monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 304
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCIII.AD WILLELMUM SUBPRIOREM CANTUARIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCCV.AD SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM. .

bnf8562.90-a24  EPISTULA CCCIV.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Idem IOANNI Pictaviensi episcopo.
2 Ex insperato et in transitu mihi, gratia Dei propitiante, nuper innotuit, quod ad vos erat lator praesentium transiturus. Gavisus ergo divinitus ministratam occasionem scribendi ad amicum eam gratanter arripui, arbitratus mihi longae calamitatis magnum dari solatium, quod in tutis auribus licebat angustiarum cumulum deplorare.
3 Sed unde sumetur exordium? Nam dicendi parit inopiam materia copiosa et exuberans, et quae non, nisi tempore nostro malitia excrevisset ad summum, fidem excedit. Publicas angustias an domesticas deplorabo? Sed generales mundus agnovit. Sua quemque miseria perurit acrius: nisi forte quispiam sectatorum Christi tanta sit charitate succensus ut universorum subeat onera, et uratur in scandalo proximorum. Et quia vobis de passione gloriosi martyris Thomae Cantuariensis archiepiscopi, qui non modo ecclesiam propriam, sed utramque provinciam Anglorum miraculis multis et maximis irradiat, constare non dubito, in ea non censui mihi diutius immorandum: praesertim cum et tempus scribendi breve sit, et, ut opinor, iam fere per orbem Latinum ex relatione plurimorum sit nota et vulgata materia.
4 Hoc tamen in tanto divinae dispensationis munere silendum esse non credidi, quod ad Dei et martyris sui gloriam universi mirantur. Quia sic omnes circumstantiae concurrunt in agone pontificis, ut patientis titulum perpetuo illustrarent, et persequentium revelarent impietatem, et nomen sempiterno macularent opprobrio. Si enim personas hinc inde intueri et metiri placuerit, occurrit hic religiosus archiepiscopus, Britanniarum primas, sedis apostolicae legatus, iudex incorruptissimus, utpote nec acceptor personarum nec munerum, assertor ecclesiasticae libertatis, et quasi turris erecta in Ierusalem contra faciem Damasci, malleus impiorum, sed pauperum et moerentium consolator. Viderit qui noverit, quis e regione procedat.
5 Et si causa martyrem facit, quod nulli rectum sapienti venit in dubium, quid iustius, quid sanctius causa eius? qui opes et omnem mundi gloriam, qui amicorum et totius cognationis affectionem pro Christi amore contemnens, exsilium subiit, se et suos omnes exposuit periculis, et paupertati: qui pro lege Dei sui tuenda et evacuandis abusionibus veterum tyrannorum certavit usque ad mortem: nec in aliqua obligatione, postquam semel lapsus est, captus insidiantium dolo, induci potuit ut aliquid eorum quae ab ipso exigebantur promitteret, quin in omnibus adiiceret honorem Dei et honestatem Ecclesiae salvam fore.
6 Nec ad modicum et quasi ad horam credens, et in articulo tentationis recedens, adversa perpessus est, sed exsilium et acerbissimam proscriptionem in annum septimum protelavit: tanta quidem virtute constantiae via regia incedens, et Christi et apostolicorum virorum sequens vestigia, ut invictus eius animus nec fortunae saevientis impetu posset frangi, nec blanditiis emolliri.
7 Sed et ubi sit immolatus advertite. Certe in Ecclesia, quae caput regni est, et aliarum omnium mater in Christo, coram altari, inter consacerdotes et manus religiosorum quos armatorum carnificum tumultus fecerat ad stupendum et miserabile spectaculum convenire. Qui ergo se ipsum a multo tempore exhibuerat hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, qui carnem suam in orationibus, vigiliis, ieiuniis et asperioris cilicii usu continuo, cum vitiis et concupiscentiis crucifixerat, qui dorsum, quod sancti familiares eius noverant, tanquam Christi puerulus exponere consueverat ad flagella, qui Christi corpus et sanguinem solitus erat offerre in altari, coram altari prostratus effusum manibus impiorum obtulit proprium.
8 Nec licuit ministris Satanae in immolatione discipuli et servi, quod praeambulis eorum in crucifixione magistri et domini. Christus enim, ne civitas faedaretur, ne pollueretur Sabbatum, iudicio licet iniquo praedamnatus, qualem qualem allegandi pro se acceperat facultatem, et ab urbe ductus, extra portam crucifixus est, ministerio utique gentilium, qui Dominum non noverant, et auctoritate publicae potestatis, his reum deferentibus quorum legem visus est impugnare, discipulo, filio perditionis, proditionis perfidiam procurante. At iste non modo in urbe, sed intra ecclesiam, non tempore profano, sed die quem nativitatis Dominicae solemnitas consecrabat, et omni iure decuit ut natalis eius, qui innocenter et sanctissime vixerat, ad gloriam Dei, bnf8562.91 Natalem sanctorum Innocentium sequeretur.
9 Et quidem, ut creditur, necem ipsius traditores procuravere discipuli, sacerdotum principes formaverunt: tanto in malitia Annam et Caipham, Pilatum et Herodem amplius praecedentes, quanto diligentius praecaverunt ne in iudicium traheretur, ne conveniretur ab accusatoribus, ne appareret ante faciem praesidis, ne privilegio sacri loci, vel temporis aut dignitatis, aut gradus, aut reformatae pacis, et datae securitatis conditione sacrilegas manus evaderet, non gentilium, non hostium, sed eorum qui legem Dei profitebantur et amicorum fidem.
10 Sane mira Dei omnipotentis cuncta et sapienter et salubriter ordinantis dispensatione contigit, quod qui haec tam male, tam impudenter et imprudenter permisit fieri, eadem non est passus abscondi: ut hic etiam temporaliter impleatur quod veritas protulit, nihil scilicet esse occultum quod non reveletur. Nam quod de signifero proditorum Iuda sermone celebri vulgatum est, pari iure trahendum est et ad complices eius, eo quod de similibus rebus idem constet esse iudicium, ut Christianis omnibus ex fide liqueat, quod coeli revelabunt iniquitatem ipsorum, et adversus eos terra consurget.
11 Quis enim fidelium audeat dubitare quod Deus auctores et perpetratores tanti sacrilegii aut convertet aut conteret?
12 Passurus autem in ecclesia, ut dictum est, coram altari Christi martyr, antequam feriretur, cum se audisset inquiri, militibus qui ad hoc venerant in turba clericorum et monachorum vociferantibus: 'Ubi est archiepiscopus?' occurrit iis e gradu quem ex magna parte ascenderat, vultu intrepido dicens: 'Ecce ego, quid vultis?
13 ' cui unus funestorum militum in spiritu furoris intulit: 'Ut modo moriaris, impossibile enim est ut ulterius vivas.' Respondit autem archiepiscopus non minori constantia verbi quam animi, quia (quod omnium martyrum pace ex animi mei sententia fidenter dixerim) nullus eorum videtur in passione isto fuisse constantior: Et ego pro Deo mori paratus sum, et pro assertione iustitiae et Ecclesiae libertate.
14 Sed si caput meum quaeritis, prohibeo ex parte omnipotentis Dei et sub anathemate, ne cuiquam alii sive monacho, sive clerico vel laico, maiori vel minori, in aliquo noceatis, sed sint immunes a poena, sicut exstiterunt a causa; non enim illis, sed mihi imputandum est, si qui eorum causam laborantis Ecclesiae susceperunt.
15 Mortem libenter amplector, dummodo Ecclesia in effusione sanguinis mei pacem consequatur et libertatem. Quis isto videtur in charitate ferventior? qui dum se pro lege Dei persecutoribus offerebat, in id solum erat sollicitus ne proximi in aliquo laederentur. Verba eius nonne Christum videntur exprimere in passione dicentem: Si me quaeritis, sinite hos abire? His dictis, videns carnifices eductis gladiis, in modum orantis inclinavit caput, haec novissima proferens verba, Deo et sanctae Mariae et sanctis huius ecclesiae patronis et beato Dionysio: Commendo me ipsum et Ecclesiae causam.
16 Caetera quis sine suspiriis, singultibus, et lacrymis referat? singula persequi pietas non permittit, quae carnifices immanissimi, Dei timore contempto, et tam fidei quam totius humanitatis immemores, commiserunt. Non enim suffecit eis sanguine sacerdotis et nece profanare ecclesiam, et diem sacratissimum incestare, nisi corona capitis, quam sacri chrismatis unctio Deo dicaverat, amputata, quod etiam dictu horribile est, funestis gladiis iam defuncti eiicerent cerebrum, et per pavimentum cum cruore et ossibus crudelissime spargerent: immaniores Christi crucifixoribus, qui eius crura, quem obiisse viderant, sicut adhuc viventium, non censuerunt esse frangenda. Sed in his omnibus cruciatibus invicti animi et admirandae constantiae martyr nec verbum protulit, nec clamorem emisit, nec edidit gemitum, nec brachium aut vestem opposuit ferienti, sed caput inclinatum, quod gladiis exposuerat, virtute admiranda, donec consummaretur, tenebat immobile: et tandem in terram procidens recto corpore non pedem movit aut manum.
17 Carnifices autem, non minus cupidi quam crudeles, inde tam in regiae potestatis quam divinae maiestatis iniuriam ad ecclesiae palatium redeuntes, universam supellectilem et quidquid in scriniis aut clitellis archiepiscopi et suorum potuit inveniri, sive in auro, sive in argento, aut vestibus aut variis ornamentis, aut libris, aut privilegiis, aut aliis quibuscunque scriptis, aut equitaturis, insatiabili avaritia et stupendo ausu diripientes, ea, ut libuit, inter se diviserunt: imitatores eorum facti qui inter se Christi vestimenta partiti sunt: licet eos quodammodo praecedant in scelere.
18 Et, ut pontifici iam per martyrium coronato hominum gratia auferretur, omnia scripta quae sacrilegus praedo subripuit, ad regem in Normanniam transmissa sunt. Sed nutu divino contigit quod, quanto magis athletae fortissimi gloriam offuscare nitebatur humana temeritas, tanto eam amplius Dominus illustraret ostensione virtutis, et miraculorum manifestis indiciis.
19 Quod viri impii, qui eum insatiabiliter oderant intuentes, inhibuerunt nomine publicae potestatis, ne miracula quae fiebant quisquam publicare praesumeret. Caeterum, frustra quis obnubilare desiderat, quod Deus clarificare disponit. Eo enim amplius percrebuere miracula, quo videbantur impiis studiosius occultanda. Homo videt in facie, solus Deus est qui renes et corda scrutatur.
20 Nam, cum beati martyris corpus sepulturae tradendum esset, et de more pontificalibus indueretur, quod admodum pauci familiares eius noverant, inventum est cilicio pediculis et vermibus referto involutum, ipsaque femoralia eius interiora usque ad poplites cilicina, quod apud nostrates antea fuerat inauditum, reperta sunt.
21 Exterior tantum habitus caeteris conformabatur, iuxta sapientis edictum, dicentis: Frons tua populo conveniat, intus omnia dissimilia sint.
22 Quis referat quos gemitus, quantos lacrymarum imbres sanctorum coetus qui aderant, in revelatione sic adumbratae religionis emiserit? Nec tamen in his omnibus persecutorum quievit furor, dicentium corpus proditoris inter sanctos pontifices non esse humanbnf8562.92dum, sed proiiciendum in paludem viliorem, vel suspendendum esse patibulo.
23 Unde sancti viri qui aderant, vim sibi timentes inferri, eum in crypta, antequam satellites Satanae qui ad sacrilegia perpetranda convocati fuerant convenirent, ante altare Sancti Ioannis Baptistae et Sancti Augustini Anglorum apostoli in sarcofago marmoreo sepelierunt: ubi ad gloriam omnipotentis Dei per eum multa et magna miracula fiunt catervatim confluentibus populis, ut videant in aliis et sentiant in se potentiam et clementiam eius qui semper in sanctis suis mirabilis et gloriosus est.
24 Nam et in loco passionis eius et ubi ante maius altare pernoctavit humandus, et ubi tandem sepultus est, paralytici curantur, caeci vident, surdi audiunt, loquuntur muti, claudi ambulant, evadunt febricitantes, arrepti a daemonio liberantur, et a variis morbis sanantur aegroti, blasphemi a daemonio arrepti confunduntur. Illo haec et plura, quae referre perlongum est, operante, qui solus est super omnia benedictus in saecula, et eos praeelegit esse gloriae suae consortes quos pro veritate fidei, zelum iustitiae, confessionis virtutem, et invictae constantiae perseverantiam, facturus erat de veritatis ac fidei adversariis triumphantes. Quae profecto nulla ratione scribere praesumpsissem, nisi me super his fides oculata certissimum reddidisset.
25 Superest itaque ut nostram parvitatem vestra instruat eruditio, an citra Romani pontificis auctoritatem tutum sit in missarum solemniis et aliis publicis orationibus eum in catalogo martyrum tanquam salutis praesidem invocare, an adhuc ei, quem Deus tantis miraculorum clarificavit indiciis, quasi alii defuncto orationes subventorias teneamur exsolvere. Timetur enim ne sic orandi instantia beati martyris iniuria videatur, et incredulitatis praetendat imaginem post tot signorum exhibitionem nondum secura devotio.
26 Iam super hoc consultus esset Romanus pontifex, nisi quia facultas transeundi adeo omnibus praeclusa est, ut nullus ad navigium admittatur nisi litteras regis ante porrexerit. Nobis tamen interim consultius esse videtur ut assistamus Domini voluntati, et quem ipse honorare dignatur ut martyrem, nos, sive cantemus, sive ploremus, ut martyrem veneremur.
27 Nam fere in omnibus mundi partibus Deus, non exspectata cuiuscunque hominis auctoritate, potuit et consuevit clarificare quos voluit: quod sapienti non potest esse ambiguum, qui varias scripturas solerti indagatione diligentius perscrutatur.



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCIII.AD WILLELMUM SUBPRIOREM CANTUARIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCCV.AD SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM. .
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 304

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik