monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 145
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLIV.AD MAGISTRUM GAUFRIDUM DE SANCTO EDMUNDO. <<<     >>> EPISTULA CXLVI.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.

EPISTULA CXLV.AD BARTHOLOMAEUM EPISC. EXONIENSEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 BARTHOLOMAEO Exoniensi episcopo, IOAN. Saresber.
2 Licet ex more scribentium ad amicos salutis votum pagina non praetendat, nihil tamen affectuosius est in votis, et orationibus meis, quam ut viae vestrae iugiter prosperentur in Domino. Salutationem enim domino et Patri debitam nequaquam suspendit defectus, aut immutatio charitatis, sed consulta dispensatio et officiorum, et omnium quae recte geruntur ratio moderatrix.
3 Dispensationis vero causa in propatulo est, ut eam omnino non oporteat, aut paucis expediat allegari. Nam insidiis domini regis dicunt omnia plena esse, ut bonis invicem colloquendi aut scribendi tutum non possit esse commercium. Nescio quid frivolum contra innocentiam molitur iniquitas, et urgente stimulo conscientiae incessanter pungentis et urentis, omnes suspectos habet et omnia; iure quidem et merito, quia pax impiis esse non debet, hostes suos iustitia impugnante, et praevalente.
4 Et profecto quod timet impius, veniet super eum, iustusque de angustia liberabitur, quoniam os Domini locutum est. Ad momentum turbinis adversus Ecclesiam malitia debacchatur, et adversus Dominum videntur praevalere impii, quibus in brevi Christus, quem persequuntur, sic respondebit ad merita, ut praeponderare videatur libra vindictae, et quos potenter puniet, non tam examinare lance aequitatis, quam molis magnitudine praegravare.
5 Non quidem quod iniuriam inferat, sed quia sine mensura et modo peccantibus immensam et immoderatam ingeret poenam. Nec opinetur quispiam me in longa tempora prophetare, licet oraculi divini sicut auctoritas, sic et fides perpetuetur, cum planum sit iam aliquatenus inchoatum esse iudicium, imo exsecutioni mandari sententiam.
6 Nonne Teutonicus tyrannus, nominis sui fama nuper orbem perculerat, et fere subegerat regna vicina, et etiam imperium Graecorum terrore concusserat, ut magis deditionem quam confoederationem legationibus missis videretur offerre? sed ecce, Domino auctore, timetur minus, et qui ante tam vicinos quam remotissimos solo nutu terrebat princeps, Teutonicos suos ab iniuriis cohibere non potest; qui solo verbo pacem gentibus ad arbitrium indicebat, et bella, nunc a suis et inter suos petitis et acceptis treugis gratulatur.
7 Nam sicut ipsemet conqueritur, ex quo Latonam venit, ut regem Francorum et Gallicanam Ecclesiam separaret a fide, et in suam haeresim perverteret, ut adorarent idolum suum, successus eius relapsi sunt, et quae eum extulerat, in depressionem ipsius coepit fortuna fluctuare: spes autem fidelium est, quod ad honorem Dei, in brevi amplius deprimetur, donec eum omnino Christus, cuius sponsam persequitur, conterat sub pedibus suis.
8 Nonne et apud vos iam iudicium exercetur adversus tortores Ecclesiae? Intuemini quantus erat rex Anglorum, cum parvulus videretur in oculis suis: et ad Ecclesiam Dei vel speciem fidei et reverentiae praetendebat, et plane videbatis eum in nullo frustratum conatu. Sagitta eius retrorsum non abiit, clypeus eius non declinavit in bello, et hasta eius non est aversa: super praedam accumbebat ut leo, ut nullus eum excitare praesumeret; vel visu terrebat hostes, vicini se inclinabant obsequiis, remoti principes amicitias expetebant; colebatur a suis, honorabatur ab extraneis, praedicabatur a cunctis, a bonis diligebatur, sed maxime a clero qui eum colebat supra vires, pro viribus venerabatur, et unanimi proposito diligebat super amorem mulierum. Quid multa? Rerum expetibilium omnium abundantia, quod ad humanum iudicium, fruebatur, sublato timore et sollicitudine, nisi quam non necessitas, aut ratio, sed voluntas, aut impetus ingerebat.
9 Sed quo fine haec universa Dei dona conclusit, si tamen sine poenitentia et satisfactione substiterit in finibus istis? Ut singularum ecclesiarum, quas ante per ignorantiam, ut putabatur, aut sui iuris praetextu laeserat, iniurias taceamus, Tolosam bello aggressurus, omnibus contra antiquum morem et debitam libertatem indixit ecclesiis, ut pro arbitrio eius, satraparum suorum conferrent in censum, nec permisit ut ecclesiae saltem proceribus coaequarentur in hac contributione vel magis exactione tam indebita quam iniusta.
10 Nam ecclesiae in deteriori calculo vertebantur, utpote quae rebus suis aut honore videbantur indignae. Sed quem successum attulit haec pecuniarum immensitas, tantis exactionibus et iniuriis acquisita? nonne proiecta est in saccum pertusum, ut hosti suscipienti proficeret, et effundenti non modo esset inutilis, sed damnosa? Nunquid non ab ea die fortuna eius retrorsum cessit, et successuum ubertas emarcuit?
11 Sed dicet aliquis, quoniam haec indictio census et ecclesiarum vexatio, in cancellarium eius, qui nunc, aut archiepiscopatur, ut credo, aut archiepiscopari contendit, ut aemuli mentiuntur, penitus retorquenda est, qui regem tunc ad omnia pro arbitrio impellebat, et haec sicut alia multa mala induxit. Quod etsi ego falsum esse noverim, utpote qui eum scio tunc non auctoritatem praestitisse libidini sed obsecundationem necessitati, tamen quia eum ministrum iniquitatis fuisse non ambigo, iure optimo taliter arbitror puniendum, ut eo potissimum puniatur auctore, quem in talibus Domino bonorum omnium auctori praeferebat, eique sit vice versa in poenam, quem habebat et laudabat suae perversitatis auctorem.
12 Nam in sapientium corde et ore celebre est illud Sapientiae: Quoniam per quae peccat quis, per haec et punitur. Sic Cain primus homicida occisus est; Chanaan servitutem ingerens aliis, perpetua servitute damnatur; Pharao in aquis submersus est cum potentatu suo, quibus Hebraeos submerserat innocentes.
13 Patent in hunc modum quamplurima; sed esto, nunc poenitentiam agit: agnoscit et confitetur culpam, et, si cum Saulo quandoque Ecclesiam impugnavit, nunc pro ea cum Paulo ponere paratus est et animam suam.
14 Quis ergo negabit iudicium iam coepisse a domo Domini, cum iam principes populi in patibulis suspendantur ad solem, ut iustitia Dei in conspectu gentium reveletur? Nonne enim principes populi sunt hi duo, quorum alter dispensat spiritualia, alter temporalia administrat: Nonne lex dispensationis et ministerii huius, manibus istorum tractanda committitur?
15 Hi enim sunt duo cherubim, quorum alis lex et propitiatorium adumbratur, se mutuo respicientia, versis tamen vultibus in propitiatorium, quia sic sibi invicem debent aspectu mutuo complacere, ut legem Dei in arca pectoris iugiter inspiciant et venerentur, nec pro se, ad invicem, ob aliam causam admittant, unde propitiationem Dei debeant demereri.
16 Non enim licet a propitiatorio vultus avertere. Si ergo in his suis angelis reperit Deus pravitatem, eamque puniat, quis subditorum causas apud Altissimum iam ventilari diffidit, aut esse ventilatas? Circumferat quis oculos mentis et intueatur quot et quales adversarios ei Dominus suscitaverit, ex quo adversus Dominum in depressione Ecclesiae erexit calcaneum suum, et plane mirabitur, et si prudens est venerabitur iudicium Domini, qui non imperatores, non reges, non principes nationum, ut ipsum domaret, elegit, sed extremos hominum Britones, Nivicollinos primo, et postea illos ad contradictionem et solemne certamen animavit, qui vestigia pedum eius consueverant adorare, et haec quidem, ut non glorietur omnis caro, sed nomen Domini sit benedictum in saecula.
17 Sic ad puniendam ingratitudinem Salomonis recedentis a Domino, non tam principos erexit, quam latrunculos et servos et abiectos. Nec suspicetur quispiam ut amodo prosperetur conditio eius, nisi Domino propitiante per poenitentiam revertatur, et magis pio utatur consilio. Nam, ut propheta loquitur: In diebus et regionibus nostris inventi sunt stulti principes Taneos, qui regi suo consilium dederunt insipiens. Urunt eum undique sollicitudines, sed bellum quod adversus Christum et Ecclesiam exercet, ulterius praegravat, et ei videtur inextricabilis labyrinthus et exsecrabilis labor.
18 Accitis ergo nuper ad colloquium Chinonense magnatibus suis cum familiaribus, qui rerum malarum industriam habere dignoscuntur et usum, et sapientes sunt ut dictent et faciant mala, studiosius inquisivit, cum promissis, minis, et obtestatione quamplurima, quonam consilio sibi utendum esset adversus Ecclesiam, de Cantuariensi archiepiscopo gravissime conquerens, non sine gemitibus et suspiriis multis: et ut tunc praesentes postea retulerunt, lacrymatus est, dicens quod idem Cantuariensis ei corpus et animam pariter auferret: tandem dixit quod omnes proditores erant, qui eum adhibita opera et diligentia ab unius hominis infestatione nolebant expedire. Ad haec dominus Rothomagensis aliquantulum excanduit, corripiens eum, mitius tamen more suo in spiritu lenitatis, cum causa Dei magis exigeret, severitatem et auctoritatem pontificis morbo languentis, rationis et fidei fuisse adhibitam.
19 Erat autem dolor acerbior, urgente metu, quem conceperat ex litteris quas iamdictus Cantuariensis illi et matri suae transmiserat. Earum exemplum vobis transmittitur. Timebatur quidem, et merito, ne in terram eius interdicti, et in personam anathematis sententia citissime ferretur, ex auctoritate et mandato summi pontificis.
20 Cum igitur his angustiis premerentur, Lexoviensis episcopus unicum dixit esse remedium, imminentem sententiam appellationis obstaculo praepedire: et ita nescio quo pacto, nisi quia veritas ventilata plus pollet, et iustitia, quo magis concutitur, eo magis convalescit, dum rex per avitas consuetudines appellationum ius evacuare conatur, magis confirmat, dum ipsemet pro capite suo ad appellandi refugium cogitur evolare.
21 Ab illo ergo concilio egressi sunt a facie domini et regis sui Lexoviensis et Sagiensis episcopi, ad saepedictum Cantuariensem properantes, ut appellatione interposita usque ad Octavas Paschae suspenderent sententiam eius. Rothomagensis quoque cum eis profectus est, non quidem appellaturus, ut ait, sed de pace quam desiderabat tractaturus. Archiepiscopus vero noster in procinctu ferendae sententiae constitutus, iter arripuerat ad urbem Suessionum, orationis causa ut beatae Virgini, cuius ibi memoria celebris est, et beato Drausio, ad quem confugiunt pugnaturi, et beato Gregorio Anglicanae Ecclesiae fundatori, qui in eadem urbe requiescit, agonem suum precibus commendaret. Est autem beatus Drausius gloriosissimus confessor, qui, sicut Franci et Lotharingi credunt, pugiles, qui ad memoriam eius pernoctant, reddit invictos, ut et de Burgundia et Italia in tali necessitate confugiatur ad ipsum.
22 Nam et Robertus de Monteforti ei pernoctavit adversus Henricum de Essexia dimicaturus. Sic ergo Domino faciente delusa est sollicitudo episcoporum regalium, quia cum venissent Pontiniacum, archiepiscopum quem appellarent non invenerunt, sed frustrati a proposito suo reversi sunt, queruli quia sua consumpserant, laboraverant, et non perfecerant.
23 Archiepiscopus vero cum in praefatis sanctorum memoriis triduo pernoctasset, die proxima post Ascensionem versus Veziliacum properabat, ut ibi in die Pentecostes in regem et suos anathematis sententiam daret: sed nutu divino contigit, ut dum esset in Ecclesia Reginensi, VI feria iam dictam praecedente solemnitatem, nuntiatum est ei certissime et verissime quod rex Anglorum gravissima laborabat infirmitate, ut ad colloquium regis Francorum, quod multo desiderio, et magnis muneribus expetierat, accedere non potuerit, sed miserit excusatores Ricardum Pictaviensem et Ricardum de Humaz, qui causam hanc absentiae eius praestito iuramento volebant astruere.
24 Hac ergo ratione cum hoc per nuntium regis Francorum innotuisset archiepiscopo, in regem sententiam ferre distulit, sicut ei ante consuluerat Ioannes vester suadens, ne ad poenitentiam properaret. Ioannem vero de Oxeneford. publice denuntiavit excommunicatum, et auctoritate Romani pontificis excommunicavit, ut verbis eius utar, eo quod in haeresim damnatam inciderit, praestando imperatori sacrilegum sacramentum, et communicavit Coloniensi schismatico, et contra mandatum domini papae usurpavit decanatum Saresberiensis Ecclesiae. Has autem causas allegavit in pulpito in auditu omnium qui Vizeliaci de diversis nationibus ad diem festum convenerant.
25 Ibidem etiam allegatis variis causis et iustis, excommunicavit Ricardum Pictaviensem archidiaconum, Ricardum de Luci, Iocelinum de Baillol, Randulfum de Broc, Hugonem de Sancto Claro, et Thomam filium Bernardi, et omnes qui de caetero in possessiones et bona Cantuariensis Ecclesiae manus extenderint, ut eis abutantur, aut eorum usus impediant, quorum necessitatibus deputata sunt.
26 Regem vero, quem ante per litteras et nuntios secundum regulam et morem Ecclesiae vocaverat ad satisfactionem, publicata vocatione ad fructum poenitentiae invitavit, comminans se in eum laturum sententiam anathematis in brevi, nisi resipuerit, et de tantis adversus Ecclesiam ausis satisfecerit: quod tamen non nisi invitus faciet, nec novi aliquem domesticorum suorum, qui ad lationem huius sententiae pronus sit.
27 Praeterea scriptum illud, in quo continentur pravitates malignantium adversus Ecclesiam, quas avitas consuetudines dicunt, publice condemnavit, omnes innodans anathematis vinculo, quicunque de caetero auctoritate illius scripti utentur, et nominatim de consilio Ecclesiae Romanae haec capitula in primis damnata sunt: Quod non liceat episcopo excommunicare aliquem, qui de rege teneat, sine licentia ipsius: Quod non liceat episcopo coercere aliquem parochianorum suorum pro periurio vel fide laesa: Quod ad saecularia iudicia trahantur clerici: Quod laici, sive rex sive alius, causas de ecclesiis vel decimis tractent: Quod non appelletur pro causa aliqua ad sedem apostolicam, nisi regis et officialium suorum venia impetrata: Quod non liceat archiepiscopo, vel episcopo, vel aliis personis venire ad vocationem domini papae absque licentia regis: alia quoque in hunc modum, quae divinis legibus, et constitutionibus sanctorum Patrum inveniuntur adversa.
28 Episcopos vero omnes absolvit a promissione, quam de scripto illo servando contra institutionem ecclesiasticam fecerant. Hoc etiam per litteras suas archiepiscopis et episcopis denuntiavit, sicut ei ab Ecclesia Romana consultum fuerat. Haec quidem interim gessit archiepiscopus; et rex quod ad vestram notitiam venisse non ambigo, virum bonum magistrum Walterum de Insula misit in Angliam cum litteris a colloquio Chinonensi, ut insulanos super facta appellatione praemuniret, et portus et transitus faceret diligentius observari, et clerum ab obediendo suspenderet, cum tamen nondum facta sit appellatio, et archiepiscopus possit facile inveniri.
29 Nec dubito quin praedicto magistro Waltero machinatio ista displiceat, cum omnibus quae praesumuntur adversus Ecclesiam Dei, quoniam Dominum timet. Accivit etiam ad se rex dominum Cister. et alios, per quorum prudentiam, malitiam consilii sui adversus Dominum posse credit armari: sed profecto, si saperent, vel sibi et suis parcerent in hac causa, quoniam Poena reversura est in caput ista suum.
30 (Ovid. A. Am. I, 340.) De caetero dominus papa in urbe prosperatur. Cremona contra Teutonicum cum aliis octo civitatibus pro certo dicitur rebellare. Episcopus Tusculanus et Humbaldus cardinalis diem obierunt. Obiit quoque Willelmus rex Siculus, cui successerunt filii sui alter in regnum, alter in ducatum Apuliae, et in extremis agens LX millia florinorum Ioanni Neapolitano tradi fecit ad usum domini papae.
31 Filius quoque eius, qui ei successit in regnum, totidem misit. Rex Francorum Cantuariensi archiepiscopo patrocinatur in omnibus, et eum magis veneratur quam fratrem: quae autem circa Anglorum curiam innovantur, ubi rerum crebrae mutationes sunt, vobis notiora esse arbitror quam nobis. Vigeat et prosperetur in Domino paternitas vestra, et nos sanctorum orationibus studeat commendare, ut nos consolentur in omni tribulatione nostra.
32 Revertemur autem cum ei placuerit, qui nos segregavit ad exsulandum, et pro quo, quatenus ei beneplacitum fuerit, voluntate promptissima decrevimus exsulare, et adversa pati quae iusserit, et ad haec perferenda roboraverit infirmitatem nostram. Det utinam sua gratia patientiae perseverantiam, qui indignis pro se patiendi contulit voluntatem!
33 Valeat pro voto et oratione mea, Ecclesia, et domus vestra tota, et omnes qui intercessionum beneficio communicant necessitati nostrae.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLIV.AD MAGISTRUM GAUFRIDUM DE SANCTO EDMUNDO. <<<     >>> EPISTULA CXLVI.AD IOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 145