monumenta.ch > Lucanus > 6
Lucanus, Bellum civile, V <<<     >>> VII

ubk205.63 v-20  csg864.232  csg863.131  bnf13045.58-a26  bnf10315.62-b4  bnf10314.69-b1  bnf8040.70-b10  bnf8039.50-a16  bnf7900.76 r-a8  bbb45.25v-b39  bav1685.38 r-15  bav1684.28 r-b4  bav1683.39 v-18  Liber VI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Postquam castra duces pugnae iam mente propinquis
2 inposuere iugis admotaque comminus arma
3 parque suum videre dei, capere omnia Caesarcsg863.132
4 bbb45.26r moenia Graiorum spernit Martemque secundum
5 iam nisi de genero fatis debere recusat.
6 funestam mundo votis petit omnibus horam
7 in casum quae cuncta ferat; placet alea fati
8 alterutrum mersura caput. ter collibus omnis
9 explicuit turmas et signa minantia pugnam
10 testatus numquam Latiae se desse ruinae.
11 ut videt ad nullos exciri posse tumultus
12 in pugnam generum sed clauso fidere vallo,
13 ubk205.64 r signa movet tectusque via dumosa per arva
14 Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.
15 hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
16 quemque vocat collem Taulantius incola Petram
17 insedit castris Ephyraeaque moenia servat
18 defendens tutam vel solis turribus urbem.
19 non opus hanc veterum nec moles structa tuetur
20 humanusque labor facilis, licet ardua tollat,
21 csg864.233 cedere vel bellis vel cuncta moventibus annis,
22 bnf8040.71 sed munimen habet nullo quassabile ferro
23 naturam sedemque loci; nam clausa profundo
24 undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor
25 exiguo debet, quod non est insula, colli.
26 bav1683.40 r terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
27 Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro,
28 templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
29 hic avidam belli rapuit spes inproba mentem
30 Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem
31 cingeret ignarum ducto procul aggere valli.
32 bnf10315.63 metatur terras oculis, nec caespite tantum
33 bnf10314.70 contentus fragili subitos attollere muros
34 ingentis cautes avolsaque saxa metalliscsg863.133
35 Graiorumque domos direptaque moenia transfert.
36 extruitur quod non aries inpellere saevus,
37 bav1685.38 v quod non ulla queat violenti machina belli.
38 franguntur montes, planumque per ardua Caesar
39 ducit opus; pandit fossas turritaque summis
40 disponit castella iugis magnoque recessu
41 amplexus fines saltus nemorosaque tesqua
42 et silvas vastaque feras indagine claudit.
43 ubk205.64 v non desunt campi, non desunt pabula Magno,
44 castraque Caesareo circumdatus aggere mutat:
45 flumina tot cursus illic exorta fatigant,
46 illic mersa suos; operumque ut summa revisat
47 defessus Caesar mediis intermanet agris.
48 nunc vetus Iliacos attollat fabula muros
49 ascribatque deis; fragili circumdata testa
50 moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.
51 en, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
52 Assyriis quantum populis telluris Eoae
53 sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
54 raptum clausit opus. tanti periere labores.
55 bav1684.28 v tot potuere manus aut iungere Seston Abydo
56 csg864.234 ingestoque solo Phrixeum elidere pontum,
57 aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis
58 bnf13045.59 et ratibus longae flexus donare Maleae,
59 aut aliquem mundi, quamvis natura negasset,
60 in melius mutare locum. coit area belli:
61 hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,
62 hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;
63 aestuat angusta rabies civilis harena.
64 prima quidem surgens operum structura fefellit
65 Pompeium, veluti mediae qui tutus in arviscsg863.134
66 Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,
67 aut, vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent,
68 bav1683.40 v unda Caledonios fallit turbata Britannos.
69 ut primum vasto saeptas videt aggere terras,
70 bnf8039.51 ipse quoque a tuta deducens agmina Petra
71 diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma
72 laxet et effuso claudentem milite tendat;
73 ubk205.65 r ac tantum saepti vallo sibi vindicat agri,
74 parva Mycenaeae quantum sacrata Dianae
75 distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma,
76 quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris
77 in mare descendit, si nusquam torqueat amnem.
78 bbb45.26v classica nulla sonant iniussaque tela vagantur
79 et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.
80 maior cura duces miscendis abstrahit armis:
81 bnf8040.72 Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,
82 quae currens obtrivit eques gradibusque citatis
83 ungula frondentem discussit cornea campum.
84 belliger attonsis sonipes defessus in arvis,
85 advectos cum plena ferant praesepia culmos,
86 ore novas poscens moribundus labitur herbas
87 et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
88 bav1685.39 r corpora dum solvit tabes et digerit artus,
89 traxit iners caelum fluvidae contagia pestis
90 csg864.235 obscuram in nubem. tali spiramine Nesis
91 bnf10314.71 emittit Stygium nebulosis aera saxis
92 antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
93 inde labant populi, caeloque paratior unda
94 bnf7900.76 v omne pati virus duravit viscera caeno.
95 iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit,
96 igneaque in vultus et sacro fervida morbocsg863.135
97 pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
98 iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,
99 nec medii dirimunt morbi vitamque necemque,
100 bnf10315.64 sed languor cum morte venit; turbaque cadentum
101 aucta lues, dum mixta iacent incondita vivis
102 corpora; nam miseros ultra tentoria cives
103 ubk205.65 v spargere funus erat. tamen hos minuere labores
104 a tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aer
105 litoraque et plenae peregrina messe carinae.
106 at liber terrae spatiosis collibus hostis
107 aere non pigro nec inertibus angitur undis,
108 sed patitur saevam, veluti circumdatus arta
109 opsidione, famem. nondum turgentibus altam
110 bav1683.41 r in segetem culmis cernit miserabile vulgus
111 in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos
112 et foliis spoliare nemus letumque minantis
113 vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
114 quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
115 quaeque per abrasas utero demittere fauces,
116 plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
117 diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.
118 ut primum libuit ruptis euadere claustris
119 Pompeio cunctasque sibi permittere terras,
120 non obscura petit latebrosae tempora noctis,
121 et raptum furto soceri cessantibus armis
122 dedignatur iter: latis exire ruinis
123 quaerit, et inpulso turres confringere vallo,
124 csg864.236 perque omnis gladios et qua via caede paranda est.
125 opportuna tamen valli pars visa propinqui,csg863.137
126 qua Minici castella vacant, et confraga densis
127 arboribus dumeta tegunt. hic pulvere nullo
128 proditus agmen agit subitusque in moenia venit.
129 tot simul e campis Latiae fulsere volucres,
130 tot cecinere tubae. nequid victoria ferro
131 deberet, pavor attonitos confecerat hostes.
132 quod solum valuit virtus, iacuere perempti
133 ubk205.66 r debuerant quo stare loco. qui vulnera ferrent
134 iam derant, et nimbus agens tot tela peribat.
135 tum piceos volvunt inmissae lampades ignes,
136 tum quassae nutant turres lapsumque minantur,
137 roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus.
138 iam Pompeianae celsi super ardua valli
139 exierant aquilae, iam mundi iura patebant:
140 bnf13045.60 quem non mille simul turmis nec Caesare toto
141 bnf8040.73 bav1685.39 v auferret Fortuna locum victoribus unus
142 eripuit vetuitque capi, seque arma tenente
143 ac nondum strato Magnum vicisse negavit.csg863.138
144 Scaeva viro nomen: castrorum in plebe merebat
145 ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo
146 promotus Latiam longo gerit ordine vitem,
147 pronus ad omne nefas et qui nesciret in armis
148 quam magnum virtus crimen civilibus esset.
149 bnf10314.72 hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto
150 tuta fugae cernit, 'quo vos pavor' inquit 'adegit
151 inpius et cunctis ignotus Caesaris armis?
152 bav1683.41 v ?
153 terga datis morti? cumulo vos desse virorum
154 bbb45.27r non pudet et bustis interque cadavera quaeri?
155 bnf8039.52 non ira saltem, iuvenes, pietate remota
156 stabitis? e cunctis, per quos erumperet hostis,
157 nos sumus electi. non parvo sanguine Magni
158 iste dies ierit. peterem felicior umbras
159 csg864.237 Caesaris in vultu: testem hunc fortuna negavit:
160 Pompeio laudante cadam. confringite tela
161 pectoris inpulsu iugulisque retundite ferrum.
162 iam longinqua petit pulvis sonitusque ruinae,
163 securasque fragor concussit Caesaris aures.
164 ubk205.66 v vincimus, o socii: veniet qui vindicet arces
165 dum morimur. ' movit tantum vox illa furorem,
166 quantum non primo succendunt classica cantu,
167 bav1684.29 r mirantesque virum atque avidi spectare secuntur
168 scituri iuvenes, numero deprensa locoque
169 bnf10315.65 an plus quam mortem virtus daret. ille ruenti
170 aggere consistit, primumque cadavera plenis
171 turribus evolvit subeuntisque obruit hostis
172 corporibus, totaeque viro dant tela ruinae,
173 roboraque et moles hosti seque ipse minatur.
174 nunc sude nunc duro contraria pectora conto
175 detrudit muris, et valli summa tenentiscsg863.139
176 amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo
177 ac male defensum fragili conpage cerebrum
178 dissipat; alterius flamma crinesque genasque
179 succendit, strident oculis ardentibus ignes.
180 ut primum cumulo crescente cadavera murum
181 admovere solo, non segnior extulit illum
182 saltus et in medias iecit super arma catervas,
183 quam per summa rapit celerem venabula pardum.
184 tunc densos inter cuneos conpressus et omni
185 vallatus bello vincit, quem respicit, hostem.
186 iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
187 (percussum Scaevae frangit, non vulnerat, hostem;)
188 perdidit ensis opus, frangit sine vulnere membra.
189 illum tota premit moles, illum omnia tela,
190 bav1685.40 r nulla fuit non certa manus, non lancea felix;
191 parque novum Fortuna videt concurrere, bellum
192 atque virum. fortis crebris sonat ictibus umbo,
193 et galeae fragmenta cavae conpressa perurunt
194 csg864.238 tempora, nec quicquam nudis vitalibus obstat
195 ubk205.67 r iam praeter stantis in summis ossibus hastas.
196 bnf7900.77 r bav1683.42 r quid nunc, vaesani, iaculis levibusve sagittis
197 perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
198 hunc aut tortilibus vibrata falarica nervis
199 obruat aut vasti muralia pondera saxi,
200 hunc aries ferro ballistaque limine portae
201 promoveat. stat non fragilis pro Caesare murus
202 Pompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis,
203 bnf8040.74 ac veritus credi clipeo laevaque vacasse
204 aut culpa vixisse sua tot vulnera belli
205 solus obit densamque ferens in pectore silvam
206 iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
207 (par pelagi monstris Libycae sic belua terrae)
208 sic Libycus densis elephans oppressus ab armiscsg863.140
209 omne repercussum squalenti missile tergo
210 bnf10314.73 frangit et haerentis mota cute discutit hastas:
211 viscera tuta latent penitus, citraque cruorem
212 confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
213 tot iaculis unam non explent vulnera mortem.
214 Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundo
215 tenditur in Scaevam, quae voto certior omni
216 in caput atque oculi laevom descendit in orbem.
217 ille moras ferri nervorum et vincula rumpit
218 adfixam vellens oculo pendente sagittam
219 intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
220 Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa,
221 cum iaculum parva Libys ammentavit habena,
222 se rotat in vulnus telumque irata receptum
223 inpetit et secum fugientem circumit hastam.
224 bnf13045.61 perdiderat vultum rabies, stetit imbre cruento
225 informis facies. laetus fragor aethera pulsat
226 ubk205.67 v victorum: maiora viris e sanguine parvo
227 gaudia non faceret conspectum in Caesare vulnus.
228 ille tegens alta suppressum mente furorem,
229 csg864.239 bbb45.27v mitis et a vultu penitus virtute remota,
230 'parcite', ait 'cives; procul hinc avertite ferrum.
231 conlatura meae nil sunt iam vulnera morti:
232 non eget ingestis sed volsis pectore telis.
233 tollite et in Magni viventem ponite castris.
234 hoc vestro praestate duci: sit Scaeva relicti
235 Caesaris exemplum potius quam mortis honestae. '
236 credidit infelix simulatis vocibus Aulus
237 bnf10315.66 nec vidit recto gladium mucrone tenentem,
238 membraque captivi pariter laturus et arma
239 bav1683.42 v fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
240 bnf8039.53 bav1685.40 v incaluit virtus, atque una caede refectuscsg863.141
241 'solvat' ait 'poenas, Scaevam quicumque subactum
242 speravit. pacem gladio si quaerit ab isto
243 Magnus, adorato summittat Caesare signa.
244 an similem vestri segnemque ad fata putatis?
245 Pompei vobis minor est causaeque senatus
246 quam mihi mortis amor. ' simul haec effatur, et altus
247 Caesareas pulvis testatur adesse cohortes.
248 dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
249 ne solum totae fugerent, te Scaeva, catervae.
250 subducto qui Marte ruis; nam sanguine fuso
251 vires pugna dabat. labentem turba suorum
252 excipit atque umeris defectum inponere gaudet;
253 ac velut inclusum perfosso in pectore numen
254 et vivam magnae speciem Virtutis adorant;
255 telaque confixis certant evellere membris,
256 ubk205.68 r exornantque deos ac nudum pectore Martem
257 armis, Scaeva, tuis: felix hoc nomine famae,
258 si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset
259 Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.
260 non tu bellorum spoliis ornare Tonantis
261 templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
262 infelix, quanta dominum virtute parasti!
263 csg864.240 bnf8040.75 nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus
264 intra claustra piger dilato Marte quievit,
265 quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris
266 frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti
267 montis adest seramque sibi parat unda ruinam.
268 bnf10314.74 hinc vicina petens placido castella profundo
269 incursu gemini Martis rapit, armaque late
270 spargit et effuso laxat tentoria campo,
271 mutandaeque iuvat permissa licentia terrae.csg863.142
272 sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
273 excurrit ripas et totos concutit agros;
274 succubuit siqua tellus cumuloque furentem
275 bav1684.29 v undarum non passa ruit, tum flumine toto
276 transit et ignotos operit sibi gurgite campos:
277 illos terra fugit dominos, his rura colonis
278 bav1683.43 r accedunt donante Pado. vix proelia Caesar
279 bav1683.42 v-40 senserat, elatus specula quae prodidit ignis:
280 invenit inpulsos presso iam pulvere muros,
281 frigidaque, ut veteris, deprendit signa ruinae.
282 accendit pax ipsa loci, movitque furorem
283 bav1683.43 r-2 Pompeiana quies et victo Caesare somnus.
284 ire vel in clades properat dum gaudia turbet.
285 Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma
286 ubk205.68 v segnius haud vidit, quam malo nauta tremente
287 bav1685.41 r omnia subducit Circaeae vela procellae;
288 agminaque interius muro breviore recepit,
289 densius ut parva disponeret arma corona.
290 transierat primi Caesar munimina valli,
291 cum super e totis immisit collibus arma
292 effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.
293 non sic Hennaeis habitans in vallibus horret
294 Enceladum spirante Noto, cum tota cavernas
295 egerit et torrens in campos defluit Aetna,
296 Caesaris ut miles glomerato pulvere victus
297 csg864.241 ante aciem caeci trepidus sub nube timoris
298 hostibus occurrit fugiens inque ipsa pavendo
299 bnf7900.77 v fata ruit. totus mitti civilibus armis
300 usque vel in pacem potuit cruor: ipse furentis
301 dux tenuit gladios. felix ac libera regum,
302 Roma, fores iurisque tui, vicisset in illocsg863.143
303 bbb45.28r si tibi Sulla loco. dolet, heu, semperque dolebit
304 quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
305 bnf13045.62 bnf10315.67 cum genero pugnasse pio. pro tristia fata!
306 non Uticae Libye clades, Hispania Mundae
307 flesset et infando pollutus sanguine Nilus
308 nobilius Phario gestasset rege cadaver,
309 nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas
310 Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
311 Scipio, nec sancto caruisset vita Catone.
312 ultimus esse dies potuit tibi Roma malorum,
313 exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
314 deserit averso possessam numine sedem
315 Caesar et Emathias lacero petit agmine terras.
316 arma secuturum soceri, quacumque fugasset,
317 ubk205.69 r temptavere suo comites devertere Magnum
318 hortatu, patrias sedes atque hoste carentem
319 Ausoniam peteret. 'numquam me Caesaris' inquit
320 'exemplo reddam patriae, numquamque videbit
321 me nisi dimisso redeuntem milite Roma.
322 Hesperiam potui motu surgente tenere,
323 bnf8040.76 si vellem patriis aciem committere templis
324 bnf8039.54 ac medio pugnare foro. dum bella relegem,
325 bav1683.43 v extremum Scythici transcendam frigoris orbem
326 ardentisque plagas. victor tibi, Roma, quietem
327 bnf10314.75 eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
328 a potius, nequid bello patiaris in isto,
329 te Caesar putet esse suam. ' sic fatus in ortus
330 Phoebeos condixit iter, terraeque secutus
331 devia, qua vastos aperit Candavia saltus,
332 csg864.242 contigit Emathiam, bello quam fata parabant.
333 Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis
334 attollit Titan, rupes Ossaea coercet;csg863.144
335 cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas,
336 Pelion opponit radiis nascentibus umbras;
337 bav1685.41 v at medios ignes caeli rapidique Leonis
338 solstitiale caput nemorosus summovet Othrys.
339 excipit adversos Zephyros et Iapyga Pindus
340 et maturato praecidit vespere lucem;
341 nec metuens imi Borean habitator Olympi
342 lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
343 hos inter montis media qui valle premuntur,
344 perpetuis quondam latuere paludibus agri,
345 flumina dum campi retinent nec pervia Tempe
346 dant aditus pelagi, stagnumque inplentibus unum
347 ubk205.69 v crescere cursus erat. postquam discessit Olympo
348 Herculea gravis Ossa manu subitaeque ruinam
349 sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis
350 Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis
351 eminet et, prima Rhoeteia litora pinu
352 quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira
353 flebile Pieridum; Trachin pretioque nefandae
354 lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris
355 atque olim Larisa potens; ubi nobile quondam
356 nunc super Argos arant, veteres ubi fabula Thebas
357 monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul
358 colla caputque ferens supremo tradidit igni
359 questa quod hoc solum nato rapuisset Agaue.
360 ergo abrupta palus multos discessit in amnes.
361 purus in occasus, parvi sed gurgitis, Aeas
362 Ionio fluit inde mari, nec fortior undis
363 labitur avectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,
364 paene gener crassis oblimat Echinadas undis,
365 et Meleagream maculatus sanguine Nessicsg863.145
366 csg864.243 Euhenos Calydona secat. ferit amne citato
367 Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro
368 bav1683.44 r inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi.
369 bnf10315.68 accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque
370 bnf10315.67-b30 quique nec umentis nebulas nec rore madentem
371 aera nec tenues ventos suspirat Anauros,
372 et quisquis pelago per se non cognitus amnis
373 Peneo donavit aquas: it gurgite rapto
374 Apidanos numquamque celer nisi mixtus Enipeus;
375 bnf10315.68-a2 solus, in alterius nomen cum venerit undae,
376 defendit Titaresos aquas lapsusque superne
377 ubk205.70 r gurgite Penei pro siccis utitur arvis.
378 hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem
379 et capitis memorem fluvii contagia vilis
380 nolle pati superumque sibi servare timorem.
381 ut primum emissis patuerunt amnibus arva,
382 pinguis Bebrycio discessit vomere sulcus;
383 bnf8040.77 mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum,
384 bbb45.28v Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni
385 bnf10314.76 et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.
386 illic semiferos Ixionidas Centauros
387 bnf13045.64 bav1685.42 r bav1684.11 r feta Pelethroniis nubes effudit in antris:
388 aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
389 teque sub Oetaeo torquentem vertice volsas,
390 Rhoece ferox, quas vix Boreas inverteret ornos,
391 hospes et Alcidae magni Phole, teque, per amnem
392 inprobe Lernaeas vector passure sagittas,
393 teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
394 inpetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.
395 hac tellure feri micuerunt semina Martis.
396 primus ab aequorea percussis cuspide saxiscsg863.146
397 bnf7900.78 r Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,
398 exiluit, primus chalybem frenosque momordit
399 spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
400 csg864.244 prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus
401 terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
402 primus Thessalicae rector telluris Ionos
403 in formam calidae percussit pondera massae
404 fudit et argentum flammis aurumque moneta
405 fregit et inmensis coxit fornacibus aera.
406 illic, quod populos scelerata inpegit in arma,
407 ubk205.70 v divitias numerare datum est. hinc maxima serpens
408 bnf8039.55 descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arva,
409 unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus.
410 inpius hinc prolem superis inmisit Aloeus,
411 bav1683.44 v inseruit celsis prope se cum Pelion astris
412 sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.
413 hac ubi damnata fatis tellure locarunt
414 castra duces, cunctos belli praesaga futuri
415 mens agitat, summique gravem discriminis horam
416 adventare palam est, propius iam fata moveri.
417 degeneres trepidant animi peioraque versant;
418 ad dubios pauci praesumpto robore casus
419 spemque metumque ferunt. turbae sed mixtus inerti
420 Sextus erat, Magno proles indigna parente,
421 cui mox Scyllaeis exul grassatus in undis
422 polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
423 qui stimulante metu fati praenoscere cursus,
424 inpatiensque morae venturisque omnibus aeger,
425 non tripodas Deli, non Pythia consulit antra,
426 nec quaesisse libet primis quid frugibus altrix
427 aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibracsg863.147
428 fata queat, quis prodat aves, quis fulgura caeli
429 servet et Assyria scrutetur sidera cura,
430 aut siquid tacitum sed fas erat. ille supernis
431 detestanda deis saevorum arcana magorum
432 noverat et tristis sacris feralibus aras,
433 umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat
434 csg864.245 scire parum superos. vanum saevumque furorem
435 adiuvat ipse locus vicinaque moenia castris
436 Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
437 ubk205.71 r bav1685.42 v transierit, quarum quidquid non creditur ars est.
438 Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
439 rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes
440 arcanum ferale magos. ibi plurima surgunt
441 vim factura deis, et terris hospita Colchis
442 bnf10315.69 legit in Haemoniis quas non advexerat herbas.
443 bnf8040.78 inpia tot populis, tot surdas gentibus aures
444 bnf10314.77 caelicolum dirae convertunt carmina gentis.
445 una per aetherios exit vox illa recessus
446 verbaque ad invitum perfert cogentia numen,
447 quod non cura poli caelique volubilis umquam
448 avocat. infandum tetigit cum sidera murmur,
449 tum, Babylon Persea licet secretaque Memphis
450 omne vetustorum solvat penetrale magorum,
451 abducet superos alienis Thessalis aris.
452 carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
453 non fatis adductus amor, flammisque severi
454 inlicitis arsere senes. nec noxia tantum
455 bav1683.45 r pocula proficiunt aut cum turgentia suco
456 frontis amaturae subducunt pignora fetae:
457 mens hausti nulla sanie polluta veneni
458 excantata perit. quos non concordia mixticsg863.148
459 alligat ulla tori blandaeque potentia formae
460 traxerunt torti magica vertigine fili.
461 cessavere vices rerum, dilataque longa
462 haesit nocte dies. legi non paruit aether,
463 torpuit et praeceps audito carmine mundus,
464 axibus et rapidis inpulsos Iuppiter urguens
465 bbb45.29r miratur non ire polos. nunc omnia conplent
466 imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo,
467 ubk205.71 v et tonat ignaro caelum Iove: vocibus isdem
468 csg864.246 bnf13045.66 umentis late nebulas nimbosque solutis
469 excussere comis. ventis cessantibus aequor
470 intumuit, rursus vetitum sentire procellas
471 conticuit turbante Noto; puppemque ferentes
472 in ventum tumuere sinus. de rupe pependit
473 abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit
474 non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas,
475 Maeander derexit aquas, Rhodanumque morantem
476 praecipitavit Arar. summisso vertice montes
477 explicuere iugum, nubes suspexit Olympus,
478 solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
479 dimaduere nives. inpulsam sidere Tethyn
480 reppulit Haemonium defenso litore carmen.
481 terra quoque inmoti concussit ponderis axes,
482 et medium vergens titubavit nisus in orbem.
483 tantae molis onus percussum voce recessit
484 perspectumque dedit circum labentis Olympi.
485 omne potens animal leti genitumque nocere
486 et pavet Haemonias et mortibus instruit artes.
487 bav1685.43 r has avidae tigres et nobilis ira leonum
488 ore fovent blando; gelidos his explicat orbes
489 inque pruinoso coluber distenditur arvo;csg863.149
490 viperei coeunt abrupto corpore nodi,
491 humanoque cadit serpens adflata veneno.
492 bnf8039.56 quis labor hic superis cantus herbasque sequendi
493 bnf7900.78 v spernendique timor? cuius commercia pacti
494 obstrictos habuere deos? parere necesse est,
495 an iuvat? ignota tantum pietate merentur,
496 an tacitis valuere minis? hoc iuris in omnis
497 ubk205.72 r est illis superos, an habent haec carmina certum
498 bav1683.45 v imperiosa deum, qui mundum cogere quidquid
499 cogitur ipse potest? illis et sidera primum
500 praecipiti deducta polo, Phoebeque serena
501 bav1684.11 v non aliter diris verborum obsessa venenis
502 bnf10314.78 palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,
503 csg864.247 bnf8040.79 quam si fraterna prohiberet imagine tellus
504 insereretque suas flammis caelestibus umbras;
505 et patitur tantos cantu depressa labores
506 donec suppositas propior despumet in herbas.
507 hos scelerum ritus, haec dirae crimina gentis
508 effera damnarat nimiae pietatis Erictho
509 inque novos ritus pollutam duxerat artem.
510 illi namque nefas urbis summittere tecto
511 bnf10315.70 aut laribus ferale caput, desertaque busta
512 incolit et tumulos expulsis obtinet umbris
513 grata deis Erebi. coetus audire silentum,
514 nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti
515 non superi, non vita vetat. tenet ora profanae
516 foeda situ macies, caeloque ignota sereno
517 terribilis Stygio facies pallore gravatur
518 inpexis onerata comis: si nimbus et atrae
519 sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
520 egreditur bustis nocturnaque fulmina captat.csg863.150
521 semina fecundae segetis calcata perussit
522 et non letiferas spirando perdidit auras.
523 nec superos orat nec cantu supplice numen
524 auxiliare vocat nec fibras illa litantis
525 novit: funereas aris inponere flammas
526 gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.
527 ubk205.72 v omne nefas superi prima iam voce precantis
528 concedunt carmenque timent audire secundum.
529 viventis animas et adhuc sua membra regentis
530 infodit busto, fatis debentibus annos
531 mors invita subit; perversa funera pompa
532 rettulit a tumulis, fugere cadavera letum.
533 fumantis iuvenum cineres ardentiaque ossa
534 e mediis rapit illa rogis ipsamque parentes
535 quam tenuere facem, nigroque volantia fumo
536 feralis fragmenta tori vestesque fluentis
537 csg864.248 bav1685.43 v colligit in cineres et olentis membra favillas.
538 ast, ubi servantur saxis, quibus intimus umor
539 ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
540 corpora, tunc omnis avide desaevit in artus
541 inmergitque manus oculis gaudetque gelatos
542 bav1683.46 r effodisse orbes et siccae pallida rodit
543 excrementa manus. laqueum nodosque nocentis
544 ore suo rupit, pendentia corpora carpsit
545 bbb45.29v abrasitque cruces percussaque viscera nimbis
546 volsit et incoctas admisso sole medullas.
547 insertum manibus chalybem nigramque per artus
548 stintis tabi saniem virusque coactum
549 sustulit et nervo morsus retinente pependit.
550 et, quodcumque iacet nuda tellure cadaver,
551 ante feras volucresque sedet; nec carpere membracsg863.151
552 vult ferro manibusque suis, morsusque luporum
553 expectat siccis raptura e faucibus artus.
554 bnf13045.68 nec cessant a caede manus, si sanguine vivo
555 est opus, erumpat iugulo qui primus aperto,
556 (nec refugit caedes, vivum si sacra cruorem)
557 extaque funereae poscunt trepidantia mensae.
558 vulnere sic ventris, non qua natura vocabat,
559 extrahitur partus calidis ponendus in aris;
560 bnf10314.79 et quotiens saevis opus est ac fortibus umbris
561 ipsa facit manes. hominum mors omnis in usu est.
562 illa genae florem primaevo corpore volsit,
563 bnf8040.80 illa comam laeva morienti abscidit ephebo.
564 saepe etiam caris cognato in funere dira
565 Thessalis incubuit membris atque oscula figens
566 truncavitque caput conpressaque dentibus ora
567 laxavit siccoque haerentem gutture linguam
568 praemordens gelidis infudit murmura labris
569 arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.
570 hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta
571 csg864.249 nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
572 sub nostra tellure diem, deserta per arva
573 carpit iter. fidi scelerum suetique ministri
574 effractos circum tumulos ac busta vagati
575 conspexere procul praerupta in caute sedentem,
576 bnf8039.57 qua iuga devexus Pharsalica porrigit Haemus.
577 illa magis magicisque deis incognita verba
578 temptabat carmenque novos fingebat in usus.
579 bnf10315.71 namque timens, ne Mars alium vagus iret in orbem
580 Emathis et tellus tam multa caede careret,
581 pollutos cantu dirisque venefica sucis
582 conspersos vetuit transmittere bella Phicsg863.152lippos,
583 tot mortes habitura suas usuraque mundi
584 sanguine: caesorum truncare cadavera regum
585 sperat et Hesperiae cineres avertere gentis
586 ossaque nobilium tantosque adquirere manes.
587 bav1685.44 r hic ardor solusque labor, quid corpore Magni
588 proiecto rapiat, quos Caesaris involet artus.
589 quam prior adfatur Pompei ignava propago.
590 'O decus Haemonidum, populis quae pandere fata
591 quaeque suo ventura potes devertere cursu,
592 te precor ut certum liceat mihi noscere finem
593 bnf7900.79 r bav1683.46 v quem belli fortuna paret. non ultima turbae
594 pars ego Romanae, Magni clarissima proles,
595 vel dominus rerum vel tanti funeris heres.
596 mens dubiis perculsa pavet rursusque parata est
597 certos ferre metus: hoc casibus eripe iuris,
598 ne subiti caecique ruant. vel numina torque
599 vel tu parce deis et manibus exprime verum.
600 Elysias resera sedes ipsamque vocatam,
601 quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.
602 non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures
603 vel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.'
604 inpia laetatur vulgato nomine famae
605 csg864.250 Thessalis, et contra 'si fata minora moveres,
606 pronum erat, o iuvenis, quos velles' inquit 'in actus
607 invitos praebere deos. conceditur arti,
608 unam cum radiis presserunt sidera mortem,
609 inseruisse moras; et, quamvis fecerit omnis
610 stella senem, medios herbis abrumpimus annos.
611 at, simul a prima descendit origine mundi
612 causarum series, atque omnia fata laborant
613 si quicquam mutare velis, unoque sub ictucsg863.153
614 stat genus humanum, tum, Thessala turba fatemur,
615 bav1684.12 r plus Fortuna potest. sed, si praenoscere casus
616 contentus, facilesque aditus multique patebunt
617 ad verum: tellus nobis aetherque chaosque
618 aequoraque et campi Rhodopaeaque saxa loquentur.
619 bnf10314.80 sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis,
620 Emathiis unum campis attollere corpus,
621 ut modo defuncti tepidique cadaveris ora
622 plena voce sonent, nec membris sole perustis
623 bnf8040.81 auribus incertum feralis strideat umbra.'
624 dixerat, et noctis geminatis arte tenebris
625 bbb45.30r maestum tecta caput squalenti nube pererrat
626 corpora caesorum tumulis proiecta negatis.
627 continuo fugere lupi, fugere revolsis
628 unguibus inpastae volucres, dum Thessala vatem
629 eligit et gelidas leto scrutata medullas
630 pulmonis rigidi stantis sine vulnere fibras
631 invenit et vocem defuncto in corpore quaerit.
632 fata peremptorum pendent iam multa virorum,
633 quem superis revocasse velit. si tollere totas
634 temptasset campis acies et reddere bello,
635 cessissent leges Erebi, monstroque potenti
636 bnf13045.70 bav1683.47 r extractus Stygio populus pugnasset Averno.
637 bav1685.44 v electum tandem traiecto gutture corpus
638 ducit, et inserto laqueis feralibus unco
639 csg864.251 per scopulos miserum trahitur per saxa cadaver
640 victurum, montisque cavi, quem tristis Erictho
641 damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
642 haud procul a Ditis caecis depressa cavernis
643 in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis
644 urguet silva comis et nullo vertice caelumcsg863.154
645 suspiciens Phoebo non pervia taxus opacat.
646 marcentes intus tenebrae pallensque sub antris
647 bnf10315.72 longa nocte situs numquam nisi carmine factum
648 lumen habet. non Taenariis sic faucibus aer
649 sedit iners, maestum mundi confine latentis
650 ac nostri, quo non metuant admittere manes
651 Tartarei reges. nam, quamvis Thessala vates
652 vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc
653 aspiciat Stygias an quod descenderit umbras.
654 discolor et vario furialis cultus amictu
655 induitur, vultusque aperitur crine remoto,
656 et coma vipereis substringitur horrida sertis.
657 ut pavidos iuvenis comites ipsumque trementem
658 conspicit exanimi defixum lumina vultu,
659 'ponite' ait 'trepida conceptos mente timores:
660 bnf8039.58 iam nova, iam vera reddetur vita figura,
661 ut quamvis pavidi possint audire loquentem.
662 si vero Stygiosque lacus ripamque sonantem
663 ignibus ostendam, si me praebente videri
664 Eumenides possint villosaque colla colubris
665 Cerberus excutiens et vincti terga gigantes,
666 quis timor, ignavi, metuentis cernere manes?'
667 pectora tum primum ferventi sanguine supplet
668 vulneribus laxata novis taboque medullas
669 abluit et virus large lunare ministrat.
670 huc quidquid fetu genuit natura sinistro
671 miscetur: non spuma canum quibus unda timori est,
672 viscera non lyncis, non durae nodus hyaenae
673 csg864.252 defuit et cervi pastae serpente medullae,
674 non puppem retinens Euro tendente rudentis
675 bav1685.45 r in mediis echenais aquis oculique draconum
676 quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa,csg863.155
677 ubk205.73 r bnf10314.81 non Arabum volucer serpens innataque rubris
678 bav1683.47 v aequoribus custos pretiosae vipera conchae
679 aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae
680 aut cinis Eoa positi phoenicis in ara.
681 quo postquam viles et habentis nomina pestis
682 contulit, infando saturatas carmine frondis
683 bnf8040.82 et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
684 addidit et quidquid mundo dedit ipsa veneni.
685 tum vox Lethaeos cunctis pollentior herbis
686 excantare deos confundit murmura primum
687 dissona et humanae multum discordia linguae.
688 latratus habet illa canum gemitusque luporum,
689 quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
690 quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis;
691 exprimit et planctus inlisae cautibus undae
692 silvarumque sonum fractaeque tonitrua nubis:
693 tot rerum vox una fuit. mox cetera cantu
694 explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua.
695 bnf7900.79 v 'Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum
696 et Chaos innumeros avidum confundere mundos
697 et rector terrae, quem longa in saecula torquet
698 mors dilata deum; Styx et quos nulla meretur
699 Thessalis Elysios; caelum matremque perosa
700 Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam
701 manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,
702 ianitor et sedis laxae, qui viscera saevo
703 spargis nostra cani, repetitaque fila sorores
704 tracturae, tuque o flagrantis portitor undae,
705 bbb45.30v iam lassate senex ad me redeuntibus umbris,
706 exaudite preces. si vos satis ore nefando
707 ubk205.73 v csg864.253 pollutoque voco, si numquam haec carmina fibriscsg863.156
708 humanis ieiuna cano, si pectora plena
709 saepe deo lavi calido prosecta cerebro,
710 si quisquis vestris caput extaque lancibus infans
711 inposuit victurus erat, parete precanti.
712 non in Tartareo latitantem poscimus antro
713 adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata
714 descendentem animam; primo pallentis hiatu
715 bnf10315.73 haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas,
716 ad manes ventura semel. ducis omnia nato
717 Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
718 bnf13045.71 si bene de vobis civilia bella merentur.'
719 haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit,
720 bav1683.48 r aspicit astantem proiecti corporis umbram,
721 exanimis artus invisaque claustra timentem
722 carceris antiqui. pavet ire in pectus apertum
723 visceraque et ruptas letali vulnere fibras.
724 a miser, extremum cui mortis munus inique
725 bav1685.45 v eripitur, non posse mori. miratur Erictho
726 has fatis licuisse moras, irataque morti
727 verberat inmotum vivo serpente cadaver,
728 perque cavas terrae, quas egit carmine, rimasbav1684.12 v
729 manibus inlatrat regnique silentia rumpit.
730 'Tisiphone vocisque meae secura Megaera,
731 non agitis saevis Erebi per inane flagellis
732 infelicem animam? iam vos ego nomine vero
733 eliciam Stygiasque canes in luce superna
734 destituam; per busta sequar per funera custos,
735 bnf10314.82 expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis.
736 teque deis, ad quos alio procedere vultu
737 ficta soles, Hecate pallenti tabida forma,
738 ubk205.74 r ostendam faciemque Erebi mutare vetabo.csg863.157
739 eloquar inmenso terrae sub pondere quae te
740 contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum
741 csg864.254 regem noctis ames, quae te contagia passam
742 noluerit revocare Ceres. tibi, pessime mundi
743 bnf8040.83 arbiter, inmittam ruptis Titana cavernis,
744 bnf8039.59 et subito feriere die. paretis, an ille
745 conpellandus erit, quo numquam terra vocato
746 non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam
747 verberibusque suis trepidam castigat Erinyn,
748 indespecta tenet vobis qui Tartara, cuius
749 vos estis superi, Stygias qui perierat undas?'
750 protinus astrictus caluit cruor atraque fovit
751 vulnera et in venas extremaque membra cucurrit.
752 percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,
753 et nova desuetis subrepens vita medullis
754 miscetur morti. tunc omnis palpitat artus,
755 tenduntur nervi; nec se tellure cadaver
756 paulatim per membra levat, terraque repulsum est
757 erectumque semel. distento lumina rictu
758 nudantur. nondum facies viventis in illo,
759 iam morientis erat: remanet pallorque rigorque,
760 et stupet inlatus mundo. set murmure nullo
761 ora astricta sonant: vox illi linguaque tantum
762 bav1683.48 v responsura datur. 'dic' inquit Thessala 'magna,
763 quod iubeo, mercede mihi; nam vera locutum
764 inmunem toto mundi praestabimus aevo
765 artibus Haemoniis: tali tua membra sepulchro,
766 talibus exuram Stygio cum carmine silvis,
767 ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
768 ubk205.74 v sit tanti vixisse iterum: nec verba nec herbae
769 audebunt longae somnum tibi solvere Lethes
770 a me morte data. tripodas vatesque deorumcsg863.158
771 sors obscura decet: certus discedat, ab umbris
772 quisquis vera petit duraeque oracula mortis
773 fortis adit. ne parce, precor: da nomina rebus,
774 csg864.255 da loca; da vocem qua mecum fata loquantur.'
775 bav1685.46 r addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram
776 scire dedit. maestum fletu manante cadaver
777 'tristia non equidem Parcarum stamina' dixit
778 'aspexi tacitae revocatus ab aggere ripae;
779 quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris
780 effera Romanos agitat discordia manes
781 inpiaque infernam ruperunt arma quietem;
782 Elysias Latii sedes ac Tartara maestabnf10315.74
783 diversi liquere duces. quid fata pararent
784 hi fecere palam. tristis felicibus umbrisbbb45.31r
785 vultus erat: vidi Decios natumque patremque,
786 lustrales bellis animas, flentemque Camillum
787 et Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem;
788 deplorat Libycis perituram Scipio terris
789 infaustam subolem; maior Carthaginis hostis
790 non servituri maeret Cato fata nepotis:bnf7900.80 r
791 solum te, consul depulsis prime tyrannis
792 Brute, pias inter gaudentem vidimus umbras.bnf10314.83
793 abruptis Catilina minax fractisque catenis
794 exultat Mariique truces nudique Cethegi;
795 vidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos
796 legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;
797 aeternis chalybis nodis et carcere Ditis
798 ubk205.75 r constrictae plausere manus, camposque piorum
799 poscit turba nocens. regni possessor inertis
800 bnf13045.72 pallentis aperit sedes, abruptaque saxa
801 asperat et durum vinclis adamanta, paratquecsg863.159bnf8040.84
802 poenam victori. refer haec solacia tecum,
803 o iuvenis, placido manes patremque domumquebav1683.49 r
804 expectare sinu regnique in parte serena
805 Pompeis servare locum. nec gloria parvae
806 sollicitet vitae: veniet quae misceat omnis
807 hora duces. properate mori, magnoque superbicsg864.256
808 quamvis e parvis animo descendite bustis
809 et Romanorum manes calcate deorum.
810 quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda
811 quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
812 tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae
813 me reticente dabunt; tibi certior omnia vates
814 ipse canet Siculis genitor Pompeius in arvis,
815 ille quoque incertus quo te vocet, unde repellat,
816 quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.
817 Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:
818 distribuit tumulos vestris fortuna triumphis.
819 o miseranda domus, toto nil orbe videbis
820 tutius Emathia. ' sic postquam fata peregit,
821 stat vultu maestus tacito mortemque reposcit.
822 carminibus magicis opus est herbisque, cadaver
823 ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata
824 consumpto iam iure semel. tunc robore multobav1685.46 v
825 extruit illa rogum; venit defunctus ad ignes.
826 accensa iuvenem positum strue liquit Erictho
827 tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis
828 ubk205.75 v bnf8039.60 it comes; et caelo lucis ducente colorem,
829 dum ferrent tutos intra tentoria gressus,
830 iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.

bav869.146

Lucanus, Bellum civile, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Lucanus > 6

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik