monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 285
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXIV.AD MAGISTRUM ODONEM. <<<     >>> EPISTULA CCLXXXVI.AD SIMONEM PRIOREM DE MONTE DEI ET ENGELBERTUM DE VALLE S. PETRI. (A. D. 1169, m. Ian.)

EPISTULA CCLXXXV.AD BARTHOLOMAEUM EXONIEN. EPISC. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Idem BARTHOLOMAEO Exoniensi episcopo.
2 Alternat fortuna rerum vices mortaliumque conditionem nunc deiicit, nunc extollit. Rectius tamen dixerim et verius, quod is qui ventis et mari imperat, exigentibus hominum meritis, in politia mundana, re scilicet publica degentium in hoc saeculo, seditiones esse patitur, et interdum quasi procellas excitat, nunc eas beneplaciti sui miseratione compescit. Hac autem ipsius dispensatione nuper accidit quod illustris rex Angliae, licet saepe solemniter et publice iurasset se in hominium Christianissimi regis ulterius quoad viveret non rediturum, saniori consilio acquiescens propositum mutavit, et in proximo Epiphaniorum die apud Montem Mirabilem in pago Carnotensi ad memoratum regem supplex accessit, se, liberos, terras, vires et thesauros exponens, universa contulit in arbitrium eius, ut omnibus uteretur, abuteretur pro voluntate, retineret, auferret, daret quibus et quantum vellet pro libitu, nulla prorsus inserta vel adiecta conditione.
3 Secretas quoque eidem per internuntios obligationes ante praestiterat, sed nulla eorum occulta est, quin, ut credimus, publicetur in brevi. Eum ergo benigne mansuetissimus princeps recepit, Deo gratias referens, qui ipsius animum emollierat, et ei qui salubri consilio acquiescens debita humilitate Ecclesiae et populis utilem quaerebat pacem.
4 Sic in hominium eius reversus est, fide corporaliter praestita, quod ei tanquam domino, cui ante regnum suum hominium et fidelitatem fecerat, fidem servabit contra omnes homines, eique praestabit auxilium et obsequium, quod regi Francorum Normannorum dux praestare debet. Inde sibi dextras et oscula dederunt, restituitque rex Francus Anglico Britones et Pictavos, accepta prius ab eo cautione quod eis castra et terras ab initio dissensionis huius ablatas restituet pacemque servabit, compensatione homicidiorum et incendiorum hinc inde admissa.
5 Die sequenti filios suos adduxit Henricum et Ricardum, quorum primus hominium et fidelitatem fecit regi Francorum de comitatibus Andegavensi et Cenomanensi. Nam ipse rex in hominio comitis Theob. pro Turonensi remanet. Alter vero praestita fidelitate similiter et hominio Pictaviensem recepit comitatum. Huius pacis praecipui inventores fuerunt comes Theob.
6 et frater Bernardus de Grandimonte, qui primi cum regibus conscii fuerunt secretae obligationis, cuius feci superius mentionem. In hac autem honorum distributione Franci regno suo arbitrantur plurimum esse prospectum: eo quidem magis quod cum acerbiori dolore meminerant Henricum filium regis Angliae regi Francorum pro omnibus hominium fecisse, quando inter ipsum et filiam eiusdem regis Angliae sponsalia contracta sunt.
7 Receperat ante paucos dies rex Anglorum per sanctissimum virum priorem de Monte Dei, et iam dictum Bernardum de Grandimonte pro Cantuariensi archiepiscopo commonitorias domini papae, quarum tibi exemplum mitto, pacisque probandae spem dederat, si modo dominus Cantuar. ei coram hominibus speciem humilitatis praetenderet, persuaseratque viris religiosis quod eum in omni honore et libertate Ecclesiae totius regni post dominum et principem constituere disponebat, unde eorumdem consilio accitus archiepiscopus a rege Christianissimo, cum coexsulantibus sibi huic colloquio interfuit, et in omni humilitate flexis genibus ad regis sui pedes accessit in conspectu omnium, hac forma verborum utens: 'Miseremini mei, domine, quia pono me in Deo et vobis ad honorem Dei et vestrum.
8 ' Sed rex qui pacem promiserat Ecclesiae, dum timebat suam posse turbari, successibus novis elatus prorupit in contumeliam supplicantis, et impudentia loquendi promeruit, ut qui antea minus verus, nunc a Francis habeatur et inurbanus. Et ut causam suam, quam omnes iniquam noverant, coram sanctissimo rege et aliis principibus iustificaret, contumelias et fabulas hoc fine concludit.
9 'Nihil, domine mi rex et vos sancti viri et principes qui adestis, aliud ab archiepiscopo peto, nisi ut mihi servet consuetudines quas quinque proximi antecessores sui, quorum aliqui sancti sunt et miraculis coruscant, meis observaverunt, quas et ipse promisit, et hoc in praesentia vestra tanquam presbyter et episcopus similiter sine malo ingenio mihi polliceatur.
10 Haec est enim sola causa dissensionis inter me et ipsum, quod eas infringit, et quasdam earum cum observatoribus suis, apud Vizeliacum, qui locus celeberrimus est, in insigni die magnae solemnitatis excommunicavit?' Rem iustam et modestam visus est omnibus postulare, adeo quidem ut fide plenus princeps, archiepiscopi, episcopi et magni viri qui aderant, et ipsi nuntii domini papae archiepiscopo suaderent, ut se de consuetudinibus et omni re simpliciter et absolute poneret in voluntate eius.
11 Ad quod archiepiscopus respondit se paratum esse consuetudines observare pro pace eius et gratia, et facere quidquid posset ad voluntatem eius, salvo honore Dei et ordine suo. Clerici vero regis, qui ei assistebant, et ut credebatur, timebant ne pax Ecclesiae reformaretur, quoties audiebant pactis adiici Dei honorem vel ordinem salvum fore, dicebant sophismata subesse verbis, nec recipi praeter absolutam promissionem aliquid oportere. Ait itaque rex: 'Haec verba nunquam recipiam, ne videatur quidem archiepiscopus honorem Dei servare velle, et non ego qui eum magis servari desidero.
12 ' Cum vero dominus Cantuariensis responderet se illi ex pridem facto homagio et fidelitate debere servare vitam, membra et honorem terrenum, salvo ordine suo, et nihil ulterius promissurum, rex indignatus, infecta pace, discessit, prosequentibus eum Carthusiensibus et Grandimontanis, quos dominus papa miserat ut pacem reformarent aut porrigerent comminatorias, quarum tibi destinatur exemplum.
13 Sed rex intercepit eos blanditiis delinire, promittens se eorum tale quid facturum consilio, ad quod instantia principum qui adfuerant non potuisset induci, ne pax coactitia videretur. Monuit ergo ut Cantuariensem inducerent consuetudinum verba iurare; quia, si quid asperum et intolerabile videretur in iis, paratus erat corrigere iuxta consilium religiosorum, quos ad hoc evocare disponebat, cum ipsum obtinuisse constaret. Gloriatus est etiam, sub iurisiurandi religione asserens quod in toto mundo non est Ecclesia quae tantam habeat libertatem, quae tanta quiete gaudeat; non est clerus qui tanto honore polleat, quanto praediti sunt in terra sua, cum tamen clerici immundissimi et atrocissimi sint, utpote qui ex maxima parte sacrilegi, adulteri, praedones, fures, raptores virginum, incendiarii et homicidae: et ad singula volones suos, in assertionis suae testimonium, clericos et laicos producebat.
14 Hac ergo spe pacis decepti viri religiosi, comminatorias usque ad aliud colloquium reddere distulerunt, accedentes ad archiepiscopum ut ei persuaderent regi morem gerere, id est observationem consuetudinum, quibus ille derogare vel quas abrogare decreverat, simpliciter profiteri. Adiecerat etiam sibi debere sufficere si sit ut fuerunt antecessores sui: neque enim sumus Patribus meliores. Quibus respondit archiepiscopus nullum antecessorum suorum ad professionem consuetudinum coactum vel exactum fuisse, excepto beato Anselmo, qui ob eamdem causam saepenumero exsulavit; nec in malis oportere imitari Patres qui se poenitenda commisisse doluerunt, eoque sancti sunt, quod eos in quibus nollent se imitatores habere successores aut coaetaneos, peccasse poenituit.
15 Non enim Moyses in diffidentia, nec David in proditione et adulterio, non in proditione apostolus, nec in periurio Petrus, nec Paulus in zelo insipientiae nec in excommunicatorum participatione Martinus imitandus est, sicut nec in incestu vel in parricidio patriarcha, vel qui mane oriebatur archangelus in crimine apostasiae.
16 Siquidem delicta maiorum scripta sunt ut caveantur, non ut necessitatem imitationis successoribus ingerant. Nam verbum Dei forma vivendi est, non conniventium coetus. Unde Apostolus: Estote imitatores mei, sicut et ego Christi; alioquin praeter formam Christi se nulli censuit imitandum.
17 Quibus auditis, discesserunt religiosi tundentes pectora sua, quod in audientia publica ulterius quidquam exegerant. Rex quoque sanctissimus, poenitentia ductus, veniam imploravit, quod, religiosorum secutus opinionem, honorem Dei et ordinem salvum fore consuluerat reticeri.
18 Et quia dominus Cantuariensis per inimicos terreri non potuit, post eum usque Stampas missus est episcopus Pictaviensis, sollicitans ut pro bono pacis, quam ex auditis promissionibus indubitanter sperabat, rem totam conferret in arbitrium regis. At ille, qui huiusmodi blandimentis saepe delusus erat, sciensque incauti pastoris esse ovem lupo committere, promisit, salvo honore Dei et ordine et honestate et libertate Ecclesiae, se pro amore regis omnia esse facturum, sed nihil promissurum in praeiudicium divinae legis.
19 Reversus ad regem Pictaviensis, ut ipsius animum deliniret, mitiora proposuit, asserens quod archiepiscopus Cantuariensis ei se prae cunctis mortalibus et causam suam eius committebat arbitrio, rogans ut ipse tanquam princeps Christianus provideret honestati Ecclesiae et personae. Quod verbum ille gratanter amplexans, promisit se utrumque facturum, praefigens archiepiscopo diem colloquii quintum decimum a die secundi colloquii.
20 Rex interim, quia noverat per fratrem Bernardum quid in domini papae comminatoriis haberetur, et archiepiscopo restitutam et collatam potestatem animadvertendi in eum et terram suam, regnique personas, nuntios ad sedem apostolicam clam mittere disponebat et saepe dictum Cantuariensem sub spe reconciliationis eludere. Pictaviensis autem et ipse circumventus dominum Cantuariensem Turonis ad regis colloquium invitavit, scribens ei verba quibus sibi rigorem hominis fregisse videbatur.
21 Agebat autem rex ut simulata mansuetudine falleret amicos praefati Cantuariensis, ne per aliquem eorum expedirentur petitiones quas erat in alterius regis colloquio porrecturus, et ut impraemunitum Romanum pontificem accelerata legatione facilius circumveniret. Scripsit ergo dominus Cantuariensis episcopo Pictaviensi se ad Turonense concilium non venturum, increpans eum quod citra mandatum et conscientiam suam causam Ecclesiae contulerat in arbitrium hominis subvertere nitentis ecclesiasticam libertatem, et qui toties vana spe deceperat contrahentes.
22 In secundo vero regum colloquio, postquam diu refutaverat et iuraverat se litteras apostolicas non recepturum, tandem commonitus a suis, praefatas comminatorias a religiosis viris qui ad hoc missi erant petiit et accepit. Longum erit referre quot et quam varia sibique repugnantia responsa dederit; qui versibilitate merito videbatur ipsum Protea superare.
23 Sed summa negotii, multis habitis consiliis, in hoc demum fine resedit quod, suppresso nomine consuetudinum, dixit se non fugasse Cantuariensem de regno; sed, si facere voluerit quod fecerunt antecessores sui, et hoc simpliciter et bona fide promittere, redire poterit et habere pacem in terra et gratiam eius, si studuerit eam promereri. Sed ei responsum est quod archiepiscopus nullam inibit obligationem, praesertim captiosam, nisi salvo honore Dei et ordine suo; facturum vero quod debebit, adiecto totius devotionis obsequio. Et licet nomen consuetudinum taceretur, eas tamen constat exigi sub ea verborum clausula qua sibi petit quod dicit ab antecessoribus factitatum; sibi vero nulla ratione licere subiecit archiepiscopus observantiam consuetudinum profiteri, tum quia novam formam in Ecclesiam inducere perniciosum esset exemplo, tum quia illas ex magna parte, velut inimicas divinae legi, constat a domino papa cendemnatos, qui eum Senonis ab earum extorta promissione absolvit.
24 Caeterum, si iuxta mandatum apostolicum dominus rex pacem et gratiam Ecclesiae, et sibi et suis ablata reddiderit, dixit se paratum redire, et facturum quidquid archiepiscopus Cantuariensis debet regi, principi et domino suo: alioquin se de caetero usurum potestate sua et iure in malefactores Ecclesiae et suos et suorum.
25 Rex vero, religiosorum et magnorum virorum arctatus instantia, respondit se in brevi evocaturum episcopos Angliae, quorum praecipue consilio hactenus usus est in hac causa; rogavitque ne responsiones suae domino papae scriberentur. Sed quia illae, ut dictum est, non cohaerebant sibi, vice versa rogatus est a viris religiosis ut iis patentibus litteris scriberet quod pro reverentia, precibus et praecepto domini papae facturus erat, seque postea quod oporteret scripturos promiserunt. Qua ille petitione perculsus, ab iis cum indignatione recessit.
26 Fratrem tamen Bernardum trahens in partem, dixit se cum festinatione iturum ad Grandem montem, et pariturum voluntati et mandato magistri qui ibidem fratribus praeest. Interea venient episcopi de Anglia, et tunc, auctore Deo, simul pax reformabitur.
27 Haec ille fratri Bernardo; sed in veritate nuntios, quos Romam miserat, praestolatur. Consuluerunt tamen viri religiosi archiepiscopo, ut personae regis et terrae parceret, donec exploratum sit quem fructum faciet illud Grandimontanorum colloquium. Hoc autem certum est, sicut indubitanter accepi, quia archiepiscopus aliquos malefactorum suorum interim debita severitate percellet.
28 Caetera supplebit nuntius, quem mihi sub festinatione remitti precor. Reges autem, sibi invicem hinc inde praestito iuramento, confoederati sunt adversus omnes homines, adiecto ex parte utriusque, salvo eo quod debet Ricardus, filius regis Angliae, filiam regis Francorum sine dote ducere uxorem. Secretae obligationis, cuius supra memini, in finem alterius anni dilata est propalatio, ne, si praecognitum fuerit quod tractatur, facilius valeat impediri.
29 Teutonicus tyrannus, consilio prudentum partis suae, abbates Cisterciensem et Clarevallensem accivit, cum iis et per eos, ut creditur, de pace Ecclesiae tractaturus.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXIV.AD MAGISTRUM ODONEM. <<<     >>> EPISTULA CCLXXXVI.AD SIMONEM PRIOREM DE MONTE DEI ET ENGELBERTUM DE VALLE S. PETRI. (A. D. 1169, m. Ian.)
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 285