monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, XIV. <<<    

Caput XV. [Quod ei duntaxat licet adulari, quem licetoccidere, et quod tyrannus publicus hostis est.] HIDE APPARATUS

1 Verumtamen cui debetur hoc oleum peccatoris, quod reprobat praeambulus regum fidelium, et ad quod emendum, in fatuitate sua exclusas virgines, mittit evangelicus sermo? Ei utique qui in sordibus est, et iusto Dei iudicio sordescit amplius, et vulgi opinione potius splendere appetit, quam charitatis, operumque eius fervere incendio. Unde et in saecularibus litteris cautum est, quia aliter cum amico, aliter vivendum est cum tyranno.
2 Amico utique adulari non licet, sed aures tyranni mulcere licitum est. Ei namque licet adulari, quem licet occidere. Porro tyrannum occidere non modo licitum est, sed aequum et iustum. Qui enim gladium accipit, gladio dignus est interire. Sed accipere intelligitur, qui eum propria temeritate usurpat, non qui utendi eo a Domino accipit potestatem.
3 Utique qui a Deo potestatem accipit, legibus servit, et iustitiae et iuris famulus est. Qui vero eam usurpat, iura deprimit, et voluntati suae leges submittit. In eum ergo merito armantur iura, qui leges exarmat, et publica potestas saevit in eum, qui evacuare nititur publicam manum. Et cum multa sint crimina maiestatis, nullum gravius est eo, quod adversus ipsum corpus iustitiae exercetur. Tyrannis ergo non modo publicum crimen, sed, si fieri posset, plus quam publicum est.
4 Si enim crimen maiestatis omnes persecutores admittit, quanto magis illud, quod leges premit, quae ipsis debent imperatoribus imperare? Certe hostem publicum nemo ulciscitur, et quisquis eum non persequitur, in se ipsum, et in totum reipublicae mundanae corpus delinquit.