monumenta.ch > 6
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, VISIO QUINTA <<<     >>> VISIO VII

VISIO SEXTA [De venerabili sacramento corporis Christi. Quod Ecclesia Christo in passione sua iuncta et sanguine eius decorata est, et salvatio animarum exorta est. Quod Deus Pater in humilitate Filii sui serpentem antiquum vicit, non in potestate Verba Psalmistae. Quod Ecclesia crescens, dotem suam devote Deo coram angelis offert: et profunditas sacramentorum Spiritu sancto inspirante manifestata est, et similitudo auri. Quod sacerdote ad altare ad immolandum accedente, magna claritas cum mysterio supernorum spirituum effulget. Quod in sacramento altaris, Deus Pater, passionis Filii sui in salutem populi recordatur. Quare in sacramento altaris, panis, vinum et aqua offerantur. Verba Ioel de eodem. Quod sacerdotem in sacramento praesens auxilium Dei non deserit, serenitate manente donec mysteria compleantur. Cum sacerdos Sanctus, sanctus, sanctus decantat, et mysteria sacramentorum inchoat: incomprehensibilis serenitas eadem sacramenta irradiat. Quod divina claritas oblationem altaris sursum invisibiliter quasi in puncto trahit, et remittit veram carnem et verum sanguinem effectam. Comparatio de unguento et sapphyro ad eamdem rem. Quare homo hoc spirituale donum visibiliter sumere non possit. Quod sacerdote fideliter in Deum credente et humili devotione offerente, oblatio caro et sanguis efficitur. Similitudo de pullo et volatili. Quod vera manifestatione mysteria nativitatis, passionis et sepulturae, resurrectionis et ascensionis Christi, in sacramento altaris, ut in speculo apparent. Quod diu fidelis homo dicere debet: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;» tandiu passio Christi in misericordia Dei Patris apparebit. Quod oblatio nunquam cruda caro apparet nisi in magna necessitate electis demonstretur. Dum canticum innocentis Agni canitur, fideles homines communicant ut a praevaricatione mundati aeternae haereditati restituantur. Verba Salomonis in Canticis canticorum. Qualiter accipienda sint verba Domini dicta discipulis in coena sua de eodem mysterio. Verba David ad eamdem rem. Quod sacramentum illud omnes sordes emundans, usque ad novissimum hominem colendum est. Item verba David de eodem. Quare in sacramento altaris panis offeratur. Verba Moysi ad eamdem rem. Quare vinum in sacrificio altaris offeratur. Verba de Canticis ad idem. Quare in sacramento altaris aqua vino interesse debet. Verba Sapientiae. Item de libro Sapientiae. Quod Adam ante peccatum mundum sanguinem habuit, post praevaricationem sparsit eum in fetorem immunditiae. Quod corpus et sanguinem Christi accipientes, multa dulcedine vivificantur. Verba Salomonis de eadem re. Quod ad invocationem sacerdotis in altari, sacramentum corporis et sanguinis Christi perficitur. Quod Deus in omni creatura potestatem et fortitudinem voluntatis suae secundum quod sibi placet, exercet. Quod a prima hora diei usque ad nonam officium missae pro necessitate temporis exerceri potest. Quod omnes ieiuni communicare debent exceptis iis qui in oppressione mortis positi sunt. Quod diabolus sine suggestione alterius cecidit, homo autem quia fragilis suadente diabolo cecidit, a Deo sublevatus est. Quod in perceptione corporis et sanguinis Domini, non quantitas sed sanctitas consideranda est. Comparatio de manna ad eamdem rem. Quod non est dubitandum quin verum corpus et verus sanguis Christi sit in altari. Quod in sacramento altaris tria offerenda sunt in nomine Trinitatis: panis, vinum et aqua. Quod sacerdos qui per negligentiam aut per oblivionem haec tria in sacramento altaris neglexerit, graviter puniendus venit. Qualiter corpus et sanguis Christi populo distribuatur. Quod sacerdos his indumentis et his verbis in sacramento altaris utatur secundum quod antiqui Patres instituerunt. Verba Domini ad negligentem sacerdotem. Quod sacerdos quia has epulas in altari offert, ab altari ieiunus his epulis non recedat. Quod sacerdos in sacramento altaris multis et magnis sermonibus non utatur secundum ordinationem priorum magistrorum. De quinque modis communicantium. De iis qui in corpore lucidi et in anima ignei sunt. De iis qui in corpore pallidi et in anima tenebrosi videntur. De iis qui in corpore hirsuti et in anima multa immunditia sordent. De iis qui in corpore acutissimis spinis circumdantur et in anima leprosi apparent. De iis qui in corpore sanguinei et in anima velut putridum cadaver foetidi videntur. De iis qui ad hoc sacramentum devota mente et pura fide, et de iis qui contrario corde et vacillante animo accedunt. Verba Apostoli. Quod sacramentum altaris magna diligentia et sollicitudine a sacerdote et a populo tractandum et custodiendum est. Quod mystica secreta corporis et sanguinis Domini scrutanda non sunt. Quod ministri Ecclesiae qui non per ostium sed per devia intrant; quia amari et illusores et impoliti lapides sunt, diabolum et Baal imitantur, et Christum vulnerare contendunt quasi crucifixores. Quod idem ministri Ecclesiae omni diligentia exemplo apostolorum debent castitatem servare et ab omni immunditia se abstinere. Verba Moysi ad eamdem rem. Quod sacerdos duas copulas non debet habere. Quomodo diabolus sit sacerdos sacerdotum. Verba legis de eodem. Verba Evangelii ad idem. Verba Apostoli ad eamdem rem. Item Paulus de eodem. De tribus generibus eunuchorum. Qui se non valet continere, nec sacerdos nec alius minister sacerdotalis ulla occasione fiat. Qua causa ante coniugatis, sed postea ab invicem separatis concessum est in primitiva Ecclesia ad sacerdotium accedere, et quare modo non concedatur. Similitudo regis de eadem re. Quod immaturi et non consecrati, Ecclesiam non suscipiant: et unus plures appetere non praesumat. Quod de omni populo Christiani nominis, sacerdotes boni ingenii, et virilis animi integritatem membrorum habentes eligendi sunt. Quod feminae ad altaris officium accedere non debent. Quod vir femineo vestitu nullo modo induatur nec femina virili, nisi aliqua magna necessitate coacti. Quod fornicatores mulierum, et in contrarietate fornicationis, aut in aliis aut in seipsis tam mulieres quam viri se contaminantes, et pecorum fornicatores, districte iudicat Deus. De pollutione quae dormientibus occurrit. Verba Moysi de eodem. Qui fortiter in libidine ardet, ardori suo nullum incendium subministret. Diversis vitiis gravatus, ad misericordiam Dei in confessione fugiat. Quod remedium purgationis et in antiquis Patribus diu praefiguratum est. Qui peccata sua confiteri recusat, seipsum decipit. Quod in hora mortis si sacerdos non adest, alii homini homo confiteatur; si nullum hominem habere potest, soli Deo confiteatur in praesentia elementorum. Quod nemo propter pondus peccatorum suorum desperet. Evangelium de eodem. Quod peccata et per eleemosynam et per corporalem satisfactionem deleri debent. De libro Sapientiae. Quod elementa lacus voluptatum hominum sunt. Qui eleemosynam dant et qui eam suscipiunt hoc in vanum non faciant. Quod pauperes et divites et honorem potestatis appeten es, unusquisque secundum intentionem suam remuneratur. Sacerdotes exorando et coercendo moneant populum de confessione. Quod sacerdotes auctoritate magisterii, populo non ostendentes, non sacerdotes sed lupi vocantur. Quod elementa coram Deo ululant super iniquitatem sacerdotum, et coeli iniquitatem eorum suscipiunt. Quod sacerdotes habent potestatem ligandi et solvendi. Verba Evangelii de eodem. Quod nullus absque rationabili culpa ligandus est. Quod si aliquis constrictus fuerit, propter honorem Dei solutionem quaerere debet. Quod rebelles ad Christum reverti nolentes, et obdurati nullam misericordiam quaerentes, antiquum serpentem imitantur. Verba diaboli. Quod homines de tenebrositate infidelitatis per incarnationem Filii Dei reducti sunt.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Et post haec vidi cum Filius Dei in cruce pependit, quod praedicta muliebris imago veluti lucidus splendor ex antiquo consilio propere progrediens per divinam potentiam ad ipsum adducta est, et sanguine qui de latere eius fluxit se sursum elevante perfusa; ipsi per voluntatem superni Patris felici desponsatione associata est, atque carne et sanguine eius nobiliter dotata.
2 Et audivi vocem de coelo illi dicentem: Haec, fili, sit tibi sponsa in restaurationem populi mei; cui ipsa mater sit, animas per salvationem spiritus et aquae regehlw17.50r nerans. Et cum eadem imago iam hoc modo in viribus suis proficeret, vidi quasi quoddam altare ad quod ipsa frequenter accedens dotem suam devote revisebat, eam superno Patri et angelis eius humiliter ostendens. Unde etiam cum sacerdos sacris vestibus indutus ad celebranda divina sacramenta ad altare illud accederet, vidi quod subito magna serenitas lucis cum obsequio ansalX16.76rgelorum de coelo veniens, totum altare illud circumfulsit, et ibi tandiu permansit, quousque completo sacramento sacerdos ab altari secederet.
3 Sed et ibi evangelio pacis recitato, et oblatione quae consecranda erat altari superposita cum sacerdos laudem omnipotentis Dei quae est: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, decantaret, et sic mysteria ineffabilium sacramentorum inchoaret, repente ignea coruscatio inaestimabilis claritatis, aperto coelo, super eamdem oblationem descendit, et eam totam sua claritate ita perfudit, ut solaris lux rem illam illustrat quam radiis suis transfigit.
4 Et dum eam hoc modo irradiaret, sursum illam ad secreta coeli invisibiliter sustulit, et iterum eam deorsum super ipsum altare remisit, velut cum homo anhelitum suum inbav311.72rtrorsum trahit, et iterum eum extrorsum emittit, ita veram carnem et verum sanguinem effectam quamvis in conspectu hominum, velut panis et velut vinum apparerent.
5 Cumque haec aspicerem, statim etiam signa nativitatis, passionis et sepulturae, necnon resurrectionis et ascensionis Salvatoris nostri Unigeniti Dei velut in speculo apparuerunt, quomodo etiam cum Filius Dei in saeculo esset in ipso patrata sunt. Sed dum sacerdos canticum innocentis Agni quod est Agnus Dei qui tollis peccata mundi decantaret, et ad percipiendum sanctam communionem se exhiberet, praedicta ignea coruscatio ad coelestia se recepit, et ita clauso coelo audivi vocem ex eo dicentem: Manducate et bibite corpus et sanguinem Filii mei ad abolendam praevaricationem Evae, ut in rectam haereditatem restauremini. Et dum etiam caeteri hominum ad percipiendum ipsum sacramentum ad sacerdotem accederent, quinque modos in eis considerabam. Nam alii in corpore lucidi et in anima ignei erant; alii autem in corpore pallidi et in anima tenebrosi videbantur.
6 Quidam vero in corpore hirsuti et in anima multa immunditia humanae pollutionis perfusi sordebant. Quidam autem in corpore acutissimis spinis septi erant et in anima leprosi apparebant. Alii vero in corpore sanguinei, et in anima velut putridum cadaver foetidi videbantur. Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta perciperent, alii velut igneo splendore perfundebantur, alii vero velut obscura nube obtenebrabantur. Post completionem autem sacramentorum, dum sacerdos ab altari recederet, praedicta serenitas quae de coelo veniens totum illud altare, (ut dictum est), circumfulserat, sursum ad superna secreta subtracta est.
7 Et iterum audivi vocem de supernis coelorum dicentem mihi: Christo Iesu vero Filio Dei in ligno passionis suae pendente; Ecclesia in secreto supernorum mysteriorum ipsi associata, purpureo sanguine eius dotata est. Sicut et ipsa demonstrat; cum frequenter ad altare accedens dotem suam reposcit, et quanta devotiosalX16.76vne filii eius ad divina mysteria accedentes ea percipiant, attentissime considerat.
8 Quapropter vides cum idem Filius Dei in cruce pependit, quod praedicta muliebris imago velut lucidus splendor ex antiquo consilio propere progrediens per divinam potentiam ad ipsum adducta est; quia eodem innocente Agno in aram crucis pro salute hominum elevato, Ecclesia in puritate candoris fidei et caeterarum virtutum ex divino secreto repente per profundissimum mysterium apparens in coelo, per summam bav311.72v maiestatem eidem Unigenito Dei adiuncta est. Quid est hoc? Quia cum de vulnerato latere Filii mei cruor exivit, mox salvatio animarum exorta est.
9 Quoniam gloria illa de qua diabolus cum sequacibus suis expulsus est, hlw17.50v homini data est, cum Unigenitus meus mortem in cruce temporaliter subiens, inferno spoliato fideles animas ad coelestia duxit, ita etiam quod in discipulis suis et in iis qui eos sincere subsecuti sunt, fides iam augmentari et corroborari coepit; ut haeredes coelestis regni fierent.
10 Unde sanguine qui de latere eius fluxit se sursum elevante illa imago perfusa, ipsi per voluntatem superni Patris felici desponsatione associata est; quoniam fortitudine passionis Flii Dei ardenter inundante et ad altitudinem coelestium mysteriorum se mirabiliter tollente, quemadmodum odor bonorum aromatum in sublime diffundit, ex ea in candidis haeredibus aeterni regni Ecclesia roborata eidem Unigenito Dei per ordinationem superni Patris fideliter coniuncta est. Quomodo? Ut sponsa sponso suo in subiectionis et obedientiae obsequio subiecta fertilitatis donum cum foederis amore ab eo in procreatione filiorum accipiens, ut eos ad haereditatem suam adducat; ita etiam Ecclesia Filia Dei in humilitatis et charitatis officio coniuncta, regenerationem spiritus et aquae cum salvatione animarum ab eo ad restaurationem vitae suscipiens eas ad superna transmittit. Unde etiam carne et sanguine eius nobiliter dotata est; quia ipse Unigenitus Dei corpus et sanguinem suum in praecellentissima gloria fidelibus suis qui et Ecclesia et filii Ecclesiae sunt, ita contulit, ut vitam in superna civitate per ipsum possideant. Quomodo?
11 Quia ipse carnem et sanguinem suum in sanctificationem credentium dedit, ut etiam coelestis Pater ipsum pro redemptione populorum ad passionem tradidit, ita serpentem antiquum in humilitate et iustitia per eum devincens, nec illum potestate et fortitudine sua superare volens, quoniam Deus iustus nolens iniquitatem, quemadmodum psalmista loquitur, dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit [Psal. I]. Quid hoc?
12 Quoniam Deus est auctor omnium beatitudinum et felicitatum creaturarum suarum; in ipsis creaturis suis multa et diversa signa ostendens. Sicut etiam incarnatio filii eius suavissimum gustum in salX16.77r multa dulcedine stillabat, cum coelestes virtutes, plurimas aedificationes in ipso aedificarent, per quas homo ad supernum regnum rediret, quod nulla umbra mortis obscuratum est.
13 Et ita etiam ipso superno Patre validissimae vires omnium virtutum esse manifestatae bav311.73r sunt. Quoniam per Unigenitum suum mortem viriliter occidit, et infernum fregit; atque in novissimo die orbem terrarum in aliam et meliorem novitatem convertit. Unde etiam per diffusionem cordis sui non abiit in vacillantia itinera malignorum spirituum, qui veritatem reliquerunt et mendacium arripucrunt. Quomodo? Quia veritatem per mendacium dividere voluerunt. Quomodo?
14 Antiquum dierum qui ante tempus dierum et horarum erat, opprimere volebant; et antiquum serpentem qui ante tempus temporum non fuit illi consortem facere inhiabant. Sed hoc esse non potuit nec debuit, quoniam unus Deus est. Quapropter et diabolus mendax est. Nam a Deo recessit vitam deserens et mortem inveniens. Et ita etiam Deus in via illa qua peccatores gressum figunt non stetit, quia viam Adae abiiciens peccatum illius non amavit; sed illum a diabolo seductum de paradiso proiecit.
15 Nec etiam in potestate illius iniquitatis regnavit, quemadmodum omne genus humanum in mortem implicatur in umbra mortis sedens, cum genus humanum veritatem superbe deserit. Quid hoc? Nam Deus nec diabolicae praesumptioni nec humanae negligentiae ita potestate sua restitit, ut eas per fortitudinem suam deiiceret. Quomodo? Velut si duo pugnatores essent et alter alterum fortioribus viribus praecelleret; certe fortior ille maiores pugnas in sua possibilitate illi infirmiori demonstraret, ut confusum illum sibi subiiceret, nec in aliquo illi cedere vellet.
16 Sed ita Deus non fecit, quia operi iniquitatis per summam bonitatem restitit, videlicet Filium suum mittens in mundum; qui in corpore suo cum maxima humhlw17.51r ilitate perditam ovem suam ad coelos reduxit. Quomodo? Quoniam sanguis qui de corpore eius exivit, mox ut apertis vulneribus emanavit in coelestibus secretis apparens: ut salvatio animarum emitteretur petivit. Quomodo?
17 Quia omnis creatura in Filio Dei ostendit; quod per passionem et mortem eius perditio hominis ad vitam restaurata est. Quomodo: Quoniam Unigenitus Dei vita existens, semetipsum pro redemptione humani generis ad passionem in ara crucis obtulit. Ubi etiam ut veraci auditione vocem de supernis secretis resonantem percepisti, sponsam sibi Ecclesiam ut ad restitutionem salutis credentium populorum mater existeret elegit.
18 Videlicet ut sine macula spirituali regeneratione ad coelestia eos transmitteret.
19 salX16.77v Sed praefata imagine iam hoc modo in viribus suis proficiente vides quasi quoddam altare ad quod ipsa frequenter accedit et ibi dotem suam devote revisens eam superno bav311.73v Patri et angelis eius humiliter ostendit; quia Ecclesia, ut dictum est, in beatis et fortissimis virtutibus augmentum capiente mox velut tibi manifesta demonstratione ostenditur. Spiritu sancto inspirante sanctificatio mysticorum altarium in profunditate fidelium suspiriorum exorta est.
20 Ubi eadem Ecclesia continua intentione vestigia exemplorum suorum ponens dotem suam, videlicet corpus et sanguinem Filii Dei profundissima devotione considerando: Creatori omnium in conspectu viventium et ardentium luminum scilicet supernorum civium in subiectione humillimae obedientiae offert. Quid hoc? Quoniam ut caro Unigeniti mei in incontaminato utero Mariae virginis orta est, et postea pro salute hominum tradita: ita etiam et nunc caro eius frequenter in incorrupta integritate Ecclesiae augmentata ad sanctificationem fidelium datur.
21 Quia, sicut faber aurum suum per ignem modo liquefaciens unit, et modo unitum dividit, ita etiam et ego Pater carnem, et sanguinem Filii mei, per sanctificationem Spiritus sancti, in oblatione nunc glorifico, et nunc glorificatum fidelibus hominibus ad salutem ipsorum distribuo.
22 Unde etiam cum sacerdos sacris vestibus indutus ad celebranda divina sacramenta ad altare accedit, vides quod subito magna serenitas lucis cum obsequio angelorum de coelo veniens, totum altare illud circumfulget; quoniam procuratore animarum sacrata cinctione circumamicto, et ad immolationem innocentis Agni vivificam mensam adeunte, repente magna claritas supernae haereditatis densitatem tenebrarum pellentis, cum immissione supernorum spirituum de secreto coelorum effulgens ubique illam compositionem sanctificationis irradiat.
23 Quia ibi refectio animarum ad salutem credentium exercetur. Quomodo? Quia cum Ecclesia per vocem sacerdotis reposcit dotem suam quae corpus et effusio sanguinis Filii mei est, ut ipsa in salvatione animarum beato partui apta sit, quia etiam in effusione huius pretiosi sanguinis in magna multitudine populorum augmentum accepit; tunc ego qui indeficiens lumen sum, locum sanctificationis illius ad honorem corporis et sanguinis eiusdem Unigeniti mei, in sanctitate mea irradio. Nam cum sacerdos super sanctificationem altaris me invocare coeperit ut inspiciam quod Filius meus panem et vinum in coena mortis suae mihi obtulit cum de mundo transiturus esset, tunc video quod ipse Filius meus in hora passionis bav311.74r suae hoc mihi ostendit, cum in ligno crucis moriturus esset, illud designans ut eamdem passionem suam in conspectu meo semper haberem, nec illam ab acutissima visione mea delerem quoties felix oblatio sacrosancti sacrificii per sacerdotale officium mihi offerretur.
24 Quoniam et ipse in effusione sanguinis sui panem et calicem mihi obtulit, mortem deiiciens et hominem erigens.
25 Sed et quia dignitas ingrediensalX16.78rtis et egredientis clausuram virginalis pudicitiae, non fuit humanae naturae, sed divinae potentiae: ideo et hoc esse potest, quod caro ipsius Unigeniti mei de pane frumenti, et sanguis eius de vino uvae cum aqua in sanctificatione iteretur, quemadmodum per fidelem servum meum Ioelem prophetam ostendi, dicens: Et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleo.
26 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta et brucus, et rubigo et eruca. Fortitudo hlw17.51v mea magna quam misi in vos. Et comedetis vescentes et saturabimini: et laudabitis nomen Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia, et non confundetur populus meus in sempiternum [Ioel. II]. Quid est hoc?
27 Per mirabilem dispositionem Dei implebuntur omni bono areae fidei credentis Ecclesiae. Quoniam fructum frumenti trado in carnem Filii mei, ita quod etiam in vera salvatione qua fideles mei ad patriam revocabuntur: abundabunt contritiones illae in quibus ipsi concupiscentias carnis suae propter nomen meum conterunt. Ubi et eis liquorem uvae duco in sanguinem eiusdem Unigeniti mei; dans eis etiam oleum misericordiae. Quomodo? Quoniam per alium modum scilicet in salute vestra restituam vobis circuitus vanitatum illarum; quos per infidelitatem ignorantiae comedit locusta oblivionis, videlicet ubi primum in filiis Adae nequitiae exortae sunt.
28 Ita quod ipsi fructuositatem iustitiae meae hoc modo in oblivione habebant; ut homo escam necessitatis suae obliviscitur postquam in stomachum suum illam transfuderit, in impietate sua ita iustitiam meam discerpentes, ut et locusta fructus corrodit. Quomodo? Quia ubi locusta negligentiae per desidiam mentis utilitatem bonorum fructuum aufert, ibi et brucus foeditatis in faece immunditiae se involvit.
29 Quoniam huiusmodi homines se involventes in sorde infidelitatis idolorum, et aliorum similium schismatum, et in diabolicis sciscitationibus atque in magicis artibus, et inspectione creaturarum Creatoris, in fortuitis casibus humanarum rerum atque in vilissima foeditate homicidiorum et fornicationum; ita se in his pascunt, bav311.74v quemadmodum brucus luto nutritur. Quomodo? Quoniam ubi brucus turpitudinis fetorem sordium diligit, ibi etiam rubigo amaritudinis metalla fidelis splendoris consumit, quia illi homines iustitiae Dei contrarii existentes ita eam offuscare laborant, ut et rubigo decorem metallorum auferre solet. Quomodo? Quia ubi rubigo mordacitatis fulgorem bonorum actuum inficit, ibi etiam eruca nocivae actionis virentes herbas multae utilitatis depravat.
30 Quoniam tales homines clarissimas virtutes, veluti est simplicitas, castitas ac fortis constantia, quas Spiritus sanctus in omni viriditate beatitudinis irradiat; per malitiam nequitiae suae de se abiiciensalX16.78vtes, ita illas delere conantur, quemadmodum et eruca utilitatem herbarum imminuit. Et in his omnibus declaratur maxima fortitudo mea quae magnitudine virtutis suae diabolicas adversitates superavit, cum eam ad salutem vestram misi in vos. Quomodo? Ego Pater misi Filium meum in mundum de Virgine corporaliter natum, ut per eum de perditione mortis vos redimerem. Ita ut ego in vobis, et vos in me habitaretis, cum etiam Filius meus ad passionem vadens carnem suam vobis ad manducandum et sanguinem suum vobis ad bibendum tradidit.
31 Unde sacramentum hoc ad salutem vestram devote comedetis, per illud vos feliciter pascentes: ac propterea per oleum misericordiae meae de fame perditionis animae saturabimini. Quoniam etiam Filius meus medicinam vulnerum vestrorum in poenitentia attulit, et quia etiam sponsa Filii mei omni iustitia et veritate exornata est: idcirco nomen meum (qui in vera Trinitate Deus unus existens vos guberno ostendens in vobis mirabilia mea, vos scilicet immobiliter de diabolica potestate eripiens) fideliter laudabitis.
32 Et ideo per confusionem mortis non confundetur populus meus in futura aeternitate, quem tam mirabiliter de faucibus inferorum volui educere. Et vides quod praedicta serenitas in altari tandiu permanet quousque completo sacramento sacerdos ab altari secedat; quia illa serenitas scilicet aeternae visionis in mirabilibus illis tam diu clarissime ostenditur usque dum, peractis eiusdem sacrosancti officii mysteriis ille qui dispensator illorum sacramentorum est, a sanctificatione illa se recipiens secreta mysteria compleat. Quid hoc?
33 Quoniam dignum est ut divina maiestas virtutem suam in eisdem felicissimis sacramentis plenissime manifestet, et qui etiam dum bav311.75r homo manet in iis quae ad Deum pertinent, auxilium Dei illum non deserit.
34 Sed et ibi Evangelio pacis recitato, et oblatione quae consecranda est altari superposita cum sacerdos laudem omnipotentis Dei quae est: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, hlw17.52r decantat, et sic mysteria ineffabilium sacramentorum inchoat, repente ignea coruscatio inaestimabilis claritatis, aperto coelo, super eamdem oblationem descendit; quoniam virtute viventis spirationis in osculo regis prolata, et fructu claritatis vitae qui in sanctificatione candidandus est aedificationi parietis Dei, imposito, cum idem nuntius veritatis dulcissimum sonum in laude Creatoris omnium trina invocatione unctionis eiusdem dominatoris exercituum emittit, et sic absconsa fulgoris aurorae, scilicet incarnati Filii Dei ex Virgine inchoat, subito impervia serenitas incomprehensibilis altitudinis, aperto clarissimo tabernaculo, super mysteria sacrosancti sacramenti se inclinat, et eam totam sua claritate ita perfundit ut solaris lux rem illam illustrat, quam radiis suis salX16.79r transfigit; quia eumdem rutilantem circulum eiusdem oblationis sanctissimus calor in virtute Patris ita perfundit, ut radians fulgor rem illam intrat super quam se diffundendo iacit.
35 Quid hoc? Sponsa Filii mei, oblationem panis et vini super altare meum devotissima intentione offert. Quomodo? Videlicet per manum sacerdotis fideli recordatione monens me, ut in eadem oblatione carnem et sanguinem Filii mei ipsi tradam. Quomodo? Quia passiones eiusdem Unigeniti mei in coelestibus secretis semper apparent: ideo et illa oblatio Filio meo in ardente calore meo profundissima admiratione ita coadunatur, ut caro et sanguis eius veracissima certitudine efficiatur, unde Ecclesia felicissima vegetatione roboratur.
36 Nam dum praefata claritas oblationem illam ita, ut dictum est, irradiat, sursum eam ad secreta coeli invisibiliter sustollit; quia eadem ignea coruscatio, dum ipsum sacramentum sua illustratione perfundit, sursum illud ad illa occulta quae mortalis oculus videre non valet, invisibili virtute trahit. Et iterum illud deorsum super idem altare remittit, quoniam ipsum condescensionis respectu super mensam sanctificationis suavissime deponit; veluti cum homo anhelitum suum introrsum trahit et iterum eum extrorsum emittit; dum ipse spiraculum viventis vegetationis quo vivit per mirabilem dispositionem Dei sibi introrsum mittit et rursum, ut vivere possit, extra se deducit.
37 bav311.75v Ita eam oblationem veram carnem et verum sanguinem effectam, quamvis in conspectu hominum velut panis et vinum appareat: quia ut Deus verax est sine illusione, ita etiam et illa altitudo sacramenti firma altitudo est quam nullus deiicere potest, vera caro et sanguis existens absque deceptione. Quoniam ut anima veraciter viget in carne et sanguine dum homo vivit in corpore, ita est etiam hoc mysterium in pane et vino ubi colitur veraci celebratione.
38 Sic etiam apparens hominibus: quia ut caecus oculus hominis Deum perfecte videre non potest, ita etiam homo mysteria ista corporaliter intueri non valet. Quoniam, ut homo corpus hominis et non spiritum eius videt, sic etiam homo panis et vini speciem et non haec sacramenta perspicere potest. Quid hoc? Claritas quae super corpus Filii Dei in sepulcro sepultum apparuit ipsum a sopore mortis resuscitans, haec etiam in altari super sacramentum corporis et sanguinis eiusdem Unigeniti mei resplendet, illud ita in conspectu hominum tegens, quod sanctitatem eius videre non possunt nisi in specie panis et vini secundum quod illa oblatio altari superposita est.
39 Sicut etiam humanitate Filii Dei divinitas quae in ipso erat ita hominibus obtecta fuit: quod eum non nisi ut hominem videre potuerunt, cum ipsis salX16.79v ut hominem, sed tamen sine peccato, conversantem. Quid hoc? Ego qui omnia creavi: cum ab Ecclesia per sacerdotalem manum praedicta oblatio mihi offertur, eam benigne suscipio. Quoniam ut Divinitas mirabilia sua in utero Virginis ostendit, etiam in hac oblatione secreta sua demonstrat. Quomodo? Quia caro et sanguis Filii Dei manifestatur. Quomodo? Quoniam dum oblatio illa sursum invisibiliter velut in puncto per virtutem Dei trahitur et iterum remittitur, ita in calore divinae maiestatis fovetur, quod caro et sanguis Unigeniti Dei efficitur
40 Idem mysterium hominibus carnali sensu non cernentibus quasi aliquis pretiosissimum unguentum simplici pani involverit, et sapphirum vino imponet, et ego illud in tam dulcem saporem convertere ut in ore tuo, o homo, nec panem illum cum unguento nec vinum illud cum hlw17.52v sapphiro discernere posses, sed tantum suavem saporem sentires; quoniam et Filius meus suavis et lenis est. Quidhoc? In unguento hoc intelligitur Filius meus ex Virgine natus qui pretiosissimo unguento unctus est. Quomodo? Quia sancta humanitate indutus est, quae tam pretiosum unguentum est, quod suavitate sua mortifera vulnera hominum ita perfundit, ut ultra in perditione Adae nec putrescant, nec feteant, cum se bav311.76r ad illum convertunt.
41 In sapphiro autem isto divinitas notatur quae in eodem Filio meo est, qui lapis angularis existens mitis et humilis est, quoniam de radice humanae carnis qui de viro et muliere est non radicavit, sed in calore meo mirabiliter ex suavissima Virgine incarnatus est. Unde etiam caro et sanguis eius dulcis et suavis ad sumendum credendus est.
42 Sed tu, o homo, hoc spirituale donum ita visibiliter sumere non potes velut visibilem carnem comedas, et velut visibilem sanguinem bibas, quoniam putredo limi es; sed, ut vivens spiritus tuus in te invisibilis est: ita etiam hoc vivens sacramentum in oblatione ista invisibile existens, a te invisibiliter suscipiendum est.
43 Quia quemadmodum corpus Filii mei in utero Virginis surrexit, sic etiam et nunc caro eiusdem Unigeniti mei in sanctificatione altaris ascendit. Quid hoc? Nam spiritus hominis qui invisibilis existit sacramentum hoc quod in obligatione hac invisibile est invisibiter suscipit, corpore hominis quod visibile est oblationem istam quae in sacramento visibilis existit visibiliter accipiente, ita tamen unum sacramentum existentibus, sicut Deus et homo unus Christus est, et ut anima rationalis et caro mortalis in homine unus homo existit; quoniam homo qui recta fide me inspicit, cum sacramentum istud accipit, ad sanctificationem sui illud fideliter suscipit. Quid hoc? Filius meus mirabiliter natus est ex integerrima Virgine, cuius caro in delectatione libidinis nunquam efferbuit semper intacta manens; quia vas ipsius Virginis mundissimum fuit: in quo ipsum Unigenitum meum incarnari voluit. Unde non permisi ut vas ipsum ipsius suavissimae Virginis in calore arsalX16.80rdoris difflueret: quoniam in eo Filius meus humanum corpus mirabiliter suscepit.
44 Sed quod ipsa beatissima Virgo per angelicum sermonem in eodem secreto veram allocutionem audivit et exinde credula effecta suspiria mentis suae sursum tenuit, cum diceret: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum [Luc. I], mox Unigenitum Dei Spiritu sancto superveniente, concipiens, designat quod omnipotens Deus per verba sacerdotis in officio sacerdotali invocandus est.
45 Ita quod sacerdos fideliter in Deum credens et cum devotione cordis sui puram oblationem ipsi offerens verba salutis in obsequio humilitatis dabit, ubi et superna maiestas eamdem oblationem suscipiens, in carnem et sanguinem pii Redemptoris mirabili virtute transfundit. Quomodo? Quia Filius meus mirabiliter prius humanitatem in Virgine suscepit, ita etiam et nunc oblatio haec mirabiliter bav311.76v caro et sanguis eius in altari efficitur.
46 Unde et hoc sacramentum totum et integrum est, invisibile et visibile existens: ut etiam Unigenitus meus totus integer est secundum divinitatem invisibilis, et secundum humanitatem visibilis in saeculo manens. Nam ut pullus avium de ovo egreditur, et ut volatilis vermiculus de exiguo grano oritur, quo animali avolante illud remanet de quo ipsum ortum est: ita etiam in oblatione ista veritas carnis et sanguinis Filii mei per fidem tenenda est, quamvis eadem oblatio in conspectu hominum velut panis et ut vinum apparet.
47 Unde etiam ut aspicis signa nativitatis, passionis et sepulturae, necnon resurrectionis et ascensionis Salvatoris Unigeniti Dei velut in speculo ibi apparent, quomodo etiam cum Filius Dei in saeculo esset, in ipso patrata sunt; quoniam (ut vera manifestatione consideres) mysteria nascentis ex Virgine et patientis in cruce, ac sepulti in sepulcro, nec non resurgentis a mortuis, et ascendentis ad coelos, videlicet illius qui pro salute hominum ad terras venit, purissima claritate in eisdem sacramentis fulgent ut etiam cum idem Unigenitus Dei temporaliter in mundo cum eisdem conversaretur per voluntatem Patris pro redemptione humani generis ea in suo corpore passus est.
48 Quid hoc? Quia ante oculos meos apparet hlw17.53r quid Filius meus propter amorem hominis in mundo passus sit; quoniam nativitas, passio et sepultura, resurrectio et ascensio Unigeniti mei, mortem humani generis occiderunt. Unde et ea in coelestibus coram me fulgent, quia eorum non sum oblitus, sed usque ad consummationem saeculi quasi aurora ante me in multa claritate apparebunt. Quid hoc? Quoniam in illa passione usque ad finem mundi omnes illos praevideo qui eam credituri sunt et qui eam abiecturi; quia ipsa coram me semper fulgebit, quandiu homo id dicere debet quod Filius meus discipulos suos dosalX16.80vcuit ut Deum orarent, sicut scriptum est: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI]. Quid hoc? Tu, quod omnia in potestate tua habes, inspice effusionem illius sanguinis qui pro humano genere effusus est, et dimitte nobis qui Filii transgressionis sumus debita nostra quae tibi persolvere debuimus, sed propter incarnationem cordis nostri non fecimus. Quid hoc?
49 Quia quod in baptismo promisimus non adimplemus; quoniam praecepta tua transgressi sumus et innocentiam abiecimus, sicut et Adam in paradiso tibi non obedivit et vestem innocentiae corrupit. Sed tu qui pius es noli punire nos secundum nequitiam nostram, sed relaxa nobis transgressionem bav311.77r nostram secundum pietatem tuam; sicut et nos qui praevaricatores sumus, quamvis multam malitiam in nobis habeamus, tamen propter timorem et amorem Salvatoris nostri dimittimus ex corde nostro debitoribus nostris iniuriam illam, quam nobis intulerunt. Quomodo? Quoniam illos qui nos diligere deberent quia homines sumus, in multis nos conturbantes et per hoc te non amantes sed praecepta tua negligentes, non persequimur secundum malitiam illam quam in nos exercuerunt, sed iustum iudicium tuum inspicientes non vindicamus nos in eis quantum possumus; ita et tu, o Deus, nobis sis propitius: quoniam iustus et bonus es.
50 Tu ergo audi, o homo, quia quandiu tibi subveniendum est, et quandiu tu aliis hominibus succurrere potes, tandiu passio Filii mei coram me in misericordia apparebit, et tandiu etiam caro et sanguis eius in altari consecrabitur ad percipiendum, credulis hominibus ad salvationem et ad purgationem criminum eorum.
51 Nam cum Unigenitus meus in mundo corporaliter esset, corpus eius in nutrimento carnis et sanguinis sui de frumento et vino sustentatum est; unde etiam et nunc in altari caro et sanguis eius in oblatione frumenti et vini consecratur, quatenus inde fideles homines in anima et corpore reficiantur. Quoniam idem Filius meus hominem de perditione Adae mirabiliter redemit, et nunc etiam homines de quotidiano malo in quo frequenter prolabuntur misericorditer absolvit.
52 In consecratione enim praedictae oblationis apparet quidquid Filius meus in carne sua pro redemptione hominis corporaliter passus est, et hoc nolo abscondere; quia electos eius sursum ad coelestia traho, ut per ipsos corpus eius in praedictis membris perficiatur.
53 Quapropter et ego omnia sacramenta haec in oblatione ista mirabiliter demonstro, quoniam, cum ea super altare apparuerint, tunc etiam caro et sanguis Filii mei eadem oblatio fit, tamen in conspectu hominum panis et vinum apparens; quia tam tenera est fragilitas hominis, quod crudam carnem et crudum sanguinem percipere abhorreret. Nam mortalis homo Divinitatem non potest inspicere quandiu mortalis est.
54 Unde etiam mysterium hoc quod totum est Divinitatis, ipsi homini obscuratum est: ita quod illud invisibiliter percipiet, quia et idem Unigenitus meus nunc salX16.81r immortalis existens ultra non moritur. Quapropter et ego, o homo, carnem et sanguinem eius in oblatione panis et vini tibi trado; quatenus per illud quod visibile est illud quod invisibile est in vera fide percipias. Et idem sacramentum in vera certitudine per divinam potentiam suscipis: ita tamen quod tibi visibile non apparet, ut etiam in magna necessitate illud electis meis cum per hoc in magna afflictione positi essent, aliquando demonstratum est.
55 bav311.77v Haec autem omnia propter amorem et propter utilitatem hominis facio. Sed omnis creatura praeceptis meis subiecta est; tu vero, o homo, mihi semper rebellis existis; unde caecus et surdus es, sed tamen mihi rebellare non potes. Nonne facio te non vidente quod mihi placitum est? Tu autem non vides oculis tuis nec audis auribus tuis in carne, quomodo animam hominis in corpus eius hlw17.53v immittam, et quomodo illam de corpore eius auferam; sed anima tua intelliget me, cum mortale corpus suum reliquerit. Sic etiam carnem Filii mei trado tibi ad manducandum et sanguinem eius ad bibendum, et hoc in potestate mea, te, o homo, non vidente, efficio.
56 Quapropter ut vides dum idem sacerdos canticum innocentis Agni, quod est Agnus Dei qui tollis peccata mundi, decantat, et ad percipiendam sanctam communionem se exhibet, praedicta ignea coruscatio ad coelestia se recipit; quia eodem ministro laudem illius qui innocentia mansuetudinis suae tulit piacula hominum denuntiante, et interiora pectoris sui cum exteriore devotione ad eadem sacramenta aperiente, illa invicta claritas quae ibi virtutem suam ostendit, ad superna secreta se subtrahit et ita, clauso coelo, id est se subtrahentibus eisdem coelestibus mysteriis, audis vocem ex alto dicentem, ut credentes et fideles homines manducent et bibant cum vera devotione carnem et sanguinem Salvatoris sui, qui pro ipsis passus, mortem temporalem subiit, ad abluendam contaminationem illam quam primi parentes praeceptum Dei transgressis mundo intulerant; quatenus ipsi ab hac praevaricatione emundati, rectae haereditati quam inobedientia perdiderant fide restaurentur.
57 Nam sicut Unigenitus Dei in coena corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit, ita etiam et nunc in altari carnem suam et sanguinem suum dat fidelibus suis. Quemadmodum homo, cum opus voluntatis suae perfecerit, illud ad utendum hominibus tribuit. Quia ipse Filius Dei praecepta Patris sui peragens, semetipsum pro salute hominum obtulit, et corpus et sanguinem suum ad sanctificationem eorum ad manducandum et ad bibendum dedit, ut etiam in Cantico canticorum sponsus amicis suis loquitur dicens: Comedite, amici mei, bibite et inebriamini, charissimi [Cant. V]. Quid hoc? Comedite in fide vos qui per sanctum baptisma ad amicitiam meam salX16.81v venistis, quoniam effusus sanguis Filii mei lapsum Adae vobis abstersit, ruminantes veram medicinam in corpore Unigeniti mei, ut iterata crimina vestra, cum frequenter iniustitiam in operibus vestris operamini, vobis misericorditer abstergantur. Unde etiam bibite in spe ex hac vite quae vos de bav311.78r aeterna poena eduxit; sumentes poculum salutis videlicet, ut fortiter et viriliter in illa gratia credatis qua redempti estis.
58 Quoniam et sanguine illo perfundemini qui pro vobis effusus est. Et ita inebriamini in charitate qui mihi charissimi estis, abundantes in rivulis Scripturarum, quatenus cum summo studio a carnalibus desideriis vos subtrahatis; ut et ego praeclaras virtutes valde mihi amabiles in vobis exsuscitem, tradens etiam vobis corpus et sanguinem Unigeniti mei, sicut et ipse discipulis suis idem sacramentum dedit, ut in Evangelio scriptum est: Coenantibus autem eis, accipiens Iesus panem, benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum.
59 Et accipiens calicem gratias egit et dedit discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc omnes; hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei [Matth. XXVI]. Quid hoc? Filio Dei una cum discipulis suis consummationem illam celebrante, qua ipse transiturus erat de mundo, videlicet cum in terrenis causis diutius conversari non debuit ut prius fecerat, sed in voluntate Patris ad passionem crucis perdurans, summa devotione accepit pro salute hominum panem in recordatione corporis sui toto desiderio Patrem suum movens ut, quomodo de eo exivit ad eum redire voluit, ita etiam ipse inspiceret si possibile esset, ut a fragilitate carnis suae calix ille, quem erat bibiturus transiret, quamvis hoc fieri non deberet.
60 Unde et panem illum benedixit in recordatione sudoris corporis sui, cum praecepto Patris se subdens scilicet in cruce mori volens in angustia eiusdem passionis corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit. Ita etiam, ne et ipsi obliviscerentur, quod eis hoc exemplum dedisset. Ac fregit eis, quia quamvis passio illa corpori suo dura esset, tamen Patri suo obediens crudelissimam mortem in morte corporis hlw17.54r sui vicit, designans etiam quod in eum credentibus caro sua et sanguis in sacramento oblationis esset tradenda.
61 Deditque ad veram salutem eisdem discipulis suis: ita ut et ipsi haec in nomine eius facerent, sicut et ipse ea propter amorem eorum faciebat, mitissima voce dicens: Vos, qui humiliter me sequi vultis, ardenti amore accipite hoc exemplum quod relinquo vobis, videlicet passionem meam et opera mea, quae in praecepto Patris mei complevi; salX16.82r quoniam ipse misit me docere et ostendere regnum eius.
62 Et comedite fideliter hoc quod vobis do; quia corpus meum est. Quid hoc? Comedite corpus meum; quoniam in spiritu et in carne vestra debetis bav311.78v opera mea imitari, cum ea Spiritus sanctus cordi vestro inspirat, velut homo escam glutit quam in corpus suum mittit, quia ut me in operibus meis sequi debetis, ita etiam et corpus meum manducabitis vos et omnes qui praecepta mea servare voluerint.
63 Et deinde Filius Dei accipiens in salvatione poculum salutis Patri suo gratias egit; quoniam, cum de latere eius sanguis effusus est, haec gratia credentibus data est: quae tam fortis fuit quod et antiquum serpentem superavit, et perditum hominem liberavit, et totam Ecclesiam fideliter corroboravit. Quomodo? Quia idem Salvator pretiosissimum exemplum suum in suavitate amoris sui tradidit fidelibus suis, dicens eis leni inspiratione admonitionis: Bibite fiducialiter ex hoc salutari poculo vos omnes, qui me fideliter sequi desideratis, ita ut corpus vestrum in angustia castigetis, et sanguinem vestrum in sudore arceatis propter amorem meum ad roborandam Ecclesiam, vosmetipsos abnegantes, sicut et ego passioni me subieci, et sanguinem meum pro redemptione vestra fudi, teneritudinem carnis meae in hoc non considerans, sed salutem vestram faciens.
64 Nam hic sanguis, qui vobis effusus est, non est sanguis ille qui in veteri Testamento sub umbra spargebatur, sed sanguis meus novi Testamenti qui ad salutem populorum datus est. Quomodo? Ego qui sum unicus matris meae videlicet integerrimae Virginis Filius, sanguinem meum in cruce pro redemptione hominum fudi qui me per fidem inspiciunt. Et ut eum tunc pro liberatione humani generis dedi, ita eum etiam et nunc in altari pro hominibus trado, scilicet pro purgatione illorum qui eum fideliter suscipiunt.
65 In coena enim passionis meae corpus et sanguinem meum vobis ad manducandum et ad bibendum dedi: quatenus et vos nunc in altari idem in memoria mea faciatis. Unde etiam in apertione veritatis dico vobis qui me fideliter subsecuti estis: Non bibam amodo hoc poculum angustiae in gravedine illa, quam nunc de Iudaeis patior, usque in diem illum cum de morte resurgens, morte prostrata diem salvationis afferam, ubi idem poculum redemptionis vestrae bibam vobiscum qui mei estis, novitatem exsultationis vobis ostendens; quia perditio veteris criminis abiicietur, aperto vobis regno illo: quod Pater meus diligentibus se praeparavit. Quid hoc? Quoniam morte mea quam in cruce passus sum salvationem animarum sentietis, cum etiam post resurrectionem meam, in ascensione mea Spiritum paracletum accipientes, novitatem novae doctrinae suscipietis: ita et propter nomen meum multas tribulationes sustinebitis, quas et ego vosalX16.82vbiscum sustinebo; non quod amodo ullas bav311.79r miserias corporaliter patiar ut prius, cum in mundo corporaliter essem, passus sum; sed quia vos eas nomine meo sustinetis, ubi et ego illas vobiscum sustineo; quoniam vos in me estis et ego in vobis.
66 Et ita, ut dictum est, corpus et sanguinem Filii mei vos qui in me fideliter credidistis, ad abolitionem criminum vestrorum percipietis, ut per hoc sacramentum exhilarati virtutem supernae confortationis adipiscamini, sicut et David servus meus in voluntate ardoris mei clamat dicens: De fructu operum tuorum satiabitur terra, producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum; ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis.
67 Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet [Psal. CIII]. Quid hoc? O Deus, cuius magnificentia super omnes est, de fide illa qua tu in veritate cognosceris (ita quod ipsa fructus virtutum in sapientia tua est) satiabitur homo, videlicet qui fidei adhaerens esuriem infidelitatis in via iustitiae abiicit, cum prius veritatem ignorans ieiunus a rectitudine defecerat.
68 Sed nunc in saturitate bonorum operum producens contritionem animi sui, illis qui in simplicitate hlw17.54v sunt, fragilitatem suam considerans exemplum humilitatis fideliter praebet, ubi etiam cum germine virtutum surgens in abundantia eiusdem securitatis viriditatem verae rectitudinis servituti illorum qui terrenis inhiant exhibet; quoniam ad utilitatem ipsorum iis actibus insudat, qui obsequio munitionis et defensionis suae fideles animos ad superna gaudia perducunt.
69 Ut et illi qui militia fortitudinis et protectionis suae hos quos tueri debent fortissime defendunt. Et haec in hominibus per voluntatem tuam, o Deus! idcirco praecedunt, quatenus illis virtutibus adornatis mirabiliter ipsis educas corpus Filii tui de fructu illo, quem terra in puritate viriditatis profert, sicut etiam Unigenitus tuus ex utero virginalis pudicitiae corporaliter veniens, panem vitae credentibus in semetipso misericorditer dedit.
70 Sed et hoc miraculum ideo facies, ut etiam sanguis eiusdem Unigeniti tui qui ad salvationem animarum effunditur, laetificet interiorem vim hominum, id est animas eorum in remissionem peccatorum ipsorum. Quomodo? Quia ut prius Filii tui corpus pro redemptione humani generis in cruce oblatum est: ita etiam et nunc caro et sanguis eius ad salutem credentium in altari consecrantur.
71 Quapropter cum hoc in voluntate tua mirabiliter factum fuerit, tunc et illud erit ut ipsum sacramentum exhilaret faciem, id est Ecclesiam oleo misericordiae perfusam, quia cum gaudio fidei credentes, misericordiam bav311.79v amplectentes, oculis Domini pulchri apparent; quoniam cum salus mundi in cruce pendens hominem de laqueo diaboli misericorditer liberavit, tunc etiam homines a vinculo peccatorum benigne absolvit, ut et ipsalX16.83rsi in laetitia simplicis cordis sui fideliter in Deum credentes miseriam patientibus cum ardore devotionis subvenire non desinant.
72 Et in hoc amore fideles ardere debent, ut panis ille qui vitam se gustantibus praebet, sensus ipsorum qui semper in instabilitate vacillant confirmet, ne intentio cordis eorum in malum declinet, sed ut ad hoc quod vita est fortiter ascendat.
73 Panis autem iste caro Filii mei est, quam nulla obscuritas in peccatis obfuscat, nec ulla macula in iniquitatibus obnubilat: ita ut qui eam digne susceperint, in anima et corpore coelesti lumine perfundantur, et a maculis interioris sordis suae fideliter emundentur. Et ideo nulla dubitatio in ista sacratissima carne sit; quoniam qui primum hominem nec de carne nec de osse formavit, huic possibile est sacramentum istud hoc modo operari.
74 Unde, o virginalis ortus, tu surgis, crescis, dilataris, ac magnum ramum in multis germinibus producis, per quem coelestis Ierusalem aedificabitur, non ex virili semine, sed ex mystico spiramine veniens. Nam in ortu tuo non es ligatus ulla maculositate criminum, sed floruisti in mirificatione virtutum, qui ex inarato agro talis flos surrexisti qui nunquam ullo casu mortalitatis marcescet, sed qui in plenitudine viriditatis suae semper durabit.
75 Quapropter et hoc sacramentum corporis et sanguinis tui tandiu in officio veritatis in Ecclesia colendum est, quousque in fine mundi novissimus homo veniat, qui per idem mysterium veraciter salvandus est, quoniam illud de secreto Dei veniens salutem credentibus eo fert, ut idem David testatur dicens: Et mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis.
76 Panem angelorum manducavit homo, cibaria misit eis in abundantia [Psal. LXXVII]. Quid hoc? Coelestis Pater per potentiam gloriae suae emollivit mentes hominum a superna celsitudine, cum patriarchis et prophetis in secreto mysteriorum suorum hoc demonstravit per quod et Filium suum in Spiritu sancto veraciter predixerunt, et eum in legalibus praeceptis per sanguinem hircorum et per alias ostensiones hominibus mirabiliter designaverunt. Et hoc modo suavitatem et dulcedinem cordis sui aperiens, in lenitate et in ardore charitatis misit eis Filium suum, ut per eum a fame infidelitatis suae reficerentur: bav311.80r ita refectionem coelestium dans eis, cum qua plenum gaudium omnium felicitatum ac beatitudinum fideliter satiati adipiscerentur. Ergo panem illum cuius dulcedine superni angeli non satis possunt satiari, Deum vihlw17.55r delicet inspicientes, ita suscepit homo in humanitate Filii Dei, cum has refectiones beatitudinis summus Pater misit hominibus in abundantiam spiritualis gaudii. Ac ideo fidelis homo fideli auditione audiat: O vos fideles hosalX16.83vmines, qui ecclesiasticum germen estis, audite et intelligite praesidium animae vestrae, ubi non estis filii diaboli, sed haeredes coelestis regni, et considerate quomodo ego mitissimus ac benignissimus Pater, magnis felicitatibus salutis vestrae circumdedi vos.
77 Ergo attendite bonitatem Patris vestri, quomodo per me ordinatum est, quod in salute vestra est; quoniam quamvis vilis cinis sitis, tamen salutem vestram humanitas Filii mei exposcit. Quomodo? Filius meus natus est de incorrupta virgine, quae ignara illius doloris fuit, sed quae in virenti puritate integritatis suae permansit: ut gramen in gloria viriditatis suae viget, super quod ros de coelo cadit.
78 Et quia virgo illa incorrupta fuit de qua Filius meus hoc modo carnem sine peccato assumpsit: ideo et iustum est ut caro eius nunc de fructu illo fiat, qui sine succo amaritudinis est. Quomodo? Granum frumenti fortissimus et optimus fructus aliorum fructuum est, nec in culmo suo succum aut medullam ut caeterae arbores habens sed in gramine suo in spicam surgens, ita ad fructum suum tendit, nec per calorem nec per frigus amarum succum producit, sed siccam farinam tribuit. Ut etiam caro Filii mei sicca fuit, sine omni foeditate humanae pollutionis per quam humanum genus in amplexibus libidinis viri ac mulieris surgit.
79 Non sic Unigenitus meus natus est, sed in virenti integritate virginea exivit, ut etiam granum intextum granum frumenti gignit. Nam ut culmus frumenti sine medulla vigens siccum granum in puritate spicae profert, ita etiam beata Virgo sine virili fortitudine gignens sanctissimum Filium suum in simplicitate innocentiae edidit, qui de eadem matre sua nullum succum peccati traxit; quoniam et ipsa eum sine medulla viri concepit, ut etiam culmus succum grano non tribuit quoniam illud non de medullato stipite viret: sed de sole et pluvia ac de blanda aura viget, sicut et praedicta integerrima Virgo, non de viro, sed virtute Altissimi obumbrata et infusione Spiritus sancti perfusa, in suavitate castitatis Unigenitum suum genuit.
80 Quamvis autem illa bav311.80v Virgo de voluntate viri ac mulieris orta esset, tamen eumdem Filium suum non ita protulit, sed eum de coelo venientem verum Deum et hominem sine voluntate viri in integritate sua purissimum genuit. Quae quoniam eum in virginitate sua sine sorde purissimum peperit, ideo et nunc panis qui caro illius veraciter consecratur, purissimus in integritate sua existens; a fidelibus in puritate cordis et sine admistione diversitatis suscipi debet, ut filiis Israel praemonstravi, quemadmodum in voluntate mea scriptum est: Mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis: quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem [Exod. XIII]. Quid hoc? Vos qui imitatores Filii mei esse salX16.84r vultis, estote respicientes de morte ad vitam, videlicet in memoria vestra habentes salvationem diei illius qui Filius meus est, quo mortem conculcavit et vitam dedit, in quo in salute vestra egressi estis miserabile exsilium perditionis; cum scilicet abiecistis densissimas tenebras infidelitatis, ita etiam vos eripientes de mansione diabolicae servitutis, cui in transgressione Adae dati fuistis.
81 Nunc ergo de terrenis actibus ad coelestia respicite; quoniam in divina potentia de malis eduxi vos ego Dominus, qui cunctis tanta fortitudine praesum, quod virtuti meae nullum obstaculum contrarietatis obsistit quin omnia acutissime penetrem: ita per Filium meum eripiens vos de loco isto, in quo per infidelitatem vestram morti famulantes in bonis operibus non laborastis, sed in perversitate vestra iacentes turpiter in eo perstitistis.
82 Sed quia nunc in Unigenito meo ab oppressione ista liberati estis, currite de virtute in virtutem, caventes ne in conscientiam vestram mittatis infidelitatem illam, quae cor vestrum in sua receptione non confortat, sed potius sua amaritudine gravat. Quid hoc? Nolite diabolicas artes sectari; nec caetera figmenta quae homines in humanis contagiis philosophorum, paganorum, ac haereticorum sibimetipsis adinvenerunt; sed Filium meum in speculo fidei imitahlw17.55v mini, qui vos de carceribus inferni liberavit, cum semetipsum pro vobis ad passionem crucis obtulit.
83 Sed ut vestigia eius tanto cautius sequi valeatis; corda vestra coelesti pane confortate, et corpus eius fideli devotione sumite, quoniam ipse de coelo veniens, de suavi et de pura Virgine natus, et in ligno pro salute vestra passus, semetipsum vobis contulit: ita ut et vos sine admistione illius amaritudinis, suavem et purum panem divina invocatione corpus eius in altari consecratum sincero affectu bav311.81r suscipiatis, quatenus per hoc esuriem interioris hominis effugientes, et epulas aeternae beatitudinis pervenire valeatis.
84 Unde etiam in vino quod de vite defluit eadem invocatione per sacramentum sanguinis eius volo mirabilia demonstrare. Quid hoc? Sanguis Filii mei de latere suo fluxit, ut et uva de vite sudat. Sed ut uva pedibus conculcatur et in torculari premitur, ita dulcissimo ac fortissimo vino effluente ad roborandum sanguinem in homine: sic etiam Unigenito meo in sudore angustiae, verberibus et flagellis macerato et ligno crucis oppresso, optimus et pretiosissimus sanguis de vulneribus eius emanavit, saluberrima liberatione credentes populos perfundens.
85 Quemadmodum etiam uva dissimilis est aliis pomis quae duros cortices habentia comedi possunt, cum homines uvam magis soleant sugere quam comedere: ita etiam Filius meus dissimilis erat in peccatis caeteris hominibus; quia salX16.84v ipsi sub pondere nequitiae gravati diversis passionibus subiacent, cum ipse Unigenitus meus de castissima Virgine mirabiliter natus, omni contagione peccati careret.
86 Quapropter et quoniam uvam tenerae materiae est, idcirco et vinum in sanguinem eiusdem Filii mei volo consecrari. Nam, ut vinum de vite sudat, ita et Filius meus de corde meo exivit, etiam eodem Unigenito meo vera vite existente, et diversis palmitibus ex eo exeuntibus; quia fideles in ipso plantati sunt, qui per incarnationem eius in bonis operibus fructuosi existunt.
87 Et ut iste liquor de dulcissimo ac fortissimo fructu vitis emanat, sic etiam omnis iustitia in misericordia et veritate per incarnationem eiusdem Filii mei apparet, quas virtutes in ipso inveniunt omnes qui cum fideliter quaerunt. Quomodo? Quoniam qui ipsi fideliter adhaerent, ii virides et fructuosi ab ipso efficiunt, ita quod optimos fructus in virtutibus afferunt; sicut et ipse suavis et mitis existens, pretiosissima germina in sanctitate et iustitia attulit, et sibi credentes ab omni sorde infidelitatis emundavit, ut in Canticis canticorum de eo scriptum est: Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi [Cant. I]. Quid hoc?
88 Filius Dei qui me exsulem animam in passione sua salvat, in resurrectione etiam sua mihi misericorditer poculum vitae dat. Quomodo? Sicut botrus Cypri fortissimam plenitudinem potionis in se continet: ita quod ipse Filius Dei nunquam hoc modo exhaurietur, quin semper potum vitae sitientibus dare possit, quoniam ipse salus vitae est.
89 Nos enim qui prius in defectu bav311.81v fuimus, nunc in ostensione et in scientia verae sanctificationis bonorum operum confortati, per illum cibum vitae manducamus, in quo etiam Deum scientes ad vitam pergimus. Cum in Veteri Testamento quod quasi per umbram plenum sensum non habuit, sed in ostensione significationis multam diversitatem in se tenuit, magnam famem sustinentes, ad salvationem surgere non valuimus: nunc ergo in ipso saturati, etiam in illo salutare poculum bibimus, scilicet in vera fide fideliter gustando quis Deus sit, quem exterioribus oculis mortalis carnis videre non possumus, sed quem spirituali intelligentia intus habemus; sicut et vinum fortissimam vim suam in venis hominum ostendit: hoc tamen hominibus non sentientibus, sed tantum ita esse intra se scientibus.
90 Et ideo sponsus animarum botrus Cypri est, cuius fructus non deficiet. Quomodo? Caecus ingressus portam exigit sui ductoris visum. Quomodo? Quia homo claritatem fidei non habens, cum ad fidem pervenerit, per pressuram torcularis in rorem sanguinis Christi intrat. Quomodo? Sicut per praecepta illius vitam in anima nostra habemus: ita etiam in donatione illius emundationem in carne nostra recesalX16.85rpimus; quoniam nos nati in praevaricatione Adae immundi existimus, sed in hlw17.56r sanguine ipsius sanctificamur.
91 Unde desponsatio animarum, de ipso in Spiritu sancto dicit: Dilectus meus qui cordi meo dulcis et amabilis existit, fortissimum vinum per sanguinem suum in plena sanctificatione mihi est; quia dum sum immunda in plantatione carnis, sicut vinea quae adhuc inculta iacet in spinis: ipse fons salvationis existens, peccatores a sordibus suis misericorditer abluit, et in mysterio secretorum suorum gloriosissime sanctificat; quoniam ut de corde Patris suaviter exivit, sic etiam in vino sanguinem suum suaviter ostendit, et ut ex Virgine mirabiliter natus est, ita etiam et in pane corpus eius mirabiliter declaratur; quia ipse botrus est, qui nunquam defectum ullo detrimento patietur. Quapropter et super altare velut in torculari per voluntatem Patris calcatur: quatenus homo qui per semetipsum nullatenus subsistere potest, ob fragilitatem debilitatis suae non deficiat.
92 Quoniam et sicut sanguis hominis augmentum ex potu accipit: ita etiam homo sanctificationem ex sanguine Filii Dei habet. Et ut ne sanguis hominis sine irrigatione potus in ariditatem vertatur, ex potu reficiendus est: sic etiam vinum in consecratione sanguinis Filii Dei non deficiet, sed super altare in sacramento mysterii eius semper erit.
93 Sed et tu, o homo, attentissime scias quod in consecratione ista vino aqua immista esse debet, quia de latere Filii mei sanguis et aqua emanavit, bav311.82r ita quod et in vino divinitas eius intelligitur, et in aqua humanitas ipsius sentitur. Et ideo quoniam in ipso divinitas et humanitas est, ita etiam in consecratione ista vino aqua adiungetur; quia cum vinum divinitatem eius signet, aqua etiam humanitatem ipsius ostendit, quae sine commistione verilis sanguinis pura et munda existit.
94 Quoniam etiam Unigenitus meus fons aquae vivae existens, homines in regeneratione spiritus et aquae de veteri culpa Adae emundavit, et eos ad coelestia transtulit, cum pro salute eorum in mundum venit, quemadmodum scriptum est: Ego quasi fluvius Diorix, et sicut ductus aquae exivi de paradiso [Eccli. XXIV]. Quid hoc? Deus hominem rationalitate firmans, ei plurima mystica dedit, cum spiraculum vitae in eum emittens, illum rationalitate sublimavit.
95 Qui dum seductus in mortem caderet, ego Filius Dei qui ipsum liberare veni, fluens in decore omnium rigationum infixae charitatis, et emanans in diffusione verae et indeficientis puritatis exivi de secreto supernae amoenitatis; quatenus homo, qui ex reatu suo perierat, misericorditer de perditione eriperetur. Quomodo? Ut innoxius sanguis innocentis innocentiae, in angustia desusalX16.85vdantis passionis pro eo effunderetur. Quomodo? In transgresione Adae, cum ipse de paradiso expulsus est; sanguis eius ob expulsionis angustiam, quia reus erat, totus inundavit, et sic in angustia illa liquefactus, cum sudore aquae perfusus est.
96 Et ita sanguini hominis aqua per sudorem admista cognoscitur. Unde, o homo, cum Unigenitus Dei in carne angustiari coepit, videlicet quando pro humano genere pati voluit, sanguis eius guttas sudoris emisit, ac deinde, ipso in cruce suspenso, de vulnere lateris eius aqua cum sanguine emanavit. Et ideo in sacramento illo ubi mysterium passionis eius celebrandum est, aqua vino immisceri debet; quia et de vulnere lateris Filii Dei aqua et sanguis effluxit.
97 Sed et in eodem sacrificio vinum aquae superabundabit; quia et sanguis tabem superat, sicut et lac succum suum quod serum est excedit. Qui autem mysterium hoc celebrant id ita perficiant, quemadmodum eis monstratum est, et ut etiam ibi homines exhortantur, ubi inspiratione mea per sapientiam audiunt, ut scriptum est: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis [Prov. IX]. Quid hoc? Vos qui stultitiam deponere vultis, venite de ignorantia illa qua Deum nescitis, et de stupro illo per quod in exsilium missi estis, et redite in candidam regionem vestram, quae per speculum fidei in fonte viventis aquae vobis praemonstrata bav311.82v est, et pia devotione comedite panem meum, quem vir in agro non seminavit, et cui terra viriditatem non dedit, sed qui de Deo exivit, atque in eo permanet.
98 Nam ut panis manducatur, et ut terra conculcatur, sic et Filius Dei panis vivus filios hominum praecellit; quia hlw17.56v ipse Filius Dei in virtute divinitatis suae stabilis est; et filii hominum in debilitate carnis suae labiles sunt; Filius enim Dei corporaliter manens in mundo, mollitiem liquoris peccati in carne sua non habuit, quoniam sicut ignis panem (excoquens) arefacit, nec ei ullum mollem humorem dimittit, ita et ipse Unigenitus Dei de fortissimo igne Spiritus sancti conceptus, et de castissima Virgine natus, sine ulla contagione peccati in corpore suo substitit.
99 Et ita ut panis hominem reficit, sic etiam et fideles homines per eumdem Filium Dei in fide nutriuntur; quia ipse fortissimus fructus est, qui nunquam deficiet. Unde et vos, fideles, hunc panem comedentes, bibite etiam pura intentione vinum hoc quod omni prorsus sorde caret, et quod in hanc inanem vagationem non vadit, ubi corruptio immunditiam innocentiae absorbens eam in venenum convertit.
100 Nam et secundum modum illum primus homo mundus fuit quando creatus fuit; quoniam in nulla diversitate erat, sed mundus in carne et sanguine suo fuit. Qui, cum salX16.86r praevaricationem faceret, illusus est: ita quod postea semper sanguinem suum in fetore immunditiae moechiae sparsit. Quia, sicut idem homo honorem innocentiae abiecerat, ita etiam et sanguis ipsius sanguinum colorem suum perdidit, in humana conceptione in liquorem pollutionis subversus. In quo etiam liquore ita sine fornicatione est donec sanguis apparet: et ita sanguis ille formam aliam accipiens post ortum suum in debilitate iacet, donec medulla eius plenitudinem fortitudinis suae inveniat et donec sensus in ipso per excitationem occultae suscitationis exsurgat.
101 Et tunc ita munda caro et mundus sanguis de veneno expiatus apparet, donec eum noxius calor percutit, qui percussione sua noxiam spumam immunditiae eiicit. Sed ab his omnibus Filius Dei mundus exstitit; mundam videlicet carnem et mundum sanguinem habens, ita quod eum nunquam tactus ullius noxii caloris tetigit; sed in sanctificatione et honore virentissimae castitatis manens, nulla contagione violari potuit.
102 Qui tamen in angustia passionis positus, aquam in sanguinem lateris sui effudit; quia sanguis sine aqua in effusione sua non est; sed bav311.83r ita temperatus existit, ut sanguis aquam confortet, et ut aqua sanguinem deliniat.
103 Quapropter et vos qui Deum devote colere vultis, ita quod vestram salutem amatis, sumite hoc poculum sanctificationis, quod ita temperavi vobis ut asperitatem ultionis in lenitate remissionis non sentiatis, quoniam et divinitas et humanitas in superno Filio est, per cuius passionem de morte liberati, et per cuius corpus et sanguinem vegetati, societatem in aeterna mansione habeatis.
104 Sed ego qui sum initium et finis [Apoc. XXI], iterum dico tibi, o homo, de nobili Filio meo, qui flos est rosarum et lilium convallium, natus de castissima Virgine, quae eum in integritate sua genuit. Qui partus talis exstitit, quod per eum de iniquitate priorum parentum humani generis placatus sum, qui me in transgressione sua ad indignationem provocaverunt. Unde et eumdem partum semper inspicio, cum corpus et sanguinem Filii mei quotidie super altare nomini meo consecratum habeo.
105 Ita quod per ipsum sacramentum tu, homo, sanctificaris, carnem eius manducans et eumdem sanguinem eius bibens. Nam cum ibi sacerdos officium suum exercet sicut illi constitutum est, sacratissimis verbis me invocans, tunc in eadem potestate ibi adsum qua et ibi aderam, ubi Unigenitus meus sine schismate ullius contagionis incarnatus est.
106 Unde et corpus eius purissimum et suavissimum in omni sanctitate fuit: ita quod nunc carnem et sanguinem ipsius fideliter suscipientes, tanta dulcedine vivificentur, quod nullum despectum abiectionis patiantur, sicut et salX16.86v in Cantico canticorum scriptum est: Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te et iam me nemo despiciat?
107 [Cant. VIII.] Quid hoc? Gemitus et devotio in Ecclesia positorum certissima fide dicit: Quis est ille qui mihi miserrimo homini in aerumnis posito, mitissima oblatione det te sponsum Ecclesiae: cum te fratrem meum propter incarnationem tuam nomino, sugentem misericordiam et veritatem quae sunt nutrimenta illa quibus divinitas homines nutrit, hlw17.57r quae mihi mater in creatione mea est, scilicet cum educatione vegetationis vitam mihi dans. Quid hoc? Quia et nutrimenta Ecclesiae plena est gratia tua: cum ei plenam ubertatem in sacramento corporis et sanguinis tui tribuis, qui panis vivus et fons aquae vivae es. Et hoc ideo facis ut manifesta certitudine inveniam te foris: cum scilicet sciens te Filium Dei in coelis, videam te etiam hominem in terra, quem in divinitate mortales oculi mei cernere non valent, ita ut etiam inveniam te in pane et vino divini mysterii: quod sacramentum sine pondere deceptionis, et sine ambiguitate fallaciae est; ac deinde bav311.83v hoc modo deosculer te: quoniam pro salute mea incarnatus es, et quia etiam me participem corporis et sanguinis tui facis, quatenus per hoc quod in mundum propter me venisti, et quod temetipsum mihi tradidisti, iam nulla creatura deinceps me despiciat, cum ipsa voluntatem tuam tibi subiecta semper sequatur, et cum ego praeceptis tuis rebellis existens tibi creberrime contrarius inveniar.
108 Nunc ergo, ut vides, o homo, cum sacerdos his verbis quae in Spiritu sancto constituta sunt, oblato sacrificio ad altare me coeperit invocare: amen tibi dico, quod in ardente calore meo ibi adsum, et pleno desiderio ipsum sacramentum perficio. Quomodo? Quoniam in effectu eiusdem mysterii ardentem charitatem super eamdem oblationem expando, videlicet ab initio verborum sacerdotis me invocantis, et hanc memoriam facientis, quod Filius meus in angustia passionis suae panem et vinum benedicens, in sacramento corporis et sanguinis sui discipulis suis tradidit; ut et ipsi idem pro salute populi facerent. Vere dico vobis, quia nunquam invocatio ista super huiusmodi oblationem in recordatione Unigeniti mei erit quin mysterium corporis et sanguinis ibi perficiatur, quod carnalis oculus quandiu cinis est videre non poterit; nisi in fide illud humili devotione perspiciat. Quomodo? Cum ales ovum sibi in nidum suum poni viderit: ardenter super illud volat, et calore suo illud fovens pullum educit: ita quod testa ovi remanet, et quod pullus ille evolat. Quid hoc?
109 Ego Omnipotens, cum oblatio panis et vini super altare nomini meo dedicatum in memoria Filii oblata fuerit, eam mirabiliter virtute et gloria mea illustrans, in corpus et sanguinem UnigesalX16.87rniti mei transfundo. Quomodo? Ipso miraculo quo Filius meus carnem ex virgine suscepit: etiam oblatio haec in consecratione ista caro et sanguis eius efficitur.
110 Sed panis et vini species ibi exterioribus oculis visibile cernitur; intus autem sanctitas corporis et sanguinis eiusdem Filii mei invisibiliter manet. Quomodo? Cum Filius meus apud homines esset in mundo apud me etiam erat in coelo: et nunc apud me manens in coelo apud homines etiam manet in terra, sed hoc spirituale et non carnale est.
111 Sic et ego Pater omni creaturae adsum a nulla abstrahens me; sed tu homo ab ea te subtrahis; ut cum in aquam vides, facies tua in ea quidem apparet, sed tamen ita ut nullas vires tuas in illa exercere vales, sed cum te ab ea avertis, amplius in illa non appares. Ego autem in huiusmodi mutabilitate non appareo creaturae, sed adsum veraci ostensione, nec ab ea potestatem meam subtraho, sed in ea bav311.84r fortitudinem voluntatis meae secundum quod mihi placuerit exerceo.
112 Unde etiam in sacramento corporis et sanguinis Filii mei maiestatem meam veraciter demonstro; videlicet ab initio secretorum verborum sacerdotis donec ipsum mysterium a populo percipiatur, miracula mea ibi mirabiliter exercens.
113 Sed et hoc sacerdotale officium, a prima hora diei usque ad nonam horam a fidelibus exerceri potest, secundum quod necessitas temporis in moribus hominum invenerit, quoniam et Adam in mane surgens ad horam nonam seductus est, et quia etiam passio Filii mei in crepusculo diei inchoata, ad horam nonam consummata dignoscitur: ita quod in cruce moriens exspiravit, et morte sua mortem viriliter superavit.
114 Ubi et Ecclesia Unigenito meo assistens, dotem suam ibi suscepit; quod et nunc a filiis eiusdem Ecclesiae celebrandum est. Hoc autem officium a sacerdotibus in sacrificio in ieiunio ventris et non in repletione eius celebrandum est, ne coagulatio escarum spirituale desiderium evacuet; quoniam prius hlw17.57v etiam sumi debet spiritualis epulatio, et postea carnalis refectio; et quia etiam spiritus honorandus est, et caro refocillanda. Nam hoc sacramentum spirituali desiderio et non carnali cupiditate accipiendum est: et ideo in ieiunio, et non super epulis percipi debet, nisi in necessitate illa, si homo in hac opinione positus est, quod de mundo transiturus sit.
115 Sed Filius meus circa finem diei corpus et sanguinem suum discipulis suis dedit; quoniam eis verum mane vitae attulit. Et quia etiam in consummatione saeculi, morte in hominibus temporaliter transeunte, electi sicut sol in regno meo fulgebunt [Matth. XIII]. Et hoc modo ipse Unigenitus meus resurrectione sua salX16.87v demonstravit animas iustorum ab inferno se abstrahere, et genus humanum in restaurationem aeternae vitae se reducere, quam reprobi angeli perdiderunt mortem, nullo alio eis suggerente, appetentes, ita quod a nullo alio insidiatore quam a seipsis seducti sunt; cum nec gustum peccati in seipsis haberet, velut homo in fragilitate corporis sui habet.
116 Unde et homo quando ab insidiante seductus est fragilitatem corporis habens, a sublevante etiam ad vitam reductus est, et diabolus corporalem gravedinem non habens in perversitate sua relictus est. Sed et homini vera et salubris refectio in perceptione corporis et sanguinis Filii mei data est, ut per hoc sacramentum invisibiliter in anima refocillatus surgat, et invisibili adversario suo viriliter resistat.
117 Qui autem idem sacramentum in maiori aut minori quantitate percipiunt, sic intelligant; quia et ille bav311.84v qui plus et ille qui minus accipit unam eamdemque vim percipiunt, quoniam hoc sacramentum non in quantitate, sed in sanctitate est, ut percipientes secundum fidem ipsorum salvat, ut de manna sic scriptum est: Feceruntque ita filii Israel, et collegerunt, alius plus alius minus, et mensi sunt ad mensuram gomor.
118 Nec qui plus collegerat habuit amplius: nec qui minus paraverat reperit minus, sed singuli iuxta id quod edere poterant, congregaverunt [Exod. XVI]. Quid hoc? Supernum sacramentum iuxta id quod eis praeceptum est attendunt filii electionis; qui Deum ardenter videre desiderant, et colligunt illud in cordibus suis, secundum doctrinam principalium magistrorum suorum: et secundum id quod ab eis didicerunt scrutantur illud in animabus suis, alius plus devotionis; et alius minus intentionis in secreto cordis sui habens.
119 Unde et cum aestimatione sua metiuntur: secundum id quod in animabus suis sentiunt, discernentes fidem quam in Deum habent, nec eam dividentes, sed ipsam integram habentes, et quanta et quali devotione corpus et sanguinem redemptionis sui percipiant considerantes. Sed idem sacramentum non erit huic sanctius qui plus ex eo perceperit, nec illi contractius qui minus ex eo sumpserit; sed secundum fidem eius qui illud percipit, ita et eum illuminabit. Quapropter, o homo, in magnitudine percipiendum non est; quia fortissimus Deus tam in parva, quam in magna oblatione huius mysterii est, et ideo qui illud percipiunt, solum hoc attendant, quod trinum et unum Deum firma et integra fide in corde suo habeant.
120 Et sic quisque fidelis sincero et recto corde secundum id quod possibilitas fidei in ipso exposcit, vires animae suae congregat, cavens ne altius aut profundius divinitatem scrutetur salX16.88r quam sensu aut cogitatione sua capere potest, sed sobrie ut in Spiritu sancto edoctus est; timori Domini subiectus sit, quoniam homo pauper cinis est. Sed vos, o stulti homines, nolite dubitare an sacramentum istud quod hoc modo vobis demonstratum est, corpus et sanguis Filii mei sit.
121 Recordamini ergo unde Adae carnem et sanguinem creaverit, videlicet de limo terrae. Quid ergo vobis videtur? An possibilius est mihi de oblatione ista facere carnem et sanguinem Filii mei, an de limo terrae facere hominem? Sed vir semen de sanguine suo fundit, et femina suscipit illud. Et quid tunc amplius addunt? Nihil omnino aut in creatione aut in carne infantuli. Quis ergo format hominem in carne et in ossibus, ac in medullis, et in pulchra facie eius, nisi ego Pater omnium?
122 Sed pater et mater non habent illam potestatem facere aut creare infantulum, nisi quod tantum hlw17.58r in ardente libidine sanguinem suum excutiunt, et postea bav311.85r nullam potestatem in ea formandi habent. Nunquid videre potestis quomodo haec fiant, nisi quod ea cernitis in formis suis? Tu autem, o homo, dicis: Ego non video hanc oblationem carnem esse et sanguinem, ut hominem corpus et sanguinem esse cerno.
123 Ad quod tibi respondeo: Vos vidistis Filium meum in corpore et in sanguine, mortalem in terra: qui nunc immortalis in coelo est, et ideo corporalibus oculis eum modo videre non potestis, nec etiam quomodo caro et sanguis eius in altari consecretur; quod sacramentum, propter gloriam sacerdotis ibi non fit, sed propter gloriam Unigeniti mei, qui hoc officium cum discipulis suis in coena sua peregit.
124 Sed ut me in claritate mea quandiu mortales estis videre non valetis: sic etiam nec carnem nec sanguinem Filii mei carnalibus oculis vestris carnaliter videtis, secundum quod ea quae invisibilia sunt perspicere non potestis, sed secundum hoc quod mortalis obtutus vester ea quam visibilia sunt visibiliter capere valet.
125 Hoc autem sacramentum in triplici materia mihi offerendum est. Quomodo? In pane, et vino, et aqua, ob honorem Trinitatis. Unde si de his tribus aliquid defuerit; tunc ibi Trinitas veraciter non colitur, quoniam in vino intelligitur Pater, in pane Filius, et in aqua Spiritus sanctus; ita qui vinum sine pane et sine aqua offert, Patrem colit, sed Filium et Spiritum sanctum negat; aut qui panem sine vino et sine aqua dat, Filium habet, sed Patrem et Spiritum sanctum abiicit; aut qui aqua sine vino et sine pane utitur, Spiritum sanctum attendit, sed Patrem et Filium recusat; aut qui vinum et panem sine aqua dat, Patrem et Filium habet, sed Spiritum sanctum abnuit; aut qui vinum et aquam sine pane offert, salX16.88v Patrem et Spiritum sanctum colit, sed Filium negat; aut qui pane et aqua sine vino utitur, Filium et Spiritum sanctum attendit, sed Patrem recusat.
126 Ergo in hoc sacramento divisio non fiat; quia et ego individuus manens, in tribus personis unus Deus inseparabilis sum, sicut et cogitatio, voluntas et opus in uno homine sunt: sine quibus homo non est. Quod si in isto sacrificio defectus fuerit, ita quod ibi aut panis, aut vinum aut aqua negligitur, vere tunc ille ex cuius negligentia hoc evenit, gravi vindictae subiacebit. Nam si hoc scienter per negligentiam teporis, seu infideliter per dubietatem incredulitatis actum est, illum qui huic reatui subiacet ab oculis meis eiiciam, nisi ipse gravi poenitentia ad se reversus, se ipsum pro hoc graviter poenitendo puniat; vel si hoc ignoranter per negligentiam oblivionis evenit, tunc ille qui in hoc reus est, de hac culpa sua in correctione poenitentiae mihi responsurus est; quoniam acute non pro pexit si haec omnia adessent quae ad sacrificium meum pertinebant.
127 bav311.85v Cum enim Filius meus in cruce pependit, ibi nihil salvationis defuit, quia per effusum sanguinem suum salvationem animarum hominibus attulit, unde nec in hoc mysterio quidquam deesse debet. Nam sacramentum hoc, sacratissima sanctificatio in omni sanctitate est, et propterea caro ista et sanguis iste omni fide et devotione accipiendus est.
128 Quicunque hanc sacratissimam carnem accipit, et sanguinem eiusdem mysterii sumere non recuset, quoniam Filius meus supra omnia est mundus, et speculum in virtutibus, ac ideo nobilissimus sanguis eius est accipiendus, nisi prae simplicitate accipientis sacerdos timeat periculum effusionis, et tunc illo accepturo fiat secundum simplicitatem infantium, quibus esca panis conceditur, et potus vini denegatur, ita et isti haec sacrosancta caro tribuatur: et fluens sanguis subtrahatur, ne maius periculum inde oriatur, et quia etiam illa sacrosancta caro sanguini suo et sanguis ille carni suae in una sanctitate coniunctus est.
129 Quod si homo ille huius discretionis est, quod possit mysterium custodire, tunc cum ei illa sancta caro ad comedendum datur, tunc et sanguis eiusdem carnis ipsi ad potandum datur. Sacerdos autem qui hoc sacramentum celebrat, diligenter iis indumentis quibus antiqui Patres edocti per Spiritum sanctum ad idem officium indui constituerunt, vestitus sit, et accuratissime verba illa quae Spiritus sanctus eisdem Patribus ad celebrationem huius mysterii inspiravit attensalX16.89rdat: sollicite cavens hlw17.58v ne quidquam in eis omittat, devotissime etiam inspiciens, ne exemplum hoc transcendat, ubi Filius meus panem et calicem accepit, et discipulis suis ad manducandum et ad bibendum dedit.
130 Sed qui in indumentis aut in verbis ad hoc officium pertinentibus quidquam per negligentiam oblivionis ignoranter deliquerit, gravi et salubri poenitentia corripiendus est. Attamen misericordiam meam quaerens inveniet, quia transgressionem istam non in voluntate aut in malitia cordis sui perpetravit. Qui vero id scienter aut per indevotionem voluntatis suae, aut per nequitiam cordis sui in eisdem sacramentis transgressus fuerit, huic offensus dicam: Serve nequam, cur non eras sacerdotali veste recte indutus, ut in Spiritu sancto tibi instituerunt antiqui maiores magistri tui, in significatione spiritualis officii ut mihi semper ministrant angeli mei?
131 Et cur etiam neglexisti modum verborum illorum quae tibi in Spiritu sancto tradiderunt iidem Patres tui in consecratione corporis et sanguinis Filii mei, ad salutem bav311.86r et gloriam generis humani? Unde qui in hoc reatu culpabilis est, inde mihi responsurus est, si non gravi afflictione poenitendo seipsum punierit.
132 Sed sacerdos qui epulas istas ad altare meum offert, inde ieiunus his epulis non recedat, sed refectionem animae suae in corpore et in sanguine Filii mei percipiat. Quod si novit gravioribus oneribus se gravatum et his epulis indignum, tunc non praesumat ad mensam meam accedere, nec illotus a fetore criminum suorum Filium meum tangere, ut illi et mensam et gloriam nativitatis suae contaminaverunt, qui caput lucentis lucernae crudeliter absciderunt.
133 Quapropter et iste qui ita contaminatus est, varietatem pestis suae summo sacerdoti, scilicet Filio meo ostendat, et etiam coram alio mortali sacerdote se accuset, qui sibi remedium consolationis cum poenitentia demonstret, et sic demum ad officium suum purifactus accedat.
134 Sed ego Pater omnium, secretam dispositionem sacratissimi colloquii per quod me sacerdos ad altare invocare debet; in multis et in magnis sermonibus esse nolo, sed in recta ordinatione priorum magistrorum, quos donum sancti Spiritus in recta admonitione me invocare edocuit, et hoc in multiplicitate stultae sapientiae esse non debet, sed in simplicitate cordis; quia in multiloquio non delector, sed in puritate cordis illorum, qui me devote quaerunt, et qui me in ardore charitatis benigne amplectuntur.
135 Alias enim electis meis cum me quaerunt gratiam meam secundum vicissitudinem donorum Spiritus sancti impendo: in hoc autem sacramento me totum ipsis ostendo, quoniam Filius meus in me et ego in ipso, et Spiritus sanctus in nobis et nos in ipso et unum in divinitate sumus, sicut et corpus et alia salX16.89v et vires illius unus vivens homo est.
136 Unde qui ad hoc sacramentum accedit, caveat ne ita veniat ut gloriam Divinitatis offendere possit. Sed tu; o homo, dum caeteri homines ad percipiendum ipsum sacramentum ad sacerdotem accedunt, quinque modos in eis consideras, quia illi qui perceptionem divini mysterii a sacerdote suo accipere desiderant, quinque sensus corporis sui a faece peccatorum suorum emundet, et eos a subripiente immunditia, digne et laudabiliter custodiat, ut tanto salubrius idem percipiant. Quapropter etiam ex iis qui ad ipsum sacramentum ut vides accedunt, alii in corpore lucidi et in anima ignei sunt, quoniam ipsi claritatem fidei ad ipsum sacramentum habentes, non dubitant quin verum corpus et verus sanguis Filii mei sit, et ideo dum illud hac fide percipiunt in carne sua vegetantur et sanctificantur, ita ut per hoc bav311.86v mysterium sanctificati, post resurrectionem in eodem corpore suo appareant in coelo, atque in anima sua igneo dono Spiritus sancti transfunduntur et accenduntur; quatenus hac illustratione perfusi, terrena respuant et coelestia desiderent. Quomodo?
137 Quia ut a vento ignis incendium excitatur, sic et isti per sacramentum hoc ut in superno amore ardeant, imbuuntur. Sed alii in corpore pallidi et in anima tenebrosi videntur, quia tepidi in fide, firmam fidem ad idem sacramentum non habent, sed duri sunt sapientiam intelligere, veluti puer cuius opera in stultitia sunt. Nam foris in auditu auris audiunt, et in tarhlw17.59r ditate cordis sui ea quae ipsis de ipso sacramento dicuntur non sapiunt, ita quod illa libenter in fide perfecte comprehenderent, sed tamen prae dubietate quae in ipsis est non possunt intueri, quanta sanctitas in illo sit.
138 Unde et in interiori homine tenebris circumdati sunt, quoniam mentem suam sursum ad perfectionem illam elevare non valent, quia in peccatis concepti, prae pendere corporalis fragilitatis ad perfectionem credulitatis illius graves sunt, spiritui tamen plus consentientes ita quod fidem libenter intelligerent si prae tepore cordis sui possent.
139 Qui enim maioribus oneribus peccatorum in operibus suis nondum sunt gravati, hos quamvis veluti invitos spiritui consentire oportet, quoniam anima maiorem potestatem adhuc habens, quia nondum in peccatis interempta est, corpus voluntati suae subiicit. Nam haec sunt certamina quae sunt inter corpus et animam; quia anima corpori vult dominari, quoniam ipsi contrarium est quod caro in concupiscentia sua habet quod peccatum est, et corpus dedignatur iustitiam quae in desiderio animae est quia ipsa vitam diligit.
140 Quid hoc? Quod mortuum est, mortuum appetit, et quod vivit, vivens diligit. Quomodo? Caro amat peccatum, salX16.90r et anima diligit iustitiam, et in hoc sibi adversantur, et raro sibi consentiunt. Sed ut puer sine labore et sine intellectu sensus sui pascitur et saturatur: ita et isti homines hoc sacramento quasi per ignorantiam vivificantur, quoniam illud nec per infantiam nec per contumaciam dedignantur; sed tantum simplici animo amplectuntur.
141 Quidam vero in corpore hirsuti in anima multa immunditia humanae pollutionis perfusi sordent, quoniam isti in carne sua turpes et impudici sine pudore existentes, et faece vitiorum se polluentes; ut porcus luto se involvit, hoc modo animam suam diversa sorde peccatorum humanae contagionis inficiendo contaminant. Et cum ipsi in his vitiis sordentes ad sacramentum corporis et sanguinis Filii mei ita illoti accedere non verentur, gravi examinatione pro hac praesumptione sua emundandi sunt.
142 In qua tamen bav311.87r purgatione misericordiam meam eis non denego, quia in mentibus eorum dignam poenitentiam assurgere praevideo. Alii autem in corpore acutissimis spinis septi sunt, et in anima leprosi apparent; quia in corde suo ira, odio et invidia circumdati, lenitatem, dulcedinem, et charitatem his spinis iniquitatis a se expellunt, unde ita mala appetentes, et bona deserentes, atque in irrisione caeteros homines contumelia afficientes, animam suam velut pessimis ulceribus immundam reddunt.
143 Qui cum hoc modo ad divinum mysterium accedunt, seipsos graviter laedunt, sed tamen oculos meos ad eos converto, cum se in amaritudine punientes, gratiam meam poenitendo postmodum requirunt. Quidam vero in corpore sanguinei et in anima velut putridum cadaver fetidi videntur; quoniam ipsi cruenta manu divisionem in hominibus facientes, animam suam quasi putrescente tabe crudelissimae perversitatis, fetidam reddunt, quia timorem meum non inspicientes, hoc quod in homine constitui sua crudelitate destituunt.
144 Unde, si ipsi hac contaminatione coinquinati corpus et sanguinem Filii mei percipere non timent, seipsos gravi laesione deiiciunt, quoniam ita illoti sacramentum hoc contingere praesumunt, sed tamen fons salvationis eos postmodum pertransibit, si digna poenitentia seipsos ab hac nequitia sua lavare studuerint.
145 Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta percipiunt, alii velut igneo splendore perfundunt, alii vero obscura nube obtenebrantur, quia dum credentes ad mysterium corporis et sanguinis Filii mei accedere satagunt, tunc ii qui illud devota mente et pura fide in bonis operibus fulgentes percipiunt, dono Spiritus sancti tam ad salutem corporis quam animae suae illustrantur, et illi qui illud salX16.90v contrario corde et vacillante animo in perversis actibus torpentes sumunt, obscuritatem praesumptivae infelicitatis ad detrimentum sui, et exterius et interius sibi ipsis inducunt, quoniam huic sanctitati illoti temere se coniungere praesumpserunt. Nam homo qui tam rebellis et contumax est quod non timet se polluere, hlw17.59v aut simplici fornicatione in visceribus proprii corporis sui tactu et delectatione, aut se contaminare duplici fornicatione educens semen suum cum viro aut cum muliere, aut se discerpere ira, odio et invidia cum caeteris hominibus, aut se cruentare homicidio in sibi occursantibus, et ita illotus et incorrectus temere praesumit accedere ad corpus et sanguinem Filii mei sine purgatione confessionis, et sine poenitentia correctionis, ille scienter et intelligenter iudicialem ignem culpa sua ingreditur. bav311.87v Quomodo? De hac praesumptione et peccato suo ut aurum in fornace examinabitur, ita quod nullus pulvis huius praesumptionis in eo relinquetur, qua pollutus et incorrectus ad communionem innocentis Agni accessit. Qui enim ita illotus ut dictum est ad sanctificationem corporis et sanguinis Filii mei accesserit, et ita sacramentum illud sumpserit, ad iudicium sibi hoc sumit. Quomodo? Sicut Paulus amantissimus meus dicit: Ita quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
146 Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi [I Cor. XI]. Quid hoc? Vere dico vobis: Qui comederit panem vitae, vel qui sumpserit poculum salutis quod sacramentum illius est qui Dominus coeli et terrae est, ita quod hoc indigne tractet sordens scilicet in peccatis, in hoc culpam suam sentiet. Quomodo? Quia corpus et sanguinem Domini sui id est Salvatoris mundi, mordaciter et moribunde accipit, cum pronus ad malum et pollutus immunditia, et oblitus timoris Domini, ita contaminatus palatium salutiferae redemptionis aggreditur.
147 Unde et homicidium ibi facit. Quomodo? Quoniam in multis vulneribus se ipsum confodit, cum sine detersione et sine lavatione poenitentiae crimina sua celans, sacramentum hoc temere tractat. Quapropter et ego illi dico: O miserrime et amarissime, quomodo audebas in lacum tantae miseriae Dominum tuum mittere, quem semper desiderant coelestes cives inspicere. Unde amara poenitentia in corpore et in anima tua examinaberis: ita ut si reatum tuum non correxeris, post resurrectionem mortuorum correptio ista in te inveniatur.
148 Et ideo fideli salX16.91r inspectione probet seipsum homo ille qui hic purgator sui esse voluerit, et sic hac devotione considerationis suae de pane illo sanctitatis accipiat, et de poculo illo suavitatis gustet, ut ita ad indeficientem refectionem perveniens esuriem debilitatis animae effugiat. Nam qui hoc sacramentum male tractaverit, et a sorde iniquitatis se non purgans illud indigne sumpserit, iudicium ultionis sibi imponit, quia illud impurgatus manducat et bibit; non tamen in hac praesumptione sua laedere aut offuscare mysterium praevalens, sed seipsum condemnans.
149 Et quia in vitiis sordentes ita ad sacramentum hoc accedere praesumitis, ideo sunt in vestro consortio bav311.88r multi infirmi, scilicet illi qui sanctitate ista medicinam animae quaerere nolunt, sed qui sibi ipsis amarissimam infirmitatem in eisdem sacramentis imponunt, quoniam ea sibi ad iudicium sumunt. Et etiam multi imbecilles, videlicet illi qui in lege Dei ita debiles sunt, quae nullo modo inspicere volunt, quis ille sit quem tam indigne suscipiunt. Quid hoc? Quia nolunt considerare quomodo Dominum suum timere et venerari debeant, aut quomodo amara poenitentia carnem suam puniant, quam ita in vitiis enutrierunt.
150 Sed quoniam ita negligentes sunt, idcirco etiam in oblivione huius negligentiae obdormiunt multi nescientes nec scire volentes quomodo peccata sua deflere debeant, velut homo cum in dormitione somni est, nescit nec intelligit quid vel quomodo in corpore suo sit. Unde tu, homo, cum nec in confessionibus, nec in poenitentia per te purgatus, corpus et sanguinem Filii mei illotus accipis, tunc in tremenda exquisitione de hac praesumptione sordis peccatorum tuorum ita examinaberis, ut et mustum de immunditia illa quam in se habet purhlw17.60r gatur, cum eam in fervore suo ab se eiicit.
151 Idem quoque sacramentum tanta diligentia et sollicitudine a sacerdote et a populo tractandum et custodiendum est: ne a quoquam ita negligatur, ut super terram neglectum proiiciatur. Quia si per torporem neglectum super terram ceciderit, contumaciam illam per zelum meum, aut in terra, aut in homine ulciscor, nisi ipse homo poenitentia et amaris verberibus se puniat; quoniam caro et sanguis carnem et sanguinem restituere debet. Quomodo? Caro et sanguis hominis in homine lugebunt; quae caro et sanguis Filii mei negligenter ab homine tractata sunt, sicut et tunc terra contremuit, et ut homines in timore concussi sunt: cum Filius meus in cruce positus spiritum tradidit.
152 Sed si tu, o homo, in instabilitate cordis tui in te ipso dixeris: Quomodo oblatio ista in altari corsalX16.91vpus et sanguis Filii mei efficiatur, tunc et ego respondebo tibi: Cur hoc, o homo, interrogas, et quare haec sciscitaris? Num haec a te requiro? Quid scrutaris secreta mea de corpore et sanguine Filii mei? Nec ista a te requirenda sunt, sed tantum in magno timore et veneratione ea suscipiens, diligenter custodi, et amplius de hoc mysterio noli haesitare. Nam me tam temere non debes tentare.
153 Et quid haec ad te? Sed in certissima fide require me. Cum enim totam fidem tuam inspexero, tunc non quaero a te quid sit corpus et sanguis Filii mei, vel quomodo mysterium hoc in altari consecretur. Et quis quaerit a te, o homo, an in igne ardorem ignis non sentias? Nullus. Sic nec tu in secretis meis temere require me, ne inde bav311.88v laedaris.
154 Quod, si ea cum devotione animi tui quaerere volueris, tunc ea in oratione, et fletu et ieiunio diligenter quaerere, sicut et antiqui Patres tui illa certissime quaesierunt, et frequenter eis revelata sunt. Cumque illa hoc modo scrutatus fueris, et inveneris, tunc quod reliquum est, Spiritui sancto relinques. Sed qui ad sacramenta haec accedunt, non per devia sed per rectam viam veniant; ne ab eis proiecti, magnum casum animae patiantur. Quomodo? Nam pessimus deceptor, qui sine electione et sine consecratione principalis unctionis cathedram pastoralis officii fallaciter sibi usurpaverit, et nequissimus raptor qui pastorem suum expellens per sibyllos sibi consentientium cathedram eius violenter invaserit: isti aut per seipsos sua voluntate gravi vindictae subiacebunt, aut per zelum meum gravem sententiam inde sustinebunt; quia in pessima amaritudine ipsi sunt illum imitantes, qui in seipso maximum honorem habere volens, ab omni gloria felicitatis in mortem deiectus est; et quia etiam Baal sequuntur, qui sibi ita illusit, quod se Deum fallaciter nominans, in dissipationem datus est. Et si in hac perversitate mendacii et praesumptionis suae sacros meos dare se simulaverint, tunc illi qui ab eis hoc modo potius inficiuntur quam deliniantur, ita in conspectu meo computantur, veluti ii a populo derisui habentur quos pueri in iocis et in ludis suis sibi iocularias personas constituunt. Sed ut hoc in hominibus vanum est, ita et istud apud me ludibrium est, quod huiusmodi invasores in deceptione sua se facere simulant. Unde, quia aedificatio eorum prava esse probatur, stare non potest, quoniam casura est.
155 Et ideo si in templo meo quidquam in sacris ordinibus aedificare visi sunt, delendum est; quia iustitiam non habens, frivolum esse dignoscitur.
156 Ergo ab hac temeritate sua resipiscant: ne in poenis consalX16.92rsortes illius fiant, qui dum plus quaereret quam deberet, ab altitudine in profunditatis abyssum missus est. Sed et ille laniator, qui unctionem sacerdotalis officii non habens per insaniam mentis suae ita furiose ad altare meum accedit, tanquam illusor sim, aut ioculator, hic mensam nomini meo consecratam temere tangens, sacram videlicet oblationem offerre volens, quod sui officii non est, Filium meum duro cruciatu vulnerare non timet. Quomodo? Ut incredulus sua incredulitate Deum invadit, et ut vesanus sua insania in ignem currit: sic iste me Deum nesciens, nec ardentem ignem me sentiens, timorem meum abiicit, nec mansuetudinem meam diligit; sed Filium meum vulnerat, cum non unctis labiis sermonem illum dilaniat, bav311.89r quem hlw17.60v ipse Unigenitus meus sponsae suae contulit, cum ei corpus et sanguinem suum in dotem dedit.
157 Unde huic tam temere eum invadenti dicitur: Quis tangit Filium meum tam contumax et non unctus? Sed iste qui hoc modo ad altare meum accedit, quoties Filium meum praedicto secreto sermone invocare praesumit, toties eum vulnerare contendit; non quod eum ita ullo dolore cruciet, sed quia eum tam praesumptuose tangere non timet. Qui, si in hoc contemptu sine poenitentia permanserit, inter illos in poenis stabit, qui Filium meum sine causa vulnerarunt.
158 Quapropter ne haec tormenta sentiat, lamentationem afflictionis sibi assumat, ita tamen ne amodo ad ministerium altaris mei accedere praesumat. Caeteri autem qui sub sacerdote in servitio ecclesiastici officii ministrare contendunt, caveant ne sine modo iustitiae eidem ministerio appropiare praesumant, ne si rectitudinem illam sibi fallaciter usurpaverint, tunc informes et impoliti inventi a constructione ecclesiasticae aedificationis iusto iudicio eiiciantur.
159 Volo enim ut ministri mei, sine dolo et sine sorde in conspectu meo mundi appareant. Quomodo? Ut recta electione ad altare meum accedant, et tunc etiam ibi sine immunditia mihi assistant. Quomodo? Ne ad saecularem copulationem respiciant, quia spiritualem elegerunt. Quomodo? Quia servitutem meam adierunt.
160 Sed si quis eorum ardenti libidine carnis suae utitur, corpus suum abstinentia et ieiunio maceret, atque frigore se et flagellis castiget. Quod si tandem in pollutionem mulieris labitur, tunc contaminationem illam velut ardentem ignem et mortiferum venenum fugiat, atque amara poenitentia vulnera sua detergat; quoniam volo ut mihi in castitate serviatur. Quomodo? Quia et Filius meus castissimus erat, qui et hos omnes ecclesiasticos ordines in se ipso demonstrabat. Quomodo? Videlicet obsequendo, precando et offerendo. Quomodo?
161 Quoniam et circumcisio eum suo obsequio salX16.92v tetigit, et prophetia eum suo clamore demonstravit, ac ipse per se ipsum hominibus praedicavit, et tandem vivum sacrificium in ara crucis se obtulit. Et quia ipse se ipsum in castitate holocaustum dedit, sic et illi castitatem eius imitentur qui ei ad altare holocaustum offerre conantur; qui tamen non solum castitatem in aliis tenebunt, sed et in se ipsis eam conservabunt. Quomodo? Ut sacerdos a contagione mulieris se custodire debet: sic etiam a seipso se contineat, scilicet cavens ne tactu manuum suarum pollutionem de se educat, ita ne strepitus libidinis in ipso aerumnose tumultuet.
162 Nam crimen Adae bav311.89v hominibus mortem inferens, in ipsis sensus fornicationis excitavit, et ideo carnem suam homines constringant ne casibus mortis turpiter subiaceant. Quomodo? Quia Filius meus mortem superavit, et ipsis vitam dedit. Qui quoniam in integritate virginalis pudicitiae carnem assumpsit, idcirco etiam casti esse debent, qui ipsi famulari desiderant ut ex divino praecepto scriptum est: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris [Exod. XIX]. Quid hoc? Qui Deo singulariter servire vultis, estote cum voluntate cordis vestri parati in diem serenitatis illius, ubi sancta et ineffabilis Trinitas veraciter apparens mirabilia sua in magno miraculo demonstrat.
163 Et ideo, si ibi Deo digne appropiare vultis, cavete ne carnali affectu vos coniungatis, carnalibus copulis videlicet, ne sanguinem vestrum sanguini fragilioris aestimationis commisceatis. Quod vos, o sacerdotes et caeteri ministri mei, qui sub spirituali nomine militatis, cavere debetis; quia etiam nec apostoli quos subsecuti estis, se in diversa dividebant, nec vobis tale exemplum relinquebant.
164 Nolo enim ut duae copulae scilicet spiritualis et carnalis studii in sacerdotibus sint; quoniam sacerdos iustitiam Dei sibi copulabit, ita ut uxor eius sit, cum qua caeteros populos enutriet et docebit, ut pater filios suos educare et docere solet. Et quomodo aptum esset hlw17.61r ut sacerdos duas copulas in recta mensura exerceret: quae sibi in diversitate contrariae sunt. Quomodo? Una carnalis et alia spiritualis.
165 Et cum sacerdos pastor et pater illorum hominum sit qui carnale coniugium habent, si tunc ipse aequali modo possideret, quis tunc ipsius sacerdos esse deberet? Nullum alium sacerdotem habere posset qui ipsi praeesset, quam diabolum qui sacerdos illius esse deberet, quoniam et eum venenum sub melle abscondentem imitatus fuisset. Quomodo?
166 Quoniam ut diabolus malum sub bosalX16.93rno abscondit, ita etiam huiusmodi sacerdotes qui turpitudinem suam magis sequuntur quam castitatem diligant, carnalem copulationem sub spirituali coniugio, quasi venenum sub melle celare nituntur. Sed quia Filius meus totus in castitate est: ideo etiam et hi castitatem amare debent, qui corpus et sanguinem eius in altari tangunt; quemadmodum scriptum est: Sacerdos, et scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, nec eam quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo, et panes propositionis offert [Lev. XXI]. Quid hoc? Ille qui ad hoc positus est, ut sacrificium Deo offerat, iniustitiam diaboli qui in omni spurcitia bav311.90r totius iniquitatis communis auctor est non diligat, nec etiam sensus suos ita viliter deiiciat, ut cum iugum meum ferre vult, voluntatem carnis suae contra iustitiam Dei et contra exempla antiquorum sanctorum turpiter amplectendo sequatur, ne ita immunditiam illam quae repudiata est ab eisdem antiquis Patribus suis (cum eam de flatu antiqui serpentis esse cognoscerent) in contumeliosis actibus perficiat.
167 Has ergo sordes ipse deserens, amator iustitiae Dei sit; quoniam in sanctitate consecratus Deo suo est, videlicet a carnalibus concupiscentiis in operibus nascentium filiorum abstractus. Unde ita sobrius et impollutus existens, panem illum qui pro salute hominum in mensa consecrationis ponitur, offerre potest. Quid hoc? Scilicet quia sacrificium illud quod est vita viventium, et refectio animarum, speculumque omnium virtutum, quae per sanctam innocentiam in forma castitatis perspicuae sunt, ab omni sorde mundissimum est.
168 Quapropter et illi qui idem sacrificium oblaturi sunt, sine spurcitia pollutionum esse debent, se etiam continentes ab epulatione et ebrietate, a ioco, a risu, atque a levibus et incompositis moribus; sed sint in reverentia illa, ut successoribus antiquorum patrum de quibus plantati sunt convenit, et in dignitate illa ut honorabiles patronos decet.
169 Et etiam ita vivant ne sint duplices in duabus personis, id est ne simul in saeculari et in spirituali via ambulent, quia difficile est duobus dominis simul famulari, ut etiam Filius meus in Evangelio testatur dicens: Nemo potest duobus dominis servire [Matth. VI]. Quid hoc? Nullus qui mortalem tunicam indutus est, valet prae teneritudine sensus et corporis sui duobus dominis pariter et aequali obsequio servitium exhibere. Quid hoc? Quia non potest domino rectitudinis et domino iniustitiae simul famulari. Quare?
170 Quoniam rectitudo iustitiam abiicit, et iniustitia rectitudinem impugnat. Sic etiam sacerdos non potest simul et pari devotione habere ancillam et dominam, videlicet carnalem copulam et spirituale consortium; quia salX16.93v haec duo in perfectione simul esse non valent. Quoniam illud quod carnale est, impugnat hoc quod spirituale est, et spirituale deprimit illud quod carnale est.
171 Quod et Paulus amicus meus cognoscens, illud ita esse voluntate mea demonstrat, cum dicit: Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum [I Tim. III]. Quid hoc? Necesse est ut ille qui caeteris hominibus in officio spiritualis magisterii praeeminet, ita vitam suam constituat, ne scandalum offensionis et reprehensionis in eo inveniatur. Quomodo? Quia sacerdos duas personas habere non debet, ita ut simul maritus carnalis uxoris et vir spiritualis coniugis sit; sed unius uxoris vir, scilicet Ecclesiae in sanctitate erit, quae unica in Filio meo est, quoniam una Ecclesia in ipso surrexit.
172 Sed haec quamvis una hlw17.61v sit, bav311.90v tamen plurimos maritos habet; quia cum sacerdotibus Filii mei qui quotidie in officio ipsius sunt nuptias peragit; virgo tamen in integritate sua permanens, quoniam in ipsa fides incorrupta est. Quapropter et idem Paulus vas meum non dixit ut haec uxor unius mariti esset, quia sacerdotibus illis qui usque ad novissimum diem in eodem Unigenito meo surgunt coniuncta est, usque dum etiam nuptiae illae veniant, quae nunquam ulla mortalitatis instabilitate deficiant; sed et illi qui sub sacerdotibus in servitio altaris mei proxime ministrant, eiusdem uxoris mariti sunt, quemadmodum idem Paulus fidelem doctrinam hominibus per me praebens locutus est, dicens: Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus (ibid.). Quid hoc? Isti qui sui iuvaminis obsequio sacerdotibus assistunt, sint unius uxoris fideli coniunctione mariti. Et quae est uxor illa?
173 Videlicet castissima sponsa quae nulla corruptione laedi potest, ut mulier illa corrumpitur quae virginitatis florem et innocentiam suam perdit quam in initio desponsationis suae habet, cum adhuc cum sponso suo incorrupta manet. Unde et isti desponsatores cum hac uxore iustitiae tam fideliter conversentur, ut et iis qui adiutorio eorum in spiritu et aqua regenerati sunt, bona exempla virtutum praebeant, ut et etiam officio suo quod ad munimen ecclesiasticae mansionis pertinet, fideli sollicitudine insudent, quemadmodum saecularis homo filiis suis et domni suae omnem devotionem procurationis suae intendit. Sponsam enim istam ostendit Paulus amicus meus sacerdotibus et caeteris ministris altaris mei, quatenus illam sibi in uxorem eligerent, et carnalem coniugem non appeterent.
174 Nam nec idem Paulus, nec caeteri discipuli filii mei, nec reliqui Patres scilicet eorum sequaces hoc exemplum per semetipsos illis dabant, ut carsalX16.94rnalem coniugem acciperent, et illam desererent quam sibi prius in spiritualem uxorem elegerant. Sacerdos enim qui tam contumax in peccato est ut mulierem secundum voluntatem carnis suae illicite accipiat, adulterium perpetrat; quoniam rectam uxorem suam, id est Ecclesiam quae sibi spirituali officio desponsata erat deserit, et aliam secundum libitum mentis suae impudice ducit.
175 Sed quamvis sibi difficile sit ut in hoc ardore se constringat, tamen propter supernum amorem a concupiscentiis istis se contineat, ut etiam Filius meus in Evangelio hortatur, dicens: Sunt etiam eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum; qui potest capere capiat [Matth. XIX]. Quid hoc?
176 Quoniam sunt aliqui homines bav311.91r qui de materno utero ita egressi sunt, quod prae frigiditate vel imbecillitate corporis sui coniuges habere non possunt. Unde propter hanc continentiam suam, utilitatem mercedis non accipient, nisi quod solum de opere illius peccati poenas non sustinebunt; quia de peccato quod non perpetraverunt poenas non habebunt.
177 Et sunt alii homines qui per voluntatem aliquorum hominum ita in corpore suo debilitati sunt, quod voluptatem carnis suae in hoc coniugali opere exercere non valent; sed et ipsi ita se continentes gloriam laudis inde non merentur, quoniam quamvis hoc opus incendii perficere non possunt, tamen in voluntate sua multoties ardorem turpitudinis sentiunt.
178 Et sunt alii homines scilicet spiritualem vitam aggredientes qui sibimetipsis hoc subtrahunt, quod facile cum corpore suo perficere possent; quoniam propter gloriam supernae haereditatis carnalem copulam contemnunt, nec eam habere volunt, et ideo maximam laudem cum mercede beatae remunerationis inde habebunt. Quapropter et eos sacerdotes mei, et omnes ad officium altaris mei pertinentes plenissima voluntate sua imitari debent, ut coronam continentiae cum maximo tripudio superni gaudii percipiant. Et ideo quicunque in voluntate cordis sui potest hoc exemplum capere, ita quod pleno desiderio beatitudinis corpus suum superare valet, et concupiscentias carnales abiicere, ille hlw17.62r cum ardentissima devotione capiat coeleste consortium, in constrictione carnis suae carnalem copulam fideliter relinquens.
179 Qui autem se non valet continere qui in voluntate carnis suae ardeat, hic nec propter personam superbiae, nec propter appetitum divitiarum, sacerdos aut alius minister sacerdotalis gradus fiat ne, si postea in delectatione carnis suae ceciderit, magnum detrimentum sui sentiat. Nam ipsi corpus suum a contagione feminarum continebunt, qui ad ministerium altaris mei accedere solent; nec qualibet occasione matrimonia coniugiorum sibi copulabunt, sed et sua voluntate et servitii mei recsalX16.94vtitudine se caste continebunt, alioquin sanctum servitium in altari meo vitare debent.
180 Quod tamen servitium quamvis quibusdam hominibus, qui se prius saeculo subiugaverant, aliquando concessum fuisse reperiatur; tamen in illis apparuisse cernitur qui ante susceptum et non post susceptum servitium meum carnali iugo se supposuerant, ita tamen quod eodem iugo ab eis postmodum absciso, deinde in ipsis Spiritus sanctus praeconia laudis in mirabilibus suis operatus est, cum hoc in primordio surgentis Ecclesiae propter paucitatem sacerdotum in miraculo concessum sit; sed nunc ipsa adulta et bene confortata, ministris eius multiplicatis, iuxta id quod bav311.91v ecclesiastica censura de eadem causa ostendit praecavendum est, secundum hoc exemplum, quoniam ab initio nascentis mundi masculis feminas de proxima stirpe suam ducere ob raritatem hominum concessum est, quod tamen nec ipsis dilatatis prohibendum est.
181 Quia etiam informes et impoliti lapides in fundamentum aedificii poni solent, cum tamen postea pulchri et bene compositi lapides in muro parietum eius exquirantur: ita etiam in infantia Ecclesiae sacerdotes secundum quod tunc inveniri poterant, in officium illud positi sunt: sed modo in spirituali populo plenus numerus illorum reperitur qui ad sacerdotalem officium apti sunt ita quod saeculari onere terrenae copulationis occupati non sunt.
182 Quoniam non expedit ut paterfamilias qui praeceptum in saeculari coniugio suscipit, nuntius meus in sacerdotio vocetur. Unde audi similitudinem hanc: Rex quidam multa fortitudine pollens parvum exercitum congregaverat, quem cum diligenter intuitus esset, rudem eum ad exercitium laboris videns, ex eo quemdam cum quibusdam aliis communis plebis tollens quos idoneos ad procurationem prospexit, eidem exercitui praefecit, quia excellens germen huius nobilitatis nondum maturum erat.
183 Sed cum deinde iam idem exercitus augmentum sui coepisset, et cum iam in eo nobiles adulti fuissent, rex ille quodque ius in illo exercitu bene et ordinate disposuit, ac duces et praesides ex nobilioribus illis ei secundum quamque iustitiam praefecit. Quid hoc? Rex coelestis cuius fortitudo super omnes est, in plantatione Ecclesiae modicum agmen credentium coadunaverat. Quod acutissima exquisitione perscrutans infirmum et debile illud adhuc ad sustentandum corporales passiones pro eius nomine consideravit, et ita Petrum qui unus ex ipso existens prius in terrenis actibus conversatus fuerat, atque post eum aliquos alios qui etiam aliquando succum terrae gustaverant a sorde temporalium rerum emundans, quoniam eos sagaces et fideles, et ad curam animarum, salX16.95r et ad sustentationem corporum in plantatione sua esse praenovit, fidem catholicam amplectentes, in officio districtionis et relaxationis praetulit; quia rutilans aurora in ardore castitatis humana contagia exurens, nondum flores suae dulcedinis in hominibus late diffuderat.
184 Sed iam multitudine ecclesiastici germinis per circuitus totius mundi late disseminata, et gloria ecclesiastici honoris iam nobiliter confortata, idem rex supernus tam saecularia quam spiritualia dona hominibus benignissima et decentissima dispositione inspiravit, atque sacerdotes et caeteros ministros bav311.92r divinorum officiorum sobrietatem et castitatem suam ecclesiastico iuri secundum iustitiam Dei honestissime conservantes instituit.
185 Unde, o homo, quia iam inter spirituales homines multi hlw17.62v exorti sunt qui contra saeculum et contra diabolum militare laborant et qui in castitate et constrictione corporis sui ad altare meum accedere festinant, volo ut sacerdotes mei sine contagione terrenae copulae in conspectu meo appareant. Nam cum in veteri Testamento sacerdotibus praeceptum sit ut cum ad altare meum accederent se a contagione mulierum continerent, hoc totum in novo Testamento sacerdotibus meis ad plenam perfectionem perductum est, ita ut quod illi veteres quasi una hora in castitate cavebant, hoc isti novi ab initio pueritiae suae usque ad finem senectutis suae compleant.
186 Et cum de veteribus sacrificium in coniunctione mulieris pollutum suscipere nolui, multo magis de novis sacerdotibus Filium meum in castitatis officio tractari volo.
187 Nec quisquam immaturus et inconsecratus ecclesiam suscipiat, nec etiam plures ecclesias appetere praesumat, ne si in aetate pueritiae aut sine consecratione sacerdotalis officii ecclesiam suscipere praesumpserit, vel unam habens etiam plures sibi subiugare tentaverit, praevaricator iustitiae in hoc existens gravissimae districtionis iudicio discutiatur, velut ille qui ante legitimum tempus, vel sine legitima desponsatione fornicari non timet, vel legitimam uxorem habens, se polluere cum aliis in adulterio festinat.
188 Sed et de omni populo qui est in Christiano nomine sacerdotes sapientis ingenii et virilis animi eligendi sunt: ita tamen ut recto ordine, et iusta unctione atque voluntario animo ad servitutem meam veniant. Hoc tamen esse non debet ut ii ad officium altaris mei accedant, qui in aliquo membrorum suorum debilitate claudicant; quia nec etiam in regno coelorum ulla macula diversorum vulnerum in animabus hominum apparebit. Et ideo nolo ut altari meo assistant qui aliquo membrorum suorum destituti sunt.
189 Sed quamvis ipsi salX16.95v in corporibus suis debiles sint: tamen pro hac destitutione membrorum suorum a regno coelorum non separabuntur, si tamen sanitatem animarum suarum habeant, ita si in puritate bonorum operum me quaerunt; nolo tamen ut ministerio altaris mei fungantur, sed ut efficaciam bonorum operum humiliter operentur.
190 Sic etiam nec feminae ad idem officium altaris mei debent accedere, quoniam ipsae infirmum et debile habitaculum sunt, ad hoc positae ut filios pariant, et eos parientes diligenter enutriant. Sed femina, non per semetipsam, sed de viro infantem bav311.92v concipit, sicut nec terra per semetipsam, sed per agricolam aratur.
191 Quapropter ut terra semetipsam arare non potest, ita nec femina in officio consecrationis corporis et sanguinis Filii mei sacerdoti comparanda est, quamvis in laude Creatoris sui sonare possit, ut et terra ad irrigationem fructuum pluviam suscipit. Et ut terra omnem fructum profert, ita etiam et in femina omnis fructus boni operis perficitur. Quomodo? Quia summum sacerdotem: sponsum accipere potest. Quomodo? Virgo desponsata Filio meo sponsum eum accipit: quoniam corpus suum carnali viro conclusit, et ideo in sponso meo sacerdotium et omne ministerium altaris mei habet, atque omnes divitias ipsius cum eo possidet.
192 Sed et vidua eiusdem Filii mei sponsa potest appellari, quae carnalem virum renuens sub alas protectionis eius fugit. Et ut sponsus sponsam suam valde diligit, sic etiam Filius meus sponsas suas dulcissime amplectitur, quae ad eum amore castitatis sollicite currunt. Sed et nullo modo vir femineo vestitu induatur, nec femina viri habitu utatur, ut hoc modo utraque persona discernatur; scilicet ut vir virilem fortitudinem in se demonstret, et ut femina femineam infirmitatem in se ostendat.
193 Quoniam hoc ab initio humani generis ita in dispositione mea est: nisi aut vir in periculo mortis, aut femina in periculo castitatis sit. Tunc si ad horam illam aut vir secundum feminam, aut femina secundum virum vestitum suum humiliter in timore mortis mutaverint, cum misericordiam meam de hoc facto suo quaesierint eam invenient; quia illud non in temeritate, sed in periculo salutis suae fehlw17.63r cerunt.
194 Et quoniam femina virili habitu vestiri non debet: ideo etiam ad officium altaris mei non accedet; quia virilem personam nec in capillis nec in vestitu suo demonstrabit.
195 Qui autem ad altare meum accedunt, in castitate in conspectu meo appareant. Et non solum isti: sed et caeteri qui sacramentum corporis et sanguinis Filii mei percipere desiderant, ne se ip os in casum ruinae mittant. Sed multi tam inter spirituales quam inter saeculares salX16.96r inveniuntur qui se non solum fornicatione mulierum polluunt, sed etiam in contrarietate fornicationis se contaminantes, gravissimum onus districti iudicii sibi imponunt. Quomodo?
196 Vir qui secundum modum feminae cum alio viro peccaverit, amare contra Deum peccat, et contra coniunctionem illam qua Deus masculum et femi am coniuxit. Unde etiam ambo coram Deo polluti, nigri, atque luxuriosi; horribiles ac molesti Deo et hominibus, et rei mortis apparent; quia contra Creatorem suum, creaturam quae in ipsis est destituunt. Quomodo? Deus bav311.93r virum et feminam coniunxit, scilicet hoc quod forte et infirmum erat simul copulavit, ut alterum ab altero sustentaretur.
197 Sed isti contrarium adulteri, cum virilem fortitudinem suam in mollitiem contrarietatis transferunt, rectam institutionem maris et feminae abiicientes, Satanam in perversitate sua turpissime subsequuntur, qui illum qui individuus est scindere et dividere in superbia sua volunt. Nam ipsi alienum et contrarium adulterium in perversis artibus suis in semetipsis constituunt, et ideo in conspectu meo polluti et contumeliosi apparent.
198 Qui autem eodem modo in hanc contraria fornicatione peccaverit cum muliere, voracissimus lupus in ista perversitate sua est. Quomodo? Nam ut homo ille contrarius et molestus esset hominibus, qui pulcherrimas et mundissimas epulas habens eas abiiceret, et stercus quod in egestione hominis egreditur comederet: ita etiam et isti indigni et immundi coram me sunt; quoniam rectam institutionem coniunctionis in muliere deserunt, et alienam praevaricationem in ea quaerunt.
199 Sed et femina quae has diabolicas artes rapit quod se virili officio cum altera femina coniugari simulat, vilissima in conspectu meo apparet, simul et illa quae se huic in tam contumelioso facinore subiicit. Quia cum verecundiam ad passionem suam habere deberent, alienum ius sibi impudice usurpaverunt. Et quoniam in extraneum modum se transmutaverunt, idcirco transpositae et contemptibiles mihi sunt. Illi quoque mares qui cum tactu praeputii sui semen suum educunt, magnum casum animae suae imponunt; quia in hac inquietudine se omnino concutiunt, et ideo velut immunda animalia quae catulos suos devorant, coram me apparent.
200 Quoniam semen suum perverse excutientes, illud ad contumeliosam pollutionem deducunt. Quos et feminae impudico tactu imitantes, cum in incentivo ardere ardentis libidinis in constrictione corporis sui semetipsas fatigant, valde culpabiles exinde sunt, quia cum in castitate se continere deberent, se in immunditia polluunt.
201 Unde tam feminae quam viri qui proprio tactu corposalX16.96vris sui semen suum de se excutiunt, in hac sorde sua ulceribus et vulneribus semetipsos in animabus suis inficiunt, cum propter amorem meum in officio castitatis se constringere noluerunt. Quid hoc? Quia cum homo stimulum carnis suae se pungere senserit: in cavernam continentiae currat, et scutum castitatis apprehendat, atque ita se ab immunditia defendat. Quomodo? Zizania de tritico eiiciat, id est strepitum libidinis a suavitate castitatis separet.
202 Unde quisquis gustum libidinis sic a se proiecerit: bav311.93v valde dulcis et amabilis mihi est. Sed vos, o homines, castitatem abiicitis et libidinem amatis, cum etiam non solum fornicatores hominum, sed etiam fornicatores pecorum estis ita quod semen vestrum non in illud quod vivit, sed in illud quod mortuum est mittitis, et quod consortem vestri deseritis, et illud quod vobis in serhlw17.63v vitute subiectum est appetitis. Quapropter clamant super vos elementa dicentia: Heu! heu! nostri dominatores miscent se nobis in commistione seminis sui.
203 Et ita de indignatione mea in operibus vestris tristitiam se habere demonstrant. Cur ergo intelligibilem intellectum vestrum in pecualem stultitiam vertitis, cum scitis vos homines esse? Nunquid creavi vos ad iuncturam pecorum? Nequaquam. Et quoniam illis vos coniungitis, idcirco amarissima consortia nefandorum criminum cadent super vos, quia institutionem meam in iunctura maris et feminae contomnitis. Nam quisquis in actibus suis se ita transmutat, quod hoc facit quod facere concupiscit, videlicet quod se ita destituit, quod semen suum cum pecore effundit, hic maximam ruinam sibi inducit, ut etiam Satanas semetipsum per adversitatem suam deiecit cum similis Deo e se voluit.
204 Quapropter vos omnes qui perverso usu in diversis huiusmodi pollutionibus vos contaminatis: concupiscentiae vestrae resistite, et corpora vestra castigantes amarissimam et veram poenitentiam cum planctu magno et ieiunio ac maceratione carnis vestrae atque cum diris verberibus facite, ne in cumulum crudelissimi reatus vos impoenitentes mittatis.
205 Non solum autem volo ut homines a vigilanti immunditia se emundent, sed ut etiam a pollutione illa quae ipsis dormientibus occurrerit se digne purgent. Nam si dormienti homini commotio seminis in somnis subrepserit; nolo ut ita in ardenti calore illo in sacramento officii altaris mei accedat, quousque ardor ille in eo sedetur, ut scriptum est: Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somno, egredietur extra castra; et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra [Deut. XXIII]. Quid hoc?
206 Si est inter vos qui servitio meo insudatis homo qui per noctem salX16.97r polluitur in somno dormitionis suae, separet se de congregatione sanctitatis illius quae ad altare meum pertinet, ita ut se mysterio illi coniungere non praesumat, antequam, abeunte noxio calore, illo emundetur lavacro poenitentiae in confessione et compunctione cordis de incendio libidinis suae.
207 Et tunc, poenitentia illa quae bav311.94r cor ipsius ita illustraverat peracta, redeat in amore castitatis ad illos qui se fideliter ab immunditia pollutionis defendunt, et sacramentum illud quod totum in sanctitate est digne et honorifice adeat. Sed homo ille qui tam dormiendo quam vigilando fortiter in libidine ardet, caveat ne ardori suo incendium subministret. Quomodo? Scilicet escis illis quae sibi succum libidinis offerunt, se non inflammet, sed a carnibus illis quae sine tegmine nudae de matribus suis, id est de pecoribus, egressae sunt humiliter abstineat; quia in ipsis fervor ardoris est, qui tantus non est in carne volucrum quae sine tegmine non egreditur, sed cum tegmine teste fracto ovo nascitur.
208 Unde etiam minus incendium in ipsa est. Sed et ab immoderato vino se abstineat, ne in superfluitate potato, venae ipsius noxio sanguine repletae, in ardore incendii turpiter incalescant. Si quis autem in superfluitate causarum istarum laborat, sibimetipsi resistere per se non valens, devotissima intentione me quaerat, ac vulnera cordis sui humillima detectione mihi demonstret. Quomodo? Videlicet humili confessione coram sacerdote ea mihi aperiat.
209 Et cur hoc? Quia vera confessio secunda resurrectio est. Quomodo? In casu veteris Adae humanum genus occisum est, quod novus Adam in morte sua excitavit. Quapropter et in morte eiusdem novi Adae resurrectio animarum exorta est, ita quod homo peccata sua confiteri debet, quod vetus Adam non fecit, cum praevaricationem suam magis obtexit, quam eam confessus sit. Quomodo? Quia eam non est confessus poenitendo, sed eam obtexit feminam accusando; unde et confessio posita est, ut postquam homines ceciderint, de casu suo per eam erigantur.
210 Et ideo quicunque pura confessione sacerdoti in amore meo, peccata sua confessus hlw17.64r fuerit: de morte ad vitam resurgit, ut etiam illa de morte erepta est quae in convivio coram filio meo cum lacrymabili poenitentia de sordibus suis se purgavit. Quod remedium purgationis et in antiquis patribus diu praefiguratum est. Quomodo? Nam ante legem gratiae, patriarchae et prophetae consolatio hominum erant, et sub lege pontifices et sacerdotes eruditio ipsorum fuerunt, cum deinde apostoli venientes veram iustitiam in Filio salX16.97v meo attulerunt ita quod multi homines ad eos currentes, adiutoriam eorum devote imploraverunt.
211 Et ita ab Adam usque ad apostolatum apostolorum, semper ii erant qui per supernam inspirationem, consolatione et instructione sua miseriis hominum subveniebant. Sed et ut apostoli hominibus sua praedicatione et multis miraculis ostendebant, homo qui diabolica suasione in mortem cadens per se nunquam erigi potuit, per Filium meum a morte ereptus est. Quomodo? Quoniam cum in mundo esset multos labores in corpore suo perferens, denique pro redemptione mundi in crucem positus est.
212 Istud fideles homines pro salute sua cum sacerdotibus suis imitari debent. Quomodo? Adiutorium Filii mei bav311.94v quaerent: quia cum post baptisma vetus crimen Adae revocaverint, de casu suo per semetipsos surgere non valent. Et ideo velut a patriarchis et prophetis consilium quaerent, et ab apostolis auxilium accipient: ubi peccata sua, denudatis vulneribus suis, in vera et pura manifestatione fideliter demonstrabunt. Quomodo?
213 Peccata sua sacerdoti qui minister Filii mei est, devotissimo corde et ore confitebuntur. Et tunc sacerdos ille remedium eis in poenitentia ipsorum conferens, ita peccata eorum in morte Unigeniti mei sepeliet. Sed illi deinde hoc modo ad vitam resurgentes, resurrectionem etiam filii mei glorificabunt.
214 Qui autem vulnera peccatorum suorum denudare recusat, sed tacens per semetipsum sine sublevatione alterius ea curare tentat, secundum quod tunc cor suum velle probat, seipsum decipit, quia sibimetipsi sacerdos vult esse. Quapropter et sine adiutorio alterius surgere non valet; quoniam nec homo per semetipsum in salvatione erectus est, sed per Filium meum salvatus est.
215 Unde qui salvari desiderat, nec in fine vitae suae peccata sua confiteri desperet. Quod si quis in hora mortis suae positus remedia vulnerum peccatorum suorum quaerit, nec tamen sacerdotem cui peccata sua confiteatur habere possit, tunc alii homini quem eodem tempore opportunum habet ea manifestet. Vel si tam repente nullum hominem habere potest, ea mihi coram elementis cum quibus etiam illa perpetravit, ex intimo affectu cordis sui aperiat, et ego devotionem cordis eius videns, poenitentiam eius non abiicio. Quapropter nemo de ponderibus iniquitatis suae desperet, quoniam si de misericordia mea desperaverit, ad vitam non resurget.
216 Qui autem cum desperatione certaverit, et tandem eam ad nihilum deduxerit, hic se liberavit, quia fortis existens viriliter vicit. Sed qui remedium salutis salX16.98r suae per tumorem mentis suae non quaerit, huic succurrendum non est; quoniam, dum me invenire posset, me quaerere recusavit. Ergo dum homo tempus habet: seipsum non negligat, sed refugium purae confessionis quaerat, ut etiam Filius meus praecepit in Evangelio, dicens: Vade et ostende te sacerdoti, et offer munus tuum quod praecepit Moses in testimonium illis [Matth. VIII]. Quid hoc? Tu qui in peccatis sordes cum te ab illis emundari desideras, vade bona intentione, et ostende illa pura confessione sacerdoti qui minister meus est, et offer devoto corde munus verae poenitentiae, quod ex voluntate Dei praesignavit ille, qui de multis inundationibus terrenae iniquitatis per divinam potentiam bav311.95r ablutus est, ut testificentur illi qui te prius in malis actibus viderant sorduisse, quod nunc in amaritudine poenitentiae ab eis velut in camino examinationis purgatus sis. Quapropter, o homo, si peccator facta sua in absconso cordis sui occultaret: quis tunc poenitentiae illius contra accusatorem testis existeret? Nullus. Unde hlw17.64v homo peccata sua manifestet, quatenus poenitentiae suae testem habeat.
217 Sed qui poenitentiam peccatorum suorum perficere desiderat, eleemosynam sibi in adiutorium assumat. Quomodo? Quia cum corpus hominis per imbecillitatem suam in labore poenitentiae defecerit, eleemosyna illi in adiutorium accurrat. Et quoniam difficile est homini ut aspere et secundum quod iustum est poeniteat: ideo matrem sibi eleemosynam assumat, quatenus cum ea id perficiat quod corpori suo laboriosum est. Nam quemadmodum mater necessitati filii sui subvenire non cessat, quamvis ille iam educatus esse videatur: ita etiam eleemosyna teneritudini corporis in poenitentia hominis succurrit, quamvis idem homo in maceratione corporis sui poenitendo fortis appareat.
218 Attamen mala opera quae homo in corpore suo per concupiscentiam carnis suae perpetravit, illa etiam in seipso corporaliter puniat, ut opus illud quod carni suae charum et dulce fuerat: per amaritudinem poenitentiae fideliter ab eo abstergatur; quoniam amaritudo poenitentiae, mortifera vulnera peccatorum cum adiutrice eleemosyna in hominibus sanare debet. Quomodo? Quia cum homo in castigatione se constringit, se quoque per eleemosynam dilatet. Quomodo? Quoniam eleemosyna misericordiam meam designat. Quomodo? Cum fidelis homo pauperibus cum substantia sua propter amorem meum subvenit, praecepta mea custodit, quia indigentibus misericordiam suam propter honorem nominis mei impendit, sicut et ego in puritate cordis sui me quaerentibus gratiam meam non subtraho.
219 Qui autem hoc modo refectione eleemosynarum pauperibus motu misericordiae succurrit: valde mihi amabilis est, quoniam viscera misericordiae habet hoc implens quod scriptum est: Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi: et proderit tibi eleemosyna magis quam aurum [Eccli. XXIX]. Quid hoc? salX16.98v Iusta et recta consideratione tolle de materia pecuniae tuae quae in sinu tuo et in amplexione cordis tui est, dividens eam secundum praecepta illius qui super omnes est, quia Deus mandavit ut a malo declines et bonum facias.
220 Et ideo in praecordiis tuis per bonam voluntatem tuam hoc modo abundare debes, ne de perditis ovibus sis, sed sanctifica teipsum ante Deum, in refectione deficientibus de tua substantia tribuens; quoniam et tunc Deus misericordiam suam in bav311.95v tuis miseriis super te non continebit. Quod si hoc feceris, tunc maiorem utilitatem tibi affert compassio illa quam super illum habes qui nullum thesaurum possidet, quam si super magnum montem ascendens multam pecuniam auri in superbia tua possideres. Quomodo?
221 Melius enim est tibi ut modicum pusillis in humilitate des, quam regnum mundi cum magna voluptate possideas; quia tunc misericordia in remuneratione Dei ob pondus superbiae tuae tibi deesset, quoniam ibi viscera compassionis super pauperem non haberes. Unde et elementa lacus voluptatum hominum sunt, et mores eorum ostendunt. Quomodo?
222 Quia vindictam Dei illis peccantibus superinducunt. Et ideo, o homo, inanitatem naufragantis avaritiae desere; quia iustissima haereditas tua in aeterna vita est, et malum relinquens, bonum fac, ut malevolentiam duritiae dimittas. Et ut misericordiam consequaris, de tua substantia indigengentibus da, in hoc imitatus Deum qui misericors est.
223 Quapropter etiam, o homo, nullus mendax huic contradicere potest quin vos qui pauperibus ita subvenitis, voluntatem meam in hoc compleatis. Quomodo? Sicut ego vobis gratiam meam impendo, ita et vos pauperibus eleemosynam vestram tribuere debetis. Sed qui eleemosynam accipiunt, eam non in vanum nec secundum avaritiam sumant. Quid hoc?
224 Quoniam multi sunt qui ignaviam amantes, corporaliter laborare nolunt ut seipsos pascere valeant, nec bona opera spiritualiter facere student ut animabus suis subveniant; sed ut pecora sunt, intellectum iustitiae nec in anima nec in corpore suo habentes. Unde etiam indigni ante oculos meos apparent, si hoc modo sine correctione et sine poenitentia in tepore huius pravitatis perseveraverint. Sed et multi sunt qui corporaliter necessitatem patientes, eleemosynam cum humilitate in timore percihlw17.65r piunt, atque pro illis orant et laborant qui eis misericordiam suam impendunt, prava etiam opera immundissimae sordis devitantes.
225 Inter hos etiam multi inveniuntur quibus idcirco terrenas divitias subtraho, quoniam eis coelestes divitias dare volo. Qui autem paupertatem propter nomen meum libenter salX16.99r sufferunt, valde mihi amabiles sunt; qui vero divitias saeculares propter cupiditatem suam libenter haberent, nec eas habere possunt, hi mercedem huius laboris perdunt.
226 Sed qui ob hoc divitias quaerit ut voluntatem meam et non cupiditatem suam in eis compleat, hic pro bona voluntate sua mercedem honoris apud me reportabit. Ita etiam et ille qui potestatem honoris propter iactantiam superbiae suae et non ad gloriam nominis mei appetit: hic bav311.96r mihi velut putridum cadaver est; qui autem idcirco eam quaerit, ut non superbiam suam sed honorem meum inde defendat, gloriosus in regno meo ob idipsum apparebit.
227 Quapropter et sacerdotes officii spiritualis regiminis magisterium suum non propter se, sed propter me subire debent, ut populo meo tanto securius et devotius praeesse valeant. Quomodo? Quia populum meum docere, admonere, hortari et coercere debent, ut legem Dei digne et laudabiliter custodiant. Et hoc pastores semper ruminabunt: dum populum exhortando movent, ne sine confessione et sine poenitentia in peccatis suis perseverent, sed ut mala opera conculcent et bona perficiant.
228 Quod si populus sacerdotes suos in admonitione ista non obaudierit: tunc populus reatum suum sentiet, et sacerdotes de casu negligentiae huius se eripuerunt; si vero sacerdotes auctoritatem magisterii sui populo non ostendunt, tunc sacerdotes non vocantur sed lupi rapaces dicuntur, quoniam officium suum in rapina habent: sicut et lupus ovem crudeliter diripit, ita quod magis voluntatem suam sequuntur quam custodiam ovium suarum amant.
229 Et quia perverse vivunt, idcirco veram doctrinam populo seminare timent, ita iniquitati ut alicui domino suo consentientes, quod carnales concupiscentiae sunt, et ostium cordis sui aequitati velut alicui domestico suo claudentes, quod iustitia Dei est. Unde, o vos pastores, ululate et plangite crimina vestra quae in iniquitate vestra diram vocem emittunt, ita quod et elementa clamorem eorum suscipiunt, et cum eis coram me reboant.
230 Quomodo enim in officio vestro audetis Dominum vestrum tangere in sanguineis manibus et in contraria spurcitia, et in adulterina iniquitate? Vere vos in immunditia vestra fundum terrae commovetis. Quomodo? Videlicet cum in tantis criminibus sordentes Deum vestrum tangere non timetis, terram in magno dolore opprimo, ita carnem et sanguinem Filii mei ulciscens; quoniam non solum terram in hoc horrore crudeliter commovetis, sed etiam coelum in immunditia vestra pessime contaminatis Quomodo?
231 Cum in fetore immunditiae vestrae Dominum Deum vestrum tangitis, sicut porcus in stercore margaritas contaminat: tunc coeli iniquitatem vestram suscipientes, ultionem iudicii mei in voluntate mea super terram emittunt. Nam cum vera salX16.99v iustitia et cum divina lege populum meum praecedere deberetis in bonis operibus ei lucentes, ita ut idem populus meus gradiens post vos pedem suum in nulla offensione contereret; sed vos aliquando maiore iniquitate populum meum contaminatis quam vel ipse se contaminet in quo malum et pessimum exemplum in vobis habet.
232 Vos enim tam lucida bav311.96v gemma esse deberetis, ut credentes in lumine vestro, incedentes viam rectitudinis agnoscere possent; sed vos eis exemplum mortis praebetis, ita ut iniquitate vestra modum invenire non valeant. Et quomodo pastores eorum esse potestis, cum eos ita seducitis? Quomodo ergo pro eis respondebitis: qui nec pro vobis responsum dare potestis? Unde plorate et ululate antequam tempus mortis vos subtrahat.
233 Et quare non consideratis honorem vestrum: qui prae caeteris hominibus vobis datus est? Quid hoc? Quoniam in Filio meo prae caeteris claves coeli accepistis, quae iudicio recti sensus et iusti iudicii in scientia Scripturarum sunt: quando recte consideratis quid sit quid ligare debeatis. Quid hoc? Cum homines se mihi in lege mea pertinaciter opponunt: timorem iudicii mei eis incutere debetis.
234 Et si tunc culpam suam non correxerint, ligaturam vestram super eos extendite. Quomodo? hlw17.65v Quia rebelles sunt: ideo apertis vocibus in verbis meis eos ligabitis, et eis ligaturam illam indicabitis; quoniam et pro contumacia sua coram me ligati sunt: ut Filius meus primo pastori Ecclesiae ostendit dicens: Tibi dabo claves regni caelorum.
235 Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis [Matth. XVI]. Quid hoc? Ego qui potestatem coeli et terrae habeo, tibi qui me devote imitatus es per gratiam meam dabo iudicia illa quae dignitatem regni coelorum tangunt, ita ut nefas sit hoc, quod iusto iudicio ligaveris super terram, secundum quod homines super terram peccare videris; quia postquam hominis animam de corpore suo abstraxero, tunc iudicium tuum super eam non extendes, quoniam iudicium illud meum est: in nequitia sua vincta sit, et in coelestibus, scilicet a coelo, separata et proiecta, quia in superna mansione nulla iniquitas libertatem aut locum habere permittitur. Sed et vinculum hoc quod ita prius in rebellione constrinxisti, cum deinde in poenitentia delinquentium denotaveris, super terram erit solutum et in supernis secretis.
236 Et tunc post mortem hominis, pro anima eius orabis; sed tunc eam a nexibus ligaturae suae absolvere poteris, quia gemitus devoti cordis Deus non abiicit.
237 Vos autem, o sacerdotes, qui hoc modo per Filium meum potestatem hanc percepistis: neminem absque culpabili causa propter rabiem cordis vestri in verbis meis ligabitis; sed acutissime vobis consisalX16.100rderandum est, quem ita constringere debeatis. Nam qui nec propter pudorem hominum, nec propter timorem meum, nec precibus nec praeceptis vestris cohiberi poterit quin in iniquitate sua perseverare velit, hunc ecclesiastica censura in verbis meis ab Ecclesia mea submovebitis.
238 Sed innocentem non bav311.97r ligabitis; quoniam si illum constrinxeritis vosmetipsos in nodum diri reatus immittitis. Quod si tamen ille hoc modo inconvenienter constrictus fuerit quamvis innocens sit; tamen humillima subiectionis obedientia propter honorem nominis mei solutionem quaerere debet, ne si spretor exstiterit, reatum superbiae sibi contrahat. Sed ligatura ista talis sit.
239 Homo qui nec mihi, nec praeceptis maiorum suorum in perversitatibus suis obedire voluerit, hic in verbo meo a coelestibus separandus est, velut Adam mihi inobediens existens in praecepto meo de paradiso eiectus est, nec in consortium fidelium recipietur, nisi in poenitentia obedientiae; sicut etiam genus humanum in martyrio obedientis Filii mei, ad coelestem patriam revocatum est.
240 Qui vero ita rebellis est quod in humilitatis officio reverti non vult, tunc, si ita in contumacia sua perduraverit, consortium illorum habebit qui lapideum cor abiicere recusantes sed in infidelitate sua permanentes, gloriam ecclesiasticae beatitudinis habere recusaverunt. Nam qui ita obduratus est quod de nequitia sua nullam misericordiam quaerere curat, hic antiquum serpentem imitatur qui misericordiam sprevit et qui primum hominem in paradiso decipiens in seipso ita dicebat.
241 Quamvis ego de coelis proiectus sum cum contra exercitum Altissimi cum angelis meis praeliatus resistere non valuerim, quoniam ab eo victus sum; tamen nunc in terra hominem inveni, in quo iram meam exercens me fortiter vindicabo. In terra enim in homine complebo, quod in coelis facere volui, scilicet ut Altissimo similis essem. Et si Deus iustus est, potestas ista mihi non auferetur, quia homo mihi consentiet et Deo non obediet. Haec diabolus in seipso loquens: omnes artes suas contra hominem instruxit ut ille a Deo recederet, qui et diabolum secutus est; unde et cum sibi tam fortiter alligavit, quod homo illum pro Deo coluit, et Deum creatorem suum abnegavit.
242 Sed cum homo in tanta tenebrositate infidelitatis iaceret, nec se erigere valeret: ad salvationem eius misi Filium meum miro modo de virgine incarnatum, verum Deum et verum hominem existentem. Quid hoc? Quia de me Patre secundum divinitatem veraciter exivit, et quoniam de Virgine matre secundum humanitatem veraciter carnem assumpsit. Quid hoc? O homo mollis et tener in tuo corpore es; sed durus et inflexibilis in tua incredulitate manes; nam lapis poliri ad aedificium potest, tu autem molliri ad fidem non vis.
243 Attende tamen. Sicut homo in arca sua pulcherrimam gemmam habens, eam metallo imponit ut hominibus bav311.97v appareat, sic et ego salX16.100v in corde meo Filium meum habens hlw17.66r eum de Virgine incarnari volui ut ipse credentibus salutem vitae conferret. Quod si ei carnalem patrem dedissem, quis tunc esset? Videlicet non filius sed servus meus; sed hoc esse non debuit.
244 Ipse autem de Virgine natus, comedit, bibit, et dormiens requievit, atque alias corporales miserias sustinuit; sed tamen gustum peccati in carne sua non sensit; quia non in mendacio sed in veritate carnem assumpsit. Quid hoc? Quoniam caeteri homines in praevaricatione Adae et Evae per gustum delectationis nascuntur, quod in mendacio et non in veritate est.
245 Non sic Filius meus ortus est: sed in sanctitate de castissima Virgine ad redemptionem hominum natus est. Nam similis similem de vinculo suo solvere non valeret, nisi maior veniret qui eum eripere posset. Quid hoc? Quoniam homo natus in peccatis, hominem peccatorem de perditione mortis liberare non valuit; quapropter Filius meus sine peccato venit: quia hominem devicta morte misericorditer de morte eripuit. Sed qui vigilantibus oculis videt, et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me vivente emanant.



Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, VISIO QUINTA <<<     >>> VISIO VII
monumenta.ch > 6

© 2009 - 2018 Monumenta Informatik