies mihi quam Rubiconis ad undas
255 promissam memini, cuius spe movimus arma,
256 in quam distulimus vetitos remeare triumphos,
257 (haec eadem est hodie quae pignora quaeque penates
258 reddat et emerito faciat vos Marte colonos)bnf10314.88
259 haec, fato quae teste probet, quis iustius arma
260 sumpserit; haec acies victum factura nocentem est.
261 si pro me patriam ferro flammisque petistis,
262 nunc pugnate truces gladioque exsolvite culpam:
263 nulla manus, belli mutato iudice, pura est.
264 non mihi res agitur, sed, vos ut libera sitis
265 bbb45.33r bav1683.52 v turba, precor gentes ut ius habeatis in omnes.
266 ipse ego privatae cupidus me reddere vitae
267 plebeiaque toga modicum conponere civem,
268 omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
269 invidia regnate mea. nec sanguine multo
270 spem mundi petitis: Grais delecta iuventus
271 bnf8040.89 gymnasiis aderit studioque ignava palaestrae
272 et vix arma ferens, aut mixtae dissona turbae
273 ubk205.80 v barbaries, non illa tubas, non agmine moto
274 clamorem latura suum. civilia paucae
275 bella manus facient: pugnae pars magna levabit
276 his orbem populis Romanumque obteret hostem.
277 ite per ignavas gentes famosaque regna
278 et primo ferri motu prosternite mundum;csg863.169
279 sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
280 curribus, unius gentes non esse triumphi.
281 Armeniosne movet Romana potentia cuius
282 sit ducis, aut emptum minimo vult sanguine quisquam
283 barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?
284 Romanos odere omnes, dominosque gravantur,
285 csg864.265 quos novere, magis. sed me fortuna meorum
286 commisit manibus, quarum me Gallia testem
287 tot fecit bellis. cuius non militis ensem
288 agnoscam? caelumque tremens cum lancea transit
289 dicere non fallar quo sit vibrata lacerto.
290 quod si, signa ducem numquam fallentia vestrum,
291 conspicio faciesque truces oculosque minaces,
292 vicistis. videor fluvios spectare cruoris
293 bnf10315.79 calcatosque simul reges sparsumque senatus
294 corpus et inmensa populos in caede natantis.
295 sed mea fata moror, qui vos in tela furentis
296 vocibus his teneo. veniam date bella trahenti:
297 bnf13045.76 spe trepido; haud umquam vidi tam magna daturos
298 bav1685.49 v tam prope me superos; camporum limite parvo
299 absumus a votis. ego sum cui Marte peracto
300 quae populi regesque tenent donare licebit.
301 quone poli motu, quo caeli sidere verso
302 Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?
303 ubk205.81 r aut merces hodie bellorum aut poena parata.
304 Caesareas spectate cruces, spectate catenas,
305 et caput hoc positum rostris effusaque membra
306 Saeptorumque nefas et clausi proelia Campi.
307 bav1683.53 r cum duce Sullano gerimus civilia bella.
308 vestri cura movet; nam me secura manebit
309 sors quaesita manu: fodientem viscera cernetcsg863.170
310 me mea qui nondum victo respexerit hoste.
311 di, quorum curas abduxit ab aethere tellus
312 Romanusque labor, vincat quicumque necesse
313 non putat in victos saevum destringere ferrum
314 quique suos cives, quod signa adversa tulerunt,
315 non credit fecisse nefas. Pompeius in arto
316 agmina vestra loco vetita virtute moveri
317 bnf10314.89 cum tenuit, quanto satiavit sanguine ferrum!
318 vos tamen hoc oro, iuvenes, ne caedere quisquam
319 hostis terga velit: civis qui fugerit esto.
320 sed, dum tela micant, non vos pietatis imago
321 csg864.266 bnf7900.81 v ulla nec adversa conspecti fronte parentes
322 commoveant; vultus gladio turbate verendos.
323 sive quis infesto cognata in pectora ferro
324 ibit, seu nullum violarit vulnere pignus,
325 ignoti iugulum tamquam scelus inputet hostis.
326 sternite iam vallum fossasque inplete ruina,
327 exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.
328 parcite ne castris: vallo tendetis in illo
329 unde acies peritura venit. ' vix cuncta locuto
330 Caesare quemque suum munus trahit, armaque raptim
331 bnf8040.90 sumpta Ceresque viris. capiunt praesagia belli
332 calcatisque ruunt castris; stant ordine nullo,
333 ubk205.81 v arte ducis nulla, permittuntque omnia fatis.
334 bnf8039.64 si totidem Magni soceros totidemque petentis
335 urbis regna suae funesto in Marte locasses,
336 non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.
337 vidit ut hostiles in rectum exire catervas
338 Pompeius nullasque moras permittere bello
339 sed superis placuisse diem, stat corde gelato
340 bbb45.33v attonitus; tantoque duci sic arma timerecsg863.171
341 omen erat. premit inde metus, totumque per agmen
342 sublimi praevectus equo 'quem flagitat' inquit
343 'vestra diem virtus, finis civilibus armis,
344 quem quaesistis, adest. totas effundite vires:
345 extremum ferri superest opus, unaque gentis
346 hora trahit. quisquis patriam carosque penates,
347 qui subolem ac thalamos desertaque pignora quaerit,
348 bav1685.50 r ense petat: medio posuit deus omnia campo.
349 bav1683.53 v causa iubet melior superos sperare secundos:
350 bav1684.14 v ipsi tela regent per viscera Caesaris, ipsi
351 Romanas sancire volent hoc sanguine leges.
352 si socero dare regna meo mundumque pararent,
353 praecipitare meam fatis potuere senectam:
354 non iratorum populis urbique deorum est
355 csg864.267 Pompeium servare ducem. quae vincere possent
356 omnia contulimus. subiere pericula clari
357 sponte viri sacraque antiquus imagine miles.
358 si Curios his fata darent reducesque Camillos
359 temporibus Deciosque caput fatale voventis,
360 hinc starent. primo gentes oriente coactae
361 bnf10315.80 innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam,
362 excivere manus. toto simul utimur orbe.
363 ubk205.82 r quidquid signiferi conprensum limite caeli
364 sub Noton et Borean hominum sumus, arma movemus.
365 nonne superfusis collectum cornibus hostem
366 in medium dabimus? paucas victoria dextras
367 exigit, at plures tantum clamore catervae
368 bella gerent: Caesar nostris non sufficit armis.
369 credite pendentes e summis moenibus urbis
370 crinibus effusis hortari in proelia matres;
371 credite grandaevum vetitumque aetate senatumcsg863.172
372 arma sequi sacros pedibus prosternere canos
373 atque ipsam domini metuentem occurrere Romam;
374 credite qui nunc est populus populumque futurum
375 bnf10314.90 permixtas adferre preces: haec libera nasci,
376 haec vult turba mori. siquis post pignora tanta
377 Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex,
378 imperii salva si maiestate liceret,
379 bnf13045.77 volverer ante pedes. Magnus, nisi vincitis, exul,
380 ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata
381 deprecor ac turpes extremi cardinis annos,
382 ne discam servire senex. ' tam maesta locuti
383 voce ducis flagrant animi, Romanaque virtus
384 erigitur, placuitque mori, si vera timeret.
385 ergo utrimque pari procurrunt agmina motu
386 irarum; metus hos regni, spes excitat illos.
387 hae facient dextrae, quidquid nona explicat aetas,
388 (ulla nec humanum reparet genus omnibus annis)
389 ut vacet a ferro. gentes Mars iste futuras
390 obruet et populos aevi venientis in orbem
391 bnf8040.91 bav1683.54 r erepto natale feret. tunc omne Latinum
392 fabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramque
393 ubk205.82 v pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae
394 Albanosque lares Laurentinosque penates,
395 rus uacuum, quod non habitet nisi nocte coacta
396 invitus questusque Numam iussisse senator.
397 non aetas haec carpsit edax monimentaque rerum
398 bav1685.50 v putria destituit: crimen civile videmus
399 tot vacuas urbes. generis quo turba redacta est
400 humani! toto populi qui nascimur orbe
401 nec muros inplere viris nec possumus agros:
402 urbs nos una capit. vincto fossore colunturcsg863.173
403 Hesperiae segetes, stat tectis putris avitis
404 in nullos ruitura domus, nulloque frequentem
405 cive suo Romam sed mundi faece repletam
406 cladis eo dedimus, ne tanto in corpore bellum
407 iam possit civile geri. Pharsalia tanti
408 causa mali. cedant feralia nomina Cannae
409 et damnata diu Romanis Allia fastis.
410 tempora signavit leviorum Roma malorum,
411 hunc voluit nescire diem. pro tristia fata!
412 aera pestiferum tractu morbosque fluentis
413 insanamque famem permissasque ignibus urbes
414 bbb45.34r moeniaque in praeceps laturos plena tremores
415 hi possunt explere viri, quos undique traxit
416 in miseram Fortuna necem, dum munera longi
417 explicat eripiens aevi populosque ducesque
418 constituit campis, per quos tibi, Roma, ruenti
419 bnf8039.65 ostendat quam magna cadas. quae latius orbem
420 possedit, citius per prospera fata cucurrit?
421 omne tibi bellum gentis dedit, omnibus annis
422 te geminum Titan procedere vidit in axem;
423 ubk205.83 r haud multum terrae spatium restabat Eoae.
424 ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether,
425 omniaque errantes stellae Romana viderent.
426 sed retro tua fata tulit par omnibus annis
427 Emathiae funesta dies. hac luce cruenta
428 effectum, ut Latios non horreat India fasces,
429 bnf10315.81 nec vetitos errare Dahas in moenia ducat
430 Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum,
431 quod semper saevas debet tibi Parthia poenas,
432 quod fugiens civile nefas redituraque numquam
433 bnf10314.91 bav1683.54 v libertas ultra Tigrim Rhenumque recessitcsg863.174
434 ac, totiens nobis iugulo quaesita, vagatur
435 Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra
436 Ausoniam, vellem populis incognita nostris.
437 vulturis ut primum laevo fundata volatu
438 Romulus infami conplevit moenia luco,
439 bnf7900.82r usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
440 de Brutis, Fortuna, queror. quid tempora legum
441 egimus aut annos a consule nomen habentis?
442 felices Arabes Medique Eoaque tellus,
443 quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
444 ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est,
445 quos servire pudet. sunt nobis nulla profecto
446 numina: cum caeco rapiantur saecula casu,
447 mentimur regnare Iovem. spectabit ab alto
448 bav1685.51 r aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?
449 scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten
450 inmeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis,
451 bnf8040.92 Cassius hoc potius feriet caput? astra Thyestae
452 intulit et subitis damnavit noctibus Argos:
453 ubk205.83 v tot similis fratrum gladios patrumque gerenti
454 Thessaliae dabit ille diem? mortalia nulli
455 sunt curata deo. cladis tamen huius habemus
456 vindictam, quantam terris dare numina fas est:
457 bella pares superis facient civilia divos,
458 fulminibus manes radiisque ornabit et astris
459 inque deum templis iurabit Roma per umbras.
460 bnf13045.78 ut rapido cursu fati suprema morantem
461 consumpsere locum, parva tellure dirempti,
462 quo sua pila cadant aut quam sibi fata minentur
463 inde manum, spectant. vultus, quo noscere possent
464 bav1684.15 r facturi quae monstra forent, videre parentumcsg863.175
465 frontibus adversis fraternaque comminus arma,
466 nec libuit mutare locum. tamen omnia torpor
467 pectora constrinxit, gelidusque in viscera sanguis
468 percussa pietate coit, totaeque cohortes
469 pila parata diu tensis tenuere lacertis.
470 di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,
471 sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
472 cuius torta manu commisit lancea bellum
473 primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
474 o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,
475 bav1683.55 r inventa est prior ulla manus? tum stridulus aer
476 elisus lituis conceptaque classica cornu,
477 tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit
478 extremique fragor convexa inrumpit Olympi,
479 unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
480 excepit resonis clamorem vallibus Haemus
481 Peliacisque dedit rursus geminare cavernis,
482 Pindus agit fremitus Pangaeaque saxa resultant
483 ubk205.84 r Oetaeaeque gemunt rupes, vocesque furoris
484 expavere sui tota tellure relatas.
485 spargitur innumerum diversis missile votis:
486 vulnera pars optat, pars terrae figere tela
487 ac puras servare manus. rapit omnia casus
488 atque incerta facit quos vult fortuna nocentes.
489 bav1683.55 r-41 tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti,
490 bbb45.34v arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,
491 sed petitur solus qui campis inminet aer;
492 bav1683.55 v inde cadunt mortes. sceleris sed crimine nullo
493 externum maculant chalybem: stetit omne coactum
494 circa pila nefas. ferro subtexitur aether
495 noxque super campos telis conserta pependit.
496 bav1683.55 r-15 set quota pars cladis iaculis ferroque volanti
497 exacta est! odiis solus civilibus ensis
498 bnf10314.92 sufficit, et dextras Romana in viscera ducit.
499 Pompei densis acies stipata catervis
500 bnf8039.66 iunxerat in seriem nexis umbonibus arma,
501 vixque habitura locum dextras ac tela movendicsg863.176
502 constiterat gladiosque suos conpressa timebat.
503 praecipiti cursu vaesanum Caesaris agmen
504 bnf10315.82 in densos agitur cuneos, perque arma, per hostem
505 bav1685.51 v quaerit iter. qua torta graves lorica catenas
506 opponit tutoque latet sub tegmine pectus,
507 hac quoque perventum est ad viscera, totque per arma
508 bnf8040.93 extremum est quod quisque ferit. civilia bella
509 una acies patitur, gerit altera; frigidus inde
510 stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.
511 nec Fortuna diu rerum tot pondera vertens
512 abstulit ingentis fato torrente ruinas.
513 ut primum toto diduxit cornua campo
514 Pompeianus eques bellique per ultima fudit,
515 sparsa per extremos levis armatura maniplos
516 insequitur saevasque manus inmittit in hostem:
517 illic quaeque suo miscet gens proelia telo,
518 Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae,
519 inde faces et saxa volant spatioque solutae
520 ubk205.84 v aeris et calido liquefactae pondere glandes;
521 bav1683.55 v-5 cum Caesar, metuens ne frons sibi prima labaret
522 incursu, tenet obliquas post signa cohortes,
523 inque latus belli, qua se vagus hostis agebat,
524 emittit subitum non motis cornibus agmen.csg863.177
525 inmemores pugnae nulloque pudore timendi
526 praecipites fecere palam civilia bella
527 non bene barbaricis umquam commissa catervis.
528 ut primum sonipes transfixus pectora ferro
529 in caput effusi calcavit membra regentis,
530 omnis eques cessit campis, glomerataque nubes
531 in sua conversis praeceps ruit agmina frenis.
532 perdidit inde modum caedes, ac nulla secutast
533 pugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur;
534 nec valet haec acies tantum prosternere quantum
535 inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis
536 sufficiat cruor iste tuis, quem barbara fundunt
537 pectora; non alio mutentur sanguine fontes;
538 hic numerus totos tibi vestiat ossibus agros.
539 aut, si Romano conpleri sanguine mavis,
540 istis parce precor; vivant Galataeque Syrique,
541 Cappadoces Gallique extremique orbis Hiberi,
542 bnf13045.79 Armenii, Cilices; nam post civilia bella
543 ubk205.85 r hic populus Romanus erit. semel ortus in omnis
544 it timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.
545 ventum erat ad robur Magni mediasque catervas.
546 quod totos errore vago perfuderat agros
547 constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.
548 bav1685.52 r non illic regum auxiliis collecta iuventus
549 bnf10314.93 bella gerit ferrumque manus movere rogatae:
550 ille locus fratres habuit, locus ille parentis.
551 hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.
552 hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque,
553 nullaque tantorum discat me vate malorum,
554 quam multum bellis liceat civilibus, aetas.csg863.178
555 a potius pereant lacrimae pereantque querellae:
556 quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.
557 bnf7900.82 v hic Caesar, rabies populis stimulusque furorum,
558 nequa parte sui pereat scelus, agmina circum
559 bav1683.56 r it vagus atque ignes animis flagrantibus addit.
560 inspicit et gladios, qui toti sanguine manent,
561 qui niteant primo tantum mucrone cruenti,
562 quae presso tremat ense manus, quis languida tela,
563 quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,
564 quem pugnare iuvet, quis vultum cive perempto
565 bnf10315.83 mutet; obit latis proiecta cadavera campis;
566 vulnera multorum totum fusura cruorem
567 opposita premit ipse manu. quacumque vagatur,
568 sanguineum veluti quatiens Bellona flagellum
569 Bistonas aut Mavors agitans si verbere saevo
570 Palladia stimulet turbatos aegide currus,
571 bnf8040.94 nox ingens scelerum est; caedes oriuntur et instar
572 inmensae vocis gemitus, et pondere lapsi
573 ubk205.85 v pectoris arma sonant confractique ensibus enses.
574 bav1684.15 v ipse manu subicit gladios ac tela ministrat
575 bbb45.35r adversosque iubet ferro confundere vultus,
576 promovet ipse acies, inpellit terga suorum,
577 verbere conversae cessantis excitat hastae,
578 in plebem vetat ire manus monstratque senatum:
579 scit cruor imperii qui sit, quae viscera rerum,
580 unde petat Romam, libertas ultima mundi
581 quo steterit ferienda loco. permixta secundo
582 ordine nobilitas venerandaque corpora ferro
583 urguentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos
584 Corvinosque simul Torquataque nomina, rerumcsg863.179
585 saepe duces summosque hominum te, Magne, remoto.
586 illic plebeia contectus casside vultus
587 bnf8039.67 ignotusque hosti quod ferrum, Brute, tenebas!
588 o decus imperii, spes o suprema senatus,
589 extremum tanti generis per saecula nomen,
590 ne rue per medios nimium temerarius hostis,
591 nec tibi fatales admoveris ante Philippos,
592 Thessalia periture tua. nil proficis istic
593 Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem,
594 iuris et humani columen, quo cuncta premuntur,
595 egressus meruit fatis tam nobile letum.
596 vivat et, ut Bruti procumbat victima, regnet.
597 hic patriae perit omne decus: iacet aggere magno
598 bav1685.52 v patricium campis non mixta plebe cadaver.
599 mors tamen eminuit clarorum in strage virorum
600 pugnacis Domiti, quem clades fata per omnis
601 bav1683.56 v ducebant: nusquam Magni fortuna sine illo
602 succubuit. victus totiens a Caesare salva
603 ubk205.86 r libertate perit: tunc mille in vulnera laetus
604 labitur ac venia gaudet caruisse secunda.
605 viderat in crasso versantem sanguine membra
606 Caesar, et increpitans 'iam Magni deseris arma,
607 successor Domiti; sine te iam bella geruntur'
608 bnf10314.94 dixerat. ast illi suffecit pectora pulsans
609 spiritus in vocem morientiaque ora resolvit.
610 'non te funesta scelerum mercede potitum
611 sed dubium fati, Caesar, generoque minorem
612 aspiciens Stygias Magno duce liber ad umbras
613 et securus eo: te, saevo Marte subactum,
614 Pompeioque gravis poenas nobisque daturum,csg863.180
615 cum moriar, sperare licet. ' non plura locutum
616 vita fugit, densaeque oculos vertere tenebrae.
617 inpendisse pudet lacrimas in funere mundi
618 mortibus innumeris, ac singula fata sequentem
619 quaerere letiferum per cuius viscera vulnus
620 exierit, quis fusa solo vitalia calcet,
621 ore quis adverso demissum faucibus ensem
622 expulerit moriens anima, quis corruat ictus,
623 quis steterit dum membra cadunt, qui pectore tela
624 bnf13045.81 transmittant aut quos campis adfixerit hasta,
625 quis cruor emissis perruperit aera venis
626 inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratris
627 caedat et, ut notum possit spoliare cadaver,
628 abscisum longe mittat caput, ora parentis
629 quis laceret nimiaque probet spectantibus ira
630 quem iugulat non esse patrem. mors nulla querella
631 bnf8040.95 digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus.
632 non istas habuit pugnae Pharsalia partes
633 bnf10315.84 quas aliae clades: illic per fata virorum,
634 ubk205.86 v per populos hic Roma perit; quod militis illic,
635 mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus,
636 Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruores
637 Romanus campisque vetat consistere torrens.
638 maius ab hac acie quam quod sua saecula ferrent
639 vulnus habent populi; plus est quam vita salusque
640 quod perit: in totum mundi prosternimur aevum.
641 vincitur his gladiis omnis quae serviet aetas.
642 proxima quid suboles aut quid meruere nepotes
643 bav1683.57 r in regnum nasci? pavide num gessimus arma
644 teximus aut iugulos? alieni poena timoriscsg863.181
645 in nostra cervice sedet. post proelia natis
646 si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.
647 iam Magnus transisse deos Romanaque fata
648 bav1685.53 r senserat infelix, tota vix clade coactus
649 fortunam damnare suam. stetit aggere campi,
650 eminus unde omnis sparsas per Thessala rura
651 aspiceret clades, quae bello obstante latebant.
652 tot telis sua fata peti, tot corpora fusa
653 ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.
654 nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
655 bbb45.35v mersa iuvat gentesque suae miscere ruinae:
656 ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,
657 sustinuit dignos etiamnunc credere votis
658 caelicolas, vovitque, sui solacia casus.
659 'parcite, ' ait 'superi, cunctas prosternere gentes.
660 stante potest mundo Romaque superstite Magnus
661 esse miser. si plura iuvant mea vulnera, coniunx
662 est mihi, sunt nati: dedimus tot pignora fatis.
663 civiline parum est bello, si meque meosque
664 ubk205.87 r obruit? exiguae clades sumus orbe remoto?
665 omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras?
666 bnf10314.95 iam nihil est, Fortuna, meum. ' sic fatur et arma
667 signaque et adflictas omni iam parte catervas
668 circumit et revocat matura in fata ruentis
669 bnf8039.68 seque negat tanti. nec derat robur in enses
670 ire duci iuguloque pati vel pectore letum.
671 sed timuit, strato miles ne corpore Magni
672 non fugeret, supraque ducem procumberet orbis;
673 Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.
674 nequiquam, infelix: socero spectare volenticsg863.182
675 bnf7900.83 r praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx,
676 causa fugae vultusque tui fatisque negatum
677 parte apsente mori. tum Magnum concitus aufert
678 a bello sonipes non tergo tela paventem
679 ingentisque animos extrema in fata ferentem.
680 non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus
681 maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
682 bav1684.16 r Romanis praestare malis. non inpare vultu
683 aspicis Emathiam: nec te videre superbum
684 prospera bellorum nec fractum adversa videbunt;
685 bav1683.57 v quamque fuit laeto per tres infida triumphos
686 tam misero Fortuna minor. iam pondere fati
687 deposito securus abis; nunc tempora laeta
688 respexisse vacat, spes numquam inplenda recessit;
689 quid fueris nunc scire licet. fuge proelia dira
690 ac testare deos nullum, qui perstet in armis,
691 bnf8040.96 iam tibi, Magne, mori. ceu flebilis Africa damnis
692 et ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades,
693 sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae
694 ubk205.87 v non iam Pompei nomen populare per orbem
695 nec studium belli, sed par quod semper habemus,
696 libertas et Caesar, erit; teque inde fugato
697 ostendit moriens sibi se pugnasse senatus.
698 bav1685.53 v nonne iuvat pulsum bellis cessisse nec istud
699 perspectasse nefas? spumantes caede catervas
700 respice, turbatos incursu sanguinis amnes,
701 bnf10315.85 et soceri miserere tui. quo pectore Romam
702 intrabit factus campis felicior istis?
703 quidquid in ignotis solus regionibus exul,
704 quidquid sub Phario positus patiere tyranno,csg863.183
705 crede deis, longo fatorum crede favori,
706 vincere peius erat. prohibe lamenta sonare,
707 bnf13045.82 flere veta populos, lacrimas luctusque remitte.
708 tam mala Pompei quam prospera mundus adoret.
709 aspice securus vultu non supplice reges,
710 aspice possessas urbes donataque regna,
711 Aegypton Libyamque, et terras elige morti.
712 vidit prima tuae testis Larisa ruinae
713 nobile nec victum fatis caput. omnibus illa
714 civibus effudit totas per moenia vires
715 obvia ceu laeto: promittunt munera flentes,
716 pandunt templa, domos, socios se cladibus optant.
717 scilicet inmenso superest ex nomine multum,
718 teque minor solo cunctas inpellere gentes
719 rursus in arma potes rursusque in fata redire.
720 sed 'quid opus victo populis aut urbibus? ' inquit
721 'victori praestate fidem'. tu, Caesar, in alto
722 caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis,
723 at tibi iam populos donat gener. avehit inde
724 bnf10314.96 Pompeium sonipes; gemitus lacrimaeque secuntur
725 ubk205.88 r plurimaque in saevos populi convicia divos.
726 nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favoris
727 bav1683.58 r contigit ac fructus: felix se nescit amari.
728 Caesar, ut Hesperio vidit satis arva natare
729 sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
730 iam ratus ut viles animas perituraque frustra
731 agmina permisit vitae. sed, castra fugatos
732 ne revocent pellatque quies nocturna pavorem,
733 protinus hostili statuit succedere vallo,
734 dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,csg863.184
735 bbb45.36r non veritus grave ne fessis aut Marte subactis
736 hoc foret imperium. non magno hortamine miles
737 in praedam ducendus erat. 'victoria nobis
738 plena, viri: ' dixit 'superest pro sanguine merces,
739 quam monstrare meum est; neque enim donare vocabo
740 quod sibi quisque dabit. cunctis, en, plena metallis
741 castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum
742 hic iacet Eoasque premunt tentoria gazas.
743 tot regum fortuna simul Magnique coacta
744 expectat dominos: propera praecedere, miles,
745 quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit
746 a victis rapiuntur opes. ' (nec plura locutus
747 inpulit amentes aurique cupidine caecos
748 bav1685.54 r ire super gladios supraque cadavera patrum
749 et caesos calcare duces.) quae fossa, quis agger
750 sustineat pretium belli scelerumque petentis?
751 bnf8040.97 bnf8039.69 scire ruunt, quanta fuerint mercede nocentes.
752 invenere quidem spoliato plurima mundo
753 bellorum in sumptus congestae pondera massae,
754 sed non inplevit cupientis omnia mentes.
755 quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expulit auri,
756 ubk205.88 v quod legit dives summis Arimaspus harenis,
757 ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
758 cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,
759 cum spe Romanae promiserit omnia praedae,
760 decipitur quod castra rapit. capit inpia plebes
761 caespite patricio somnos, stratumque cubile
762 regibus infandus miles premit, inque parentum
763 inque toris fratrum posuerunt membra nocentes.
764 quos agitat vaesana quies, somnique furentes
765 Thessalicam miseris versant in pectore pugnam.csg863.185
766 invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota
767 mente agitant, capuloque manus absente moventur.
768 ingemuisse putem campos, terramque nocentem
769 bnf10315.86 bav1683.58 v inspirasse animas, infectumque aera totum
770 manibus et superam Stygia formidine noctem.
771 exigit a meritis tristes victoria poenas,
772 sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti
773 civis adest; sua quemque premit terroris imago:
774 ille senum vultus, iuvenum videt ille figuras,
775 hunc agitant totis fraterna cadavera somnis,
776 pectore in hoc pater est, omnes in Caesare manes.
777 haud alios nondum Scythica purgatus in ara
778 Eumenidum vidit vultus Pelopeus Orestes,
779 nec magis attonitos animi sensere tumultus,
780 cum fureret, Pentheus aut, cum desisset, Agaue.
781 hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit
782 aut ultrix visura dies stringente senatu,
783 illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.
784 bnf10314.97 et quantum poenae misero mens conscia donat,
785 quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis
786 ubk205.89 r Pompeio vivente videt! tamen omnia passo,
787 postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
788 nulla loci facies revocat feralibus arvis
789 bnf13045.83 haerentis oculos. cernit propulsa cruore
790 flumina et excelsos cumulis aequantia colles
791 corpora, sidentis in tabem spectat acervos
792 et Magni numerat populos, epulisque patur
793 ille locus, vultus ex quo faciesque iacentumbnf7900.83 v
794 agnoscat. iuvat Emathiam non cernere terram
795 et lustrare oculis campos sub clade latentes.csg863.186bav1684.16 v
796 fortunam superosque suos in sanguine cernit.
797 ac, ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
798 bav1685.54 v invidet igne rogi miseris, caeloque nocenti
799 ingerit Emathiam. non illum Poenus humator
800 consulis et Libyca succensae lampade Cannae
801 conpellunt hominum ritus ut servet in hoste,
802 sed meminit nondum satiata caedibus ira
803 cives esse suos. petimus non singula busta
804 discretosque rogos: unum da gentibus ignem,
805 non interpositis urantur corpora flammis;
806 aut, generi si poena iuvat, nemus extrue Pindi,
807 erige congestas Oetaeo robore silvas,
808 Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
809 nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat
810 an rogus, haud refert; placido natura receptat
811 bnf8040.98 cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
812 bav1683.59 r hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
813 uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
814 communis mundo superest rogus ossibus astrabbb45.36v
815 mixturus. quocumque tuam fortuna vocabit,
816 hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,
817 ubk205.89 v non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
818 libera fortunae mors est; capit omnia tellus
819 quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.
820 tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,
821 quid fugis hanc cladem? quid olentis deseris agros?
822 has trahe, Caesar, aquas, hoc, si potes, utere caelo.
823 sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
824 eripiunt camposque tenent victore fugato.
825 non solum Haemonii funesta ad pabula belli
826 Bistonii venere lupi tabemque cruentae
827 caedis odorati Pholoen liquere leones.
828 tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque
829 deseruere canes, et quidquid nare sagacicsg863.187
830 aera non sanum motumque cadavere sentit.
831 iamque diu volucres civilia castra secutae
832 conveniunt. vos, quae Nilo mutare soletis
833 Threicias hiemes, ad mollem serius Austrum
834 bnf8039.70 istis, aves. numquam tanto se vulture caelum
835 induit aut plures presserunt aera pinnae.
836 omne nemus misit volucres omnisque cruentabnf10315.87
837 alite sanguineis stillavit roribus arbor.
838 saepe super vultus victoris et inpia signa
839 aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes
840 membraque deiecit iam lassis unguibus ales.
841 sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa
842 inque feras discerptus abit; non intima curant
843 viscera nec totas avidae sorbere medullas:
844 degustant artus. Latiae pars maxima turbae
845 fastidita iacet; quam sol nimbique diesque
846 longior Emathiis resolutam miscuit arvis.bnf10314.98
847 Thessalia, infelix, quo tantum crimine, tellus,bav1685.55 r
848 laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
849 tot scelerum fatis premerent? quod sufficit aevumubk205.90 r
850 inmemor ut donet belli tibi damna vetustas?
851 quae seges infecta surget non decolor herba?
852 quo non Romanos violabis vomere manes?
853 ante novae venient acies, scelerique secundo
854 praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
855 omnia maiorum vertamus busta licebit,
856 et stantis tumulos et qui radice vetustabav1683.59 v
857 effudere suas victis conpagibus urnas,
858 plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur
859 pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.csg863.188
860 nullus ab Emathio religasset litore funem
861 navita, nec terram quisquam movisset arator,
862 Romani bustum populi, fugerentque coloni
863 umbrarum campos, gregibus dumeta carerent,
864 nullusque auderet pecori permittere pastor
865 vellere surgentem de nostris ossibus herbam,
866 ac, velut inpatiens hominum vel solis iniqui
867 limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,
868 si non prima nefas belli sed sola tulisses.
869 o superi, liceat terras odisse nocentis.
870 quid totum premitis, quid totum absolvitis orbem?bnf13045.84bnf8040.99
871 Hesperiae clades et flebilis unda Pachyni
872 et Mutina et Leucas puros fecere Philippos.

bav869.146

Lucanus, Bellum civile, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Lucanus > 7

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik