monumenta.ch > Hugo de Sancta Maria Floriacensis > ...


... HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Anno ab incarnatione Christi 688. Pippinus Auster maior domus regiae principatum Francorum suscepit. 2  Anno Domini 711. obiit Childebertus rex Francorum. 3  Anno Domini 712. obiit Pippinus senior, et filius eius qui dicitur Karolus Martellus principatum usurpavit. 4  Anno Domini 715. obiit Dagobertus rex iunior 14 Kal. Februarii, qui regnavit in Francia annis 5. - Secundo anno post mortem eius pugnavit primum Karolus Martellus princeps contra Ratbodum ad Coloniam, regnante Theoderico, filio suprascripti Dagoberti iunioris [cf. Ann. S. Columb.] - bnf12711.96 v-a33.5 Eo tempore gens impia Wandalorum Galliam devastare coepit. 5  Quo tempore destructae ecclesiae subversa monasteria, captae urbes, desolatae domus, diruta castra, strages hominum innumerae factae, et multus ubique humani generis sanguis effusus est. 6  Ea tempestate gravissime per totam Galliam detonabat, Wandalis omnia flammis et ferro proterentibus. 7  Pervenientesque Senones civitatem, coeperunt eam omni arte iaculis et machinis infestare. 8  Quod cernens presul eiusdem urbis Ebbo nomine, exiens de civitate cum suis, fretus divina virtute, exterminavit illos ab urbis obsidione. 9  Fugientibusque illis, persecutus est eos usque dum egrederentur de finibus suis. 10  Anno Domini 741. obiit Karolus Martellus princeps, sepultus in basilica sancti Dyonisii Parisius. 11  Hic res ecclesiarum propter assiduitatem bellorum laicis tradidit. 12  Quo mortuo, Karolomannus et Pippinus, filii eius, principatum suscipiunt. 13  Anno Domini 750. Pippinus electus est in regem, et Childericus, qui de stirpe Chlodovei regis remanserat, tonsoratur. 14  Hic defecit progenies Chlodovei regis. 15  Anno Domini 768. Pippinus rex moritur, et filii Karolus qui dicitur imperator magnus et Karolomannus eliguntur in regno. 16  Anno Domini 769. Karolomannus obiit [cf. Ann. S. Columb.]. 17  Anno Domini 804. obiit Alcuinus philosophus, abbas Sancti Martini Turonorum. 18  Anno Domini 813. obiit Karolus imperator magnus, et Hludovicus, filius eius, qui Pius dicitur, regnum Francorum et imperium Romanorum suscepit. 19  Huius igitur in tempore pagani diffusi sunt ia provincia quae Pontivus pagus appellatur. 20  Vicesimo igitur anno regni domni Hludovici piissimi imperatoris rebellavit contra eum Hlotharius, filius eius, auferens illi regnum Francorum. 21  Ipso anno collecto exercitu copioso valde, Hludovicus pater restituit sibi regnum quod illi abstulerat filius. 22  [Ann. S. Col.] Anno Domini 840, 12 Kal. Iulii obiit Hludovicus Pius imperator. 23  Eodem anno facta est eclypsis solis feria 4 ante ascensionem Domini hora diei nona, 2 Non. Maii. 24  - Vertente igitur anno in die ascensionis Domini fit bellum Fontanetum in Burgundia a quatuor filiis ipsius Hludovici, Karolo scilicet, Hlothario, Hludovico et Pippino, ubi multus effusus est sanguis humanus. 25  Ex quibus Karolus qui appellatur Calvus regnum Francorum et imperium Romanorum obtinuit, Hlotharius vero partem Franciae sibi vindicavit, quae usque in hodiernum diem ex suo nomine Hlotharii regnum appellatur. 26  Hludovicus autem Bavariam sibi vindicavit unctusque est in regem. 27  Anno Domini 877, Karolus imperator qui Calvus appellatur, filius Hludovici piissimi imperatoris, cum secunda profectione Romam peteret, 3 Kal. Octobr. in ipso itinere obiit Vercellis civitate, ibique sepultus est in basilica beati Eusebii martiris; ubi requievit annis 7. Post haec autem per visionem delatum est corpus eius in Frantiam, et honorifice sepultum in basilica beati Dyonisii martiris Parisius. 28  Suscepit autem regnum Hludovicus filius eius. 29  Sequenti vero anno Iohannes papa Romanus ad Gallias veniens [cf. A. S. Col.] cum Formoso episcopo Portuensi, ferens sibi preciosissimas reliquias, primo Arelatum navigio advectus, per Lugdunum aliasque civitates usque ad Tricassinam urbem accessit. 30  Ibique cum Hludovico rege, filio Karoli Calvi, locutus, ad Italiam repedavit. 31  bnf12148.9 r-b7.2 Post haec defunctus est Hludovicus rex Francorum (an. 879), filius Karoli Calvi, relinquens filium suum parvulum Karolum nomine, qui Simplex appellatur, cum regno in custodia Odonis principis. 32  Eo tempore gens incredula Normannorum per Gallias sese diffudit, cedibus, incendiis atque omni crudelitatis genere debachata. 33  Deinde Franci, Burgundiones et Aquitanenses proceres congregati in unum, Odonem principem elegerunt sibi in regem (an. 888). 34  Obeunte vero Odone rege Kal. Ianuar., (an. 898), recepit regnum Karolus simplex, filius Hludovici. 35  Sub ipso tempore venerunt Normanni in Burgundiam ad Sanctum Florentinum [cf. A. S. Col. a 899.] Occurrit autem illis Richardus dux Burgundiae cum suo exercitu in territorio Tornoderense, inruensque in eos, percussit multitudinem ex eis in ore gladii, et reliqui fugerunt 5. Nonas Iunii. 36  bnf12710.13-c59.8 Tempore illo factus est terrae motus circa coenobium sanctae Columbae virginis 5. Id. Ianuarii [ib. a. 896]. 37  Eo tempore pagani obsederunt Carnotinam civitatem (an. 905). 38  Collecto igitur exercitu Richardus dux Burgundiae et Robertus princeps irruerunt in eos [ib. a 911], peremptis ex paganis 6800, et a paucis qui remanserunt obsides capientes, 13 Kal. Augusti in sabbato, auxiliante illis superna clementia per intercessionem bnf12148.9 v sanctae Dei genitricis Mariae. 39  Post haec igitur mediante mense Martio apparuit stella a parte circii, emittens radios magnos [diebus] fere 14 [ib.]. 40  Sequenti anno fuit fames magna per totam Galliam (an. 919). 41  Deinde post quinque fere annos Kal. Febr. igneae acies visae sunt in coelo diversorum colorum, quod mirum fuit alternis se insequentes [ib. a. 919]. 42  Ipso anno fuit, magna dissensio inter regem et principes eius. 43  Ob hanc causam plurimae strages perpetratae sunt christiani populi; sed favente Deo omnis illa contradictio cessavit. 44  Tertio autem anno post hanc persecutionem defunctus est Richardus dux Burgundiae Kal. Septembris, sepultusque in basilica sanctae Columbae virginis in oratorio sancti Simphoriani martiris [cf. A. S. Col. a. 921]. 45  Secundo anno post eius mortem (an. 922) Robertus princeps rebellavit contra Karolum Simplicem, unctusque est in regem 3 Kal. Iulii [cf. ib. a. 922.]. 46  Et nondum anno expleto 17 Kal. Iulii factum est bellum Suessionis civitate inter Karolum Simplicem et ipsum Robertum, qui regnum Francorum invaserat; ubi interfectus est ipse Robertus. 47  - Karolo vero a cede belli victore revertente, occurit illi Herbertus infidelium nequissimus, et sub fictae pacis simulatione in castro quod Parrona dicitur ut hospitandi gratia diverteret conpulit. 48  Et sic eum dolo captum retinuit. 49  Habebat enim idem Robertus sororem istius Herberti in coniugio; de qua ortus est Hugo Magnus. 50  Illic itaque positus Karolus, Rodulfum, nobilem filium Richardi, Burgundionum ducem, quem de sacro fonte susceperat, una cum consilio Hugonis Magni, filii supradicti Roberti, et procerum Francorum sublimavit. 51  Isdem autem Karolus Simplex post longam carceris macerationem defunctus est in ipsa custodia, et sepultus in basilica sancti Fursei, quae est in ipso Parrona castro. 52  Unctus est vero in regem ipse Rodulfus 3. Idus Iulii (an. 929) Suessionis civitate [cf. ib. a. 922]. 53  His temporibus bnf12711.167 r-a1.2 pagani iterum Burgundiam vastaverunt, factumque est bellum inter christianos et paganos in monte Chalo, peremptis a paganis ex christianis 8. Idus Decemb. multis milibus. 54  Igitur defuncto Rodulfo rege 18 Kal. Febr. (an. 936), sepelierunt eum in basilica sanctae Columbae virginis [cf. ib.]. 55  - Post mortem igitur Rodulfi regis Hugo Magnus una cum Francis accersiens Guillelmum archiepiscopum, misit illum ad Ogivam, uxorem iam dicti Karoli Simplicis, ut idem reduceret Hludovicum filium eius. 56  Fugerat enim ad patrem suum regem Anglorum ob timorem Herberti et Hugonis. 57  Veniensque illuc Guillelmus archiepiscopus, datisque obsidibus sub sacramenti titulo Ogivae matri eius, reduxit Hludovicum in Frantiam. 58  Igitur 13 Kal. Iul. unctus est in regem Hludovicus, filius Karoli Simplicis, apud Laudunum [cf. ib.]. 59  Secundo autem anno post haec 16 Kal. Martii circa gallorum cantum usque inlucescente die sanguineae acies per totam coeli faciem apparuerunt [ib.]. 60  bnf12710.13-d38.3 Sequenti autem mense 9 Kal. Aprilis Hungri adhuc pagani Frantiam, Burgundiam atque Aquitaniam ferro et igne depopulari coeperunt. 61  Post haec rebellaverunt Francorum proceres contra Hludovicum regem, super omnes autem Hugo Magnus [cf. ib.] In ipso anno valida facta est magna fames per totum regnum Francorum, ita ut modius frumeuti venumdaretur 24 solidis. 62  Deinde non post multis diebus captus est Hludovicus rex dolo Baiocas (an. 945) civitate a Normannis, multis ex Francorum populo interemptis, consentiente Hugone Magno [ib.]. 63  Post haec mense Maio feria 6 pluit sanguis super operarios [ib.]. 64  Et ipso anno mense Septembri Hludovicus rex, totum tempus vitae suae plenum ducens angustiarum et tribulationum, diem clausit extremum (an. 954), sepultusque est Remis in basilica sancti Remigii. 65  Sequenti quoque mense 2. Id. Novemb. Hlotharius, iam iuvenis, filius eius, unctus est in regem Remis, bnf12148.10 r et Hugo Magnus factus est dux Francorum. 66  Secundo autem anno post haec mense Augusto obsedit supradictus Hugo Magnus Pictavis civitatem (an. 955); sed nichil ei profuit [ib.]. 67  - Dum enim obsideret eandem urbem, quadam die intonuit Dominus terrore magno, disrupitque turbo papilionem eius a summitate usque deorsum, stuporque magnus invasit illum eum exercitu suo, ita ut vivere nequirent. 68  Statimque in fugam versi, recesserunt ab urbis obsidione. 69  Fecit autem hoc Deus per intercessionem beati Hylarii, qui semper tutor bnf12711.167 v et defensor illius est urbis. 70  In ipso anno defunctus est Gislebertus dux Burgundiae, relinquens ducatum Ottoni, filio Hugonis Magni [cf. ib.]. 71  Habebat namque Otto filiam illius Gisleberti in coniugio. 72  Secundo anno obiit Hugo Magnus dux Francorum apud Drodingam villam 16. Kal. Iul. (an. 956), sepultusque est in basilica beati Dyonisii martiris Parisius [cf. ib.]. 73  Cui successerunt filii eius, Hugo videlicet, Otto et Heinricus, nati ex filia Odonis regis. 74  Hugo dux Francorum effectus est et Otto dux Burgundionum. 75  Defuncto Ottone duce Burgundionum, successit Heinricus, frater eius. 76 Sub ipso tempore (an. 959) oritur contentio inter Ansegisum bnf12710.15 episcopum Trecarum et Robertum comitem. 77 Eiectus vero ex civitate episcopus Ansegisus a Roberto comite, perrexit in Saxoniam ad Ottonem imperatorem, adductosque Saxones, mense Octobrio obsedit Trecas civitatem longo tempore. 78 Venientes autem in predam Senones, occurrerunt illis Archembaldus archiepiscopus et Rainaldus comes Vetulus cum exercitu maximo in loco qui vocatur Villare, interfectosque Saxones cum duce suo Helpone nomine; Senonenses extiterunt victores. 79 Dixerat enim Helpo incensurum se ecclesias et villas quae sunt super Venenas fluvium usque ad civitatem, infigereque suam lanceam in portam sancti Leonis. 80 Interfectus autem cum populo suo a Senonibus, reportatus est in patriam suam Ardennam a servis suis. 81 Sic enim iusserat mater ipsius Helponis nomine Warna. 82 Planxerunt autem eum planctu magno Rainaldus comes et Archembaldus archiepiscopus; consanguineus enim illorum erat. 83 Videns itaque Bruno dux, socius eiusdem Helponis, qui obsederat Trecas civitatem, quod mortuus esset socius suus Helpo, cum suis reversus est in patriam suam. 84 Deinde vero non post multos dies Hlotharius rex congregans exercitum copiosum valde (an. 978), renovavit in ditione sua Hlotharium regnum. 85 Veniensque ad palatium quod vocatur Aquisgrani, ubi commanebat Otto imperator cum uxore, hora prandii, ingressusque palatium nemine contradicente, comederunt et biberunt quicquid illi ad usus suos paraverant. 86 Otto vero imperator cum uxore sua et populo fugiens, reliquit palatium. 87 Depredato itaque Hlotharius rex palatio et tota provintia, reversus est in Frantiam cum pace, nemine persequente. 88 Post haec Otto imperator congregans exercitum suum, venit Parisius; ubi interfectus est nepos ipsius Ottonis cum aliis pluribus ad portam civitatis, incenso suburbio illius. 89 Iactaverat namque se extollendo dicens, quod lanceam suam infigeret in portam civitatis Parisiorum. 90 Convocans igitur Hlotharius rex Hugonem ducem Francorum et Heinricum ducem Burgundionum, inruit in eos, fugientibusque illis persecutus est usque Suessionis civitatem. 91 Illi autem ingressi fluminis alveum quod dicitur Axona, nescientes vadum, plurimi ibi perierunt, et multo plures consumpsit aqua quam gladius vorasset, et tanti ibi perierunt, ut etiam aqua redundaret cadaveribus mortuorum, aqua enim impleverat ripas suas. 92  Hlotharius vero rex constanter persequens illos tribus diebus et tribus noctibus usque ad bnf12148.10 v flubnf12711.168 rvium quod fluit iuxta Ardennam sive Argonam, interfectis ex hostibus maxima multitudine. 93  Desinens autem persequi illos Hlotharius rex, reversus est in Frantiam cum magna victoria. 94  Otto autem imperator cum his qui evaserant cum magna confusione reversus est ad propria. 95  Post haec non apposuit ultra Otto rex ut veniret, nec ipse nec exercitus eius, in Frantiam. In ipso anno (an. 980) pacificatus est Hlotharius rex cum Ottone rege Remis civitate contra voluntatem Hugonis et Heinrici fratris sui [contraque voluntatem exercitus sui]. 96  Dedit autem Hlotharius rex Ottoni regi in beneficio Hlotharium regnum; quae causa magis contristavit corda principum Francorum. 97  [ Codd. 1*. 3. addunt: In diebus illis episcopus Aletis civitatis nomine Salvator veniens Parisios cum duobus abbatibus, ferens sibi pretiosissimas reliquias, videlicet almi Maglorii archipresulis, medietatem sancti Samsonis archiepiscopi, cum toto corpore Maclovii episcopi, Sanatoris episcopi, Leucerni episcopi, Winguantonis abbatis, cum aliis multis. 98  Receptique sunt a supradicto rege cum magno honore in basilica beati Bartholomei apostoli.] bnf12711.168 r-a39.2 Anno 956. obiit Hlotharius rex senex plenus dierum, sepultusque est in basilica beati Remigii Remis. 99  Cui successit Hludovicus, filius eius iuvenis. 100  Anno 982. obiit Hludovicus rex iuvenis, qui regnavit in Frantia annis 9. Sepultus vero est in basilica beati Cornelii martiris Compendio. 101  Cui successit Karolus (an. 987), frater eius, filius Hlotharii regis. 102  Eodem anno rebellavit contra Karolum Hugo dux Francorum, eo quod accepisset Karolus filiam Herberti comitis Trecarum. 103  Collecto igitur Hugo exercitu copioso valde, obsedit Laudunum, ubi manebat Karolus cum uxore sua. 104  Exiens vero Karolus de civitate, fugavit Hugonem cum exercitu suo, incensa hospitia ubi manebant hostes. 105  Cernens itaque Hugo dux quod minime posset Karolum vincere, consilium habuit cum Ascelino traditore vetulo, qui erat episcopus falsus Laudunis et consiliarius Karoli. 106  Itaque tradens Ascelinus episcopus Laudunum in nocte una quiescentibus cunctis Hugoni duci Francorum, vinctus est rex Karolus cum uxore sua, et ductus in custodia Aurelianis civitate (an. 991). 107  Nondum autem ipse Karolus erat unctus in regem, resistente Hugone duce. 108  Manens vero idem Karolus in custodia Aurelianis in turri, genuit illi uxor sua filios duos Hludovicum et Karolum. 109  Eodem anno unctus est in regem Remis civitate Hugo dux, et ipso anno Robertus, filius eius, in regnum piissimus rex ordinatus est (an. 987). 110  Hic deficit regnum Karoli Magni. 111  bnf12711.168 v In diebus illis erat in Remensium civitate archiepiscopus vir bonus et modestus, frater Hlotharii regis ex concubina, nomine Arnulfus. 112  Hugo autem rex invidebat ei, volens exterminare progeniem Hlotharii regis. 113  Congregansque in urbe Remensi synodum (an. 991), hisdem Hugo rex invitavit archiepiscopum Senonicae urbis nomine Seguinum cum suffraganeis suis. 114  In quo concilio fecit degradare domnum Arnulfum archiepiscopum Remorum, dolo nepotis sui quem tenebat in carcere, dicens non debere esse episcopum natum ex concubina. 115  In loco vero eius consecrari fecit donnum Gerbertum monachum philosophum. 116  Qui Gerbertus magister fuit Roberti regis, filii istius Hugonis, et donni Leotherici archiepiscopi , successoris venerabilis Seguini. 117  Arnulfum vero fecit mancipari custodiae Aurelianis civitate. 118  Venerabilis itaque Seguinus archiepiscopus non consensit in degradatione Arnulfi neque in ordinatione Gerberti. 119  Iussio autem regis urgebat. 120  Alii vero episcopi, licet inviti, tamen propter timorem regis, degradaverunt Arnulfum et ordinaverunt Gerbertum. 121  Seguinus autem plus timens Deum quam terrenum regem, noluit consentire regis nequitiae; sed magis in quantum potuit redarguit ipsum regem; propter quam causam ira regis contra eum efferbuit. 122  Cum magno itaque dedecore expelli iussit Arnulfum de ecclesia beatae Mariae Remensis, et sic alligatum retrudi in carcerem. 123  Alligatus autem in carcere bnf12148.11 r Aurelianis civitate, ubi detinebatur nepos eius Karolus, mansit ibi annis tribus. 124  Nuntiantur haec omnia presuli Romano. 125  Qui valde indignatus super hoc facto, interdixit omnes episcopos qui Arnulfum deiecerant et Gerbertum ordinaverant. 126  Misit quoque Leonem abbatem a sede apostolica ad donnum Seguinum archiepiscopum urbis Senonicae (an. 995), qui vice sua in urbe Remensi synodum congregaret; mandans illi ut sine dilatione revocaret de carcere Arnulfum et degradaret Gerbertum. 127  Collecto igitur concilio iterum in urbe Remensi, ex iussione apostolica revocatus est Arnulfus de custodia, et cum honore magno receptus est in propria sede. 128  Gerbertus autem intelligens quod iniuste pontificalem dignitatem suscepisset, poenitentia ductus est. 129  Altercationem vero Gerberti pontificis et Leonis abbatis valde utilem plenius invenies in gestis pontificum Remorum. 130  Post haec donnus Gerbertus electus est pontifex in urbe Ravenna ab Ottone imperatore et a populo eiusdem urbis. 131  Residensque in eadem urbe pontifex quam plurimos annos, defunctus est papa urbis Romae. 132  Statimque omnis populus Romanus sibi dari adclamat donnum Gerbertum. 133  Assumptus autem de urbe Ravenna, ordinatus est pontifex summus in urbe Roma (an. 999). 134  Anno incarnationis Christi 998. obiit Hugo rex, sepultusque est in basilica beati Dyonisii martiris Parisius. 135  Cui successit Robertus, filius eius, in regnum, piissimus et modestus. 136  Anno Domini 999. venerabilis Seguinus archiepiscopus ab imo coepit restaurare coenobium sancti Petri Milidunensis, et monachos bnf12711.169 r ibi mittens, abbatem Walterium eis prefecit. 137  In ipso anno tradidit Walterius miles et uxor eius castellum Milidunum Odoni militi . 138  Congregans vero Robertus rex exercitum copiosum valde et Burchardus comes, convocatosque Nort mannos cum duce suo Richardo, obsedit castrum Milidunum. 139  Capto igitur castro suspensus est Walterius et uxor illius in patibulo. 140  Burchardus autem comes recepit castrum Milidunum sicuti ante possederat. 141  Igitur Rainaldus comes Vetulus Senonum post multa perpetrata mala defunctus est (an. 996?), et sepultus in basilica sanctae Columbae virginis. 142  Cui successit Frotmundus, filius eius, habens in coniugio filiam Rainoldi comitis Remorum. 143  Anno Domini 1000, indictione 13, 15 Kal. Nov. 144  transiit ad Christum venerabilis Seguinus metropolitanus episcopus. 145  Post transitum vero eius stetit ecclesia Senonica sine benedictione sacerdotali uno anno. 146  Adclamabat autem omnis populus sibi ordinari domnum Leothericum, nobilissimis ortum natalibus, tunc archidiaconum, omni bonitate conspicuum; sed resistebant quam plurimi clerici, cupientes episcopalem conscendere gradum. 147  Precipue vero Frotmundus comes, filius Rainoldi vetuli, natus ex mala radice, hoc non permittebat fieri, eo quod haberet filium clericum nomine Brunonem, volens de eo facere episcopum. 148  Dei autem nutu congregati suffraganei episcopi Senonicae ecclesiae, cum voluntate et auctoritate apostolica, sublato omni timore humano, sollempniter ordinaverunt donnum Leothericum in sede pontificali, ut preesset ecclesiae Senonensi. 149  Anno Domini 1001 obiit Henricus dux Burgundiae sine filiis. 150  Rebellaveruntque Burgundiones contra regem Robertum, nolentes eum recipere. 151  Ingressus itaque Landricus comes Autissiodorum, tenuit civitatem. 152  Anno Domini 1003 Robertus rex assumptis Nortmannis cum duce suo Richardo et exercibnf12148.11 vtu copioso valde, vastavit Burgundiam, obsidens Autissiodorum multis diebus. 153  Burgundiones autem nullo modo ei se subdere volentes, unanimiter ei resistebant. 154  Obsedit Avallonem castrum tribus fere mensibus, et famis necessitate illud cepit; tuncque reversus est in Frantiam. 155  [Mortuo itaque Frotmundo comite Senonum, successit ei Rainardus, filius eius, infidelium nequissimus. 156  Hic persecutionem intulit ecclesiis Christi et fidelibus eius, quanta non est audita a tempore paganorum usque in hodiernum diem. 157  Archiepiscopus autem Leothericus nimis angustiatus pro hac re quo se verteret omnino nesciebat. 158  Totum vero se Domino committens, in orationibus et vigiliis exorabat Christum, ut ei superna pietas auxilium ministraret.] Igitur anno a passione Domini 1015, indictione 13, 10 Kal. Maii capta est civitas Senonum ab archiepiscopo Leotherico per consilium Rainardi Parisiensis presulis, et regi tradita Roberto. 159  Rainardus comes eiusdem urbis fugiens nudus evasit. 160  [Nec immerito. Talem enim persecutionem christianis intulerat, qualis non fuerat audita a tempore paganorum. 161  Quam ob rem predictus archiepiscopus sapienti usus consilio, vi ab urbe compulit exire.] Frotmundus vero, frater eius, et ceteri milites de civitate ingressi in turrim quae est in civitate, obtinuerunt eam. 162  Rex autem oppugnans eam diebus multis, bnf12711.169 v cepit eam, et fratrem Rainardi comitis Frotmundum duxit in carcerem Aurelianis civitate; ubi et defunctus est. 163  [Anno Domini 1031 obiit Robertus rex, cui successit filius eius Henricus. 164  Huius 3 anno, hoc est anno Domini 1034, urbs Parisii flagravit incendio.]




monumenta.ch > Hugo de Sancta Maria Floriacensis > ...

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik