monumenta.ch > 1
>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, PRAEFATIO

LIBER PRIMUS. DE PLANTIS. SHOW APPARATUS

1 In creatione hominis de terra alia terra sumpta est, quae homo est, et omnia elementa ei serviebant, quia eum vivere sentiebant, et obviam omnibus conversationibus eius cum illo operabantur, et ipse cum illis. Et terra dabat viriditatem suam, secundum genus et naturam et mores et omnem circumitionem hominis.
2 Terra enim cum utilibus herbis ostendit circumitionem spiritalium morum hominis, eos discernendo; sed inutilibus herbis demonstrat inutiles et diabolicos mores eius. Quaedam enim herbae sunt, quae cum quibusdam cibis decoquuntur, et hae hominem velocem ad pastum faciunt, et leves sunt, quia hominem non multum gravem faciunt, et istae carni hominis assimilantur.
3 Et succus pomiferorum arborum incoctus nocivus, et coctus levis, et comparatur sanguini hominis. Infructifera autem ligna quae non generant, ligna sunt et non arbores, sed tantum folia habent, quae homini ad comedendum inutilia sunt, ita ut, si quis illa comederit, ei non multum prosunt, etiamsi eum non multum laedunt, et tabi hominis comparantur. Quod vero in arboribus et lignis est, unde funes fiunt, assimilatur venis hominis.
4 Lapides etiam terrae ossibus hominis comparantur, et humiditas lapidum medullae ossium, quia lapis, cum humiditatem habeat, calorem etiam habet. Sed lapides cum quibus tecta teguntur, unguibus hominis in manibus et in pedibus assimilantur. Et quaedam herbae aereae crescunt, et hae etiam ad digestionem hominis leves sunt et laetae naturae, ita quod hominem qui eas comederit laetum faciunt, atque crinibus hominis assimilantur, quia semper ipsae leves sunt et aereae.
5 Sed aliae quaedam herbae ventosae sunt, ita quod de vento crescunt, et etiam siccae sunt et graves ves ad digestionem hominis, ac tristis naturae, ita quod hominem, qui eas manducat, tristem faciunt; sed sudori hominis comparantur vel assimilantur. Succus autem inutilium herbarum, quae comedi non possunt, venenosus, quia ipsae mortiferae sunt ad cibum hominis, et egestioni hominis comparantur.
6 Et terra habet sudorem atque humorem et succum. Sudor enim terrae inutiles herbas profert, et humor eius utiles herbas, quae comedi possunt et quae ad alios usus hominis valent. Succus autem eius vindemiam et germinantes arbores producit. Herbae quae per laborem hominis seminantur, et paulatim surgunt et crescunt, velut domestica animalia, quae homo in domo sua cum sollicitudine enutrit, per laborem illum, quo ab homine exarantur et seminantur, acerbitatem et amaritudinem succorum suorum amittunt, ita quod humiditas eorumdem succorum qualitatem succi hominis aliquantum tangit, et quo in modo cibis et potibus eius bonae et utiles sunt.
7 Herbae autem quae, cadente suo semine, absque labore hominis crescunt, et repente ac festinanter ut indomitae bestiae surgunt, contrariae sunt homini ad comedendum, quia homo lactando, comedendo et temperato tempore nutritur, quod in herbis praedictis non fit. Sed tamen noxios et infirmos humores in hominibus quaedam earum in medicina compescunt.
8 Omnis autem herba aut calida aut frigida est, et sic crescit, quia calor herbarum animam significat et frigus corpus: et in his secundum genus suum vigent, cum aut in calore, aut in frigore abundent. Si enim herbae omnes calidae essent, et nullae frigidae contrarietatem utentibus facerent. Si autem omnes frigidae essent, et nullae calidae, item hominibus inaequalitatem pararent, quia calidae frigori et frigidae calori hominis resistunt.
9 Et quaedam herbae virtutem fortissimorum aromatum, austeritatem amarissimorum aromatum, in se habent. Unde et plurima mala compescunt, quoniam maligni spiritus haec faciunt et in indignationem habent. Sed et quaedam herbae sunt, quae velut spumam elementorum in se habent, in quibus homines decepti fortuita sua quaerere conantur; et has diabolus amat, et se his admiscet.
1 Triticum calidum est, et plenus fructus, ita quod in eo nullus defectus est; et cum recta farina de tritico fit, tunc panis ex eadem farina factus sanis et infirmis bonus est, et rectam carnem et rectum sanguinem in homine parat. Sed qui donst medullam, id est simelam griesz, ab eadem farina excutit, et de eodem donft panes facit, panis ille infirmior et debilior est quam si ex ipsa de recta farina factus esset, quia donft vires suas aliquantum perdet, et plus de slim in homine parat, quam ipsa recta farinatritici.
2 Qui autem triticum absque integris granis coquit, et non in molendino tritum, et sic velut alium cibum comedit, iste nec rectum sanguinem, nec rectam carnem in se parat, sed multum slim, ita quod vix digeritur; et sic infirmo omnino non valet, etiamsi sanus hoc comestum superare poterit. Sed tamen si quis vacuum cerebrum habet, et ob hoc ita in amentia fatigatur, velut freneticus sit, accipe integra grana tritici, et ea in aqua coque, et deinde eisdem granis de aqua ablatis totum caput illius calidis circumpone, et pannum desuper liga, et sic cerebrum illius de succo illo replebitur, et vires suas et sanitatem recipiet; et hoc fac usque dum ille ad mentem suam redeat. Et qui in dorso et in lumbis dolet, grana tritici in aqua coquat, et ita calida super locum illum ponat ubi dolet, et calor tritici vires illius pestis fugabit.
1 Siligo calida est, sed tamen frigidior est tritico, et multas vires habet. Panis autem ex ea factus, sanis hominibus bonus est et eos fortes facit; et illis qui pingues carnes habent, bonus, quoniam carnes eorum minuit, sed tamen eos fortes facit. Sed illis qui frigidum stomachum habent, et multum ex hoc infirmantur, contrarius est, quoniam ipsorum debilitas illum ad digestionem superare non valet, et ideo plurimam tempestatem in eis parat, quia eum vix digerere possunt.
1 Avena calida acuti gustus existit et fortis fumi, et laetus ac sanus cibus est sanis hominibus, et laetam mentem ac purum et clarum intellectum eis parat, atque bonum colorem ac sanam carnem eis facit. Et illis qui aliquantulum et modice infirmantur bona est, tam in pane quam in farina ad comedendum, et eos non laedit.
2 Istis autem qui multum infirmi et frigidi sunt ad comedendum non valet, quia avena semper calorem quaerit. Et si iste aut panem aut farinam avenae comederit, in ventre ipsorum se simul wollent (coagulantur ed.) et slim (livorem ed.) in eis pararet, atque vires eis non daret, quoniam frigidae sunt. Sed qui virgichtiget est, et inde divisam mentem ac vanas cogitationes habet, ita quod sic aliquantulum amens efficitur, in asso balneo, cum avena in aqua in qua cocta est, ignitos lapides perfundat, et hoc saepe faciat, et ad se revertetur, et sanitatem recipiet.
1 Hordeum frigidum est, ita quod frigidius et debilius est praefatis frugibus; et si comedatur aut in pane aut in farina, tam sanos quam infirmos laedit, quia tantas vires non habet ut caetera genera frugum. Sed infirmus qui iam toto corpore deficit, hordeum in aqua fortiter coquat, et aquam illam in dolium fundat, et in ipsam balneum recipiat, et hoc saepe faciat dum sanetur, et carnes corporis sui recipiet, et ad sanitatem perveniet.
2 Et qui etiam tam valde infirmatur quod panem comedere non potest, hordeum et avenam aequali pondere recipiat, et modicum feniculi addat, et simul in aqua coquat, et, postquam coquitur, succum illum per pannum colat, et ipsum, velut ius pro comestione panis, bibat, et hoc faciat dum convalescat. Sed qui in facie duram et asperam cutem habet, et quae de vento faciliter se schebet, hordeum in aqua coquat, et tunc cum aqua illa per pannum colatum et temperate calida in facie leniter se lavet, et cutis eius sibi lenis et suavis erit, et pulchrum colorem habebit.
3 Et si caput hominis infirmum est, ista aqua saepe lavetur, et sanum erit.
1 Spelta optimum granum est, et calida, et pinguis et virtuosa est, et suavior aliis granis est, et eam comedenti rectam carnem facit, et rectum sanguinem parat, atque laetam mentem et gaudium in mente hominis facit; et quomodocunque comedant, sive in pane, sive in aliis cibis, bona et suavis est. Et si quis ita infirmus est quod prae infirmitate comedere non potest, accipe integra grana speltarum, et ea in aqua coque, sagimine addito, aut vitello ovi, ita ut propter meliorem saporem libenter comedi possit, et da hoc infirmo comedendum, et eum, ut bonum et sanum unguentum, interius sanat.
1 Pisa frigida et aliquantulum flegmatica existit. Pulmonem aliquantulum demphet. Sed tamen homini qui calidae naturae est bona est ad comedendum, et ferocem illum facit. Ille autem qui frigidae naturae est, infirmis non valet, quia in comestione in eo mulslim parat.
1 Faba calida est, et sanis et fortibus hominibus bona est ad comedendum, et est melior quam pisa. Nam si infirmi fabam comedunt, eos non multum laedit, quia tantum livorem et slim in eis non parat sicut pisa facit. Farina enim fabae bona est et utilis tam infirmo quam sano homini, quia levis est et faciliter digeri potest.
2 Sed qui in visceribus dolet, fabam in aqua coquat, modico sagimine aut oleo addito, et separata faba, soff (ius ed.) eius calidum sorbeat, haec saepe faciat, et eum interius sanat.
1 Lens frigida est, et comesta nec medullam hominis, nec sanguinem, nec carnem eius auget, nec vires ei tribuit, sed tantum satiat ventrem, et vanitate implet; infirmos humores ad procellam in hominibus excitat.
1 Hirs frigidum est, modicum calidum est, quia nec sanguinem, nec carnem auget in homine, nec vires eis tribuit, sed tantummodo ventrem eius implet, et tantum famem in eo minuit quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit. Et stomachum eius tepidum ac tardum parat, et humoribus qui in homine sunt procellam incutit, et est fere ut unkrut, nec sanum homini ad comedendum.
1 Venich frigidum est, et modicum calorem habet, et parum valet, quia modicam refocillationem habet, et modicas vires comedenti tribuit, sed tamen eum non laedit, quantum milium illum laedere solet, nec etiam malos humores et pestes in homine commovet tam valide, ut milium facit.
1 Hanff calidum existit, et cum aer nec multum calidus nec multum frigidus est crescit, et ita etiam natura ipsius est, et semen eius sanitatem habet, et sanabile est sanis hominibus ad comedendum, et in stomacho eorum leve est et utile, ita quod slim de stomacho eius aliquantulum aufert, et faciliter digeri potest, atque malos humores minuit, et humores bonos fortes facit.
2 Sed tamen qui in capite infirmus est et qui vacuum cerebrum habet, si hanff comederit, illum facile aliquantulum dolere facit in capite. Illum autem, qui sanum caput habet et plenum cerebrum in capite, non laedit. Sed qui valde infirmatur, illum etiam in stomacho aliquantulum dolere facit. Eum autem, qui moderate infirmus est, comestum non laedit.
1 Ratde calida et sicca est, et nulli homini in cibo valet, quia inde dolorem haberet. Pecoribus autem nec prodest, nec multum obest. Si quis autem in capite ulcera habet, ita tamen quod scabies non sit, ratden tundat et tunso assum lardum commisceat, et cum illo ulcera, quae in capite sunt, saepe perungat, et ulcera sua emordet, ac sanatur.
2 Sed et radten tunde et mel ei commisce; et ubi multae muscae sunt, in parietem linias, id est striche, et muscae, quae ex hoc gustaverint, infirmabuntur, et cadent et deficient.
1 Galgan totum calidum est, frigiditatem in se non habet et virtuosum est. Homo, qui ardentem febrem in se habet, galgan pulverizatum et pulverem istum in fonte bibat, et ardentem febrem exstinguet. Et qui in dorso aut in latere de malis humoribus dolet, galgan in vino welle et calidum saepe bibat, et dolor cessabit.
2 Et qui in corde dolet, et cui in corde unmecht, ille mox de galgan comedat satis, et melius habebit.
3 [Homo quoque qui foetentem halitum patitur, qui ad pulmonem transit, ita ut etiam aliquando raucam vocem habeat, galangam et foeniculum aequali pondere accipiat, et bis tantum de nuce muscata et de piretro, ut istorum duorum est, et haec pulverizet, et simul commisceat, et de pulvere isto ad pondus duorum nummorum cum tenui buccella panis quotidie ieiunus comedat; et mox modicum calidi vini bibat, et alias nobiles herbas, quae bonum odorem habent, tam pransus quam ieiunus, frequenter comedat, ut bonus odor earum foetentem halitum compescat.
4 Qui vero quolibet modo in pulmone dolet, pingues carnes devitet, et a cibo qui multo sanguine perfusus est et incocto cibo se abstineat, quia tabem circa pulmonem faciunt. Sed et pisam, et lentem, cruda poma, cruda olera, nuces et oleum devitet, quoniam livorem pulmoni inferunt. Quod si carnes comedere vult, macras comedat; et si caseum, non coctum, nec crudum, sed aridum comedat, quia mali livores in eo sedati sunt. Et si oleum comedere vult, modice comedat, ne inde pulmoni livores contrahat. Aquam vero non bibat, quoniam circa pulmonem livorem parat. Sed et novum mustum, quod nondum in fervore ebulliendo sordes eiecit, non bibat quia nondum purgatum est. Cervisia autem eum non multum laedit, quoniam cocta est. Vinum vero bibat, quoniam bono calore suo pulmonem iuvat; et ab humida et a nebulosa aura se observet, quia haec humiditate sua pulmonem laedit. Si mali humores in visceribus et in splene hominis superabundaverint, et cordi multas passiones per melancholiam intulerint, ille galangam et piretrum aequali pondere accipiat, et album piper ad quartam partem unius istorum; vel si album piper non habuerit, accipiat pfeffertruch quater tantum ut albi piperis est, et haec in pulverem redigat. Deinde farinam fabae tollat, et ei praedictum pulverem addat, atque haec omnia cum succo foenugreci, absque aqua et vino, alioque liquore commisceat. Quo facto, ex omnibus his tortellos paret, et eos ad calorem solis exsiccet; unde in aestate, dum solem habere potest, eos faciat, quatenus in hieme eos habeat. Deinde eosdem tortellos tam pransus quam ieiunus comedat. Postea liquiricium tollat, et quinquies plus de foeniculo et zuccaro, ad pondus liquiricii, et modicum mellis, et ex his potum faciat, et tam pransus quam ieiunus contra dolorem cordis bibat. Sed et homo cui flegma fumum in capite facit, et auditum eius confundit, galangam accipiat, et ad eius tertiam partem aloe et origani, bis tantum ut galangae, et folia persici, eiusdem ponderis ut origani est; et ex his pulverem faciat et eo tam pransus quam ieiunus quotidie utatur. Qui autem in pectore, in corde, et in splene dolet, et qui stomachum de flegmate infrigidatum habet, galangam accipiat, et bis tantum origani, et semen apii ponderis ut origanum est, et parum albi piperis; et haec in pulverem redigat, et huic modicum cocti mellis addat, et inde electuarium faciat, ita ut illud absque repentino fervore leniter coquatur; et idem electuarium saepe comedat; et puro, leni et bono vino frequenter utatur. Sed et qui a paralysi fatigatur, galangam accipiat, et ad eius medietatem nucem muscatam, et spicam ad medietatem nucis muscatae, et githerut, et levisticum aequalis ponderis, sed utriusque singillatim plus quam spicae; et his saxifricam et polypodium aequalis ponderis addat; sed eorumdem duorum simul tantum erit quantum quinque superiorum; et haec in pulverem simul redigat. Et si sanus, pulverem istum in pane comedat; si autem infirmus, inde electuarium faciat, et comedat. Add. ed]
1 Zituar temperate calidus, et magnam virtutem in se habet. Nam homo, qui in membris suis tremet, id est bibet, et in quo virtus deficit, zituar in vinum incidat et parum minus galgan addat, et hoc cum modico melle in vino coquat, et sic calidum, id est melch bibat, et tremor ab eo abscedit, et virtutem recipit.
2 Et qui multam salivam et multas spumas in se habet, zituar pulverizet et pulverem istum in panniolum liget, et ita in vasculum, aqua infusa, ponat, ut aqua saporem inde habeat, et sic in aqua per noctem dimittat, ac ieiunus in mane saepe bibat, et saliva et spuma cessabit. Sed qui in capite multum dolet, cum eodem pulvere in panno ligato et in aqua madefacto frontem et tempora madefaciat, et melius habebit.
3 Et cui stomachus malis cibis repletus est et multum gravatus est, zituar pulverizet, et cum pulvere isto et modica farina similae et aqua tortellum faciat, et eum in sole aut in fornace fere frigidata coquat, et tunc eumdem tortellum in pulverem redigat, et pulverem istum ieiunus in manu sua saepe lingat, id est lecke, ac etiam ad dormitum vadit per noctem stomachus eius molestet.
1 Ingeber valde calidum est et diffusum, id est zufloszlich, et sano et pingui homini comestum obest, quia eum inscium et ignarum ac tepidum et lascivum facit. Sed qui in corpore aridus est, et iam fere deficit, ingewer pulverizet, et in suffen pulverem istum ieiunus modice sumat, et etiam cum pane eius interdum modice comedat, et meliorabitur. Sed mox, cum melius habuerit, eum amodo non comedat, ne inde laedatur.
2 Et qui ulcerosus, id est suerecht, et turbidos oculos habet, ingeber pulverizet et pulverem istum in pannum liget, et in vinum ponat, ut vinum inde atrum, id est zanger, fiat, et in nocte cum dormitum vadit, circa palpebras et oculos liniat de vino isto; et si modicum ex eo oculos intraverit, non nocebit; et ita eyther et turbulenciam de oculis aufert.
3 Et si quis citerdrose in corpore suo habet, de eodem praedicto pulvere ligato in panno in aceto ponat, et modicum vini, si habet, addat, ne nimis acrum, id est zanger fiat, et cutem cum panno illo et pulvere locum illum ubi citerdrosae sunt in eo liniet, et sanabitur.
1 Piper valde calidum est et aridum, et quamdam praecipitationem in se habet, et multum comestum laedit hominem, et pleurisim in eo parat, et humores in eo destituit, ac malos humores in eo facit. Si quis spleneticus est, et qui cibos in fastidio habet, ita quod eum non libet comedere, iste in aliquo cibo cum pane piper modice comedat, et in splene melius habebit, et fastidium comedendi ponet.
1 Kumel temperati caloris est et siccum; homini qui danphet bonum et utile et sanum est ad comedendum, quocunque modo comedatur; sed illum laedit qui in corde dolet, si comederit Sano autem bonum est ad comedendum, quia bonum ingenium ei parat et temperiem ei infert, qui nimis calidus est; sed unumquemque laedit, qui infirmus est si comederit, quia pestem in eo excitat, praeter illum qui in pulmone dolet.
1 Bertram temperati caloris et aliquantum sicci, et eadem temperies pura est, et bonam viriditatem tenet. Nam sano homini bonus est comestus, quia tabem in eo minuit ac bonum sanguinem in eo auget, et purum intellectum in homine facit. Sed et infirmum, qui iam fere in corpore defecit, ad vires reducit, et in homine nihil indigestum dimittit; sed bonam digestionem illi parat. Et homo, qui multum flecma in capite habet, si eum frequenter comedit, flecma in capite eius minuit.
2 Sed et saepe comestus pleurisim ab homine depellit, et puros humores in homine parat, et oculos eius clarificat. Et quocunque modo comedatur, scilicet aut siccus aut in cibo, utilis et bonus est tam infirmo quam sano homini. Nam si homo eum frequenter comedit, ab eo infirmitatem fugat et eum infirmari prohibet.
3 Quod autem comestus in ore humiditatem et salivam educit, hoc ideo est, quia malos humores extrahit, et sanitatem reddit.
1 Liquiricium temperati caloris est, et homini claram vocem parat quomodocunque comedatur, et mentem eius suavem facit, et oculos eius clarificat, et stomachum eius ad digestionem mollificat. Sed et frenetico multum prodest, si illud saepe comedat, quia furorem qui cerebro eius est exstinguit.
1 Cynamomum etiam valde calidum est et fortes vires habet, et etiam modicam humiditatem in se tenet; sed calor eius tam fortis quod humiditatem illam deprimit, et qui eum saepe comedit, malos humores in eo minuit ac bonos humores in eo parat.
1 Nux muscata magnum calorem habet et bonum temperamentum in viribus suis. Et si homo nucem muscatam comedit, cor eius aperit et sensum eius purificat, ac bonum ingenium illi infert. Accipe quocunque nucem muscatam et aequali pondere cynamomi et modicum gariofiles, id est nelchin, et haec pulveriza, et tunc eum pulvere isto ac cum simila farinae et modica aqua tortellos fac, et eos saepe comede, et omnem amaritudinem cordis et mentis tuae sedat, et cor tuum et obtusos sensus tuos aperit, et mentem tuam laetam facit, et sensus tuos purificat, ac omnes nocivos humores in te minuit, et bonum succum sanguini tuo tribuit, et fortem te facit.
1 Rosa frigida est, et idem frigus utile temperamentum in se habet. In mane aut orto iam die, folium rosae tolle, illud oculis tuis superpone, humorem, id est trieffen eius extrahit, ac eos clarificat. Sed et qui modica ulcera in corpore suo habet, eis folia rosae superponat, et livorem illis extrahit. Sed et rosa ad potiones et ad unguenta atque ad omnia medicamenta valet, si eis addatur; et tanto meliora sunt, si eis aliquantum de rosa additum fuerit, quamvis parum, hoc est de bonis viribus illius, ut praedictum est.
1 Lilium plus frigidum quam calidum est. Accipe ergo caput radicis lilii, et illud cum veteri arvina fortiter tunde, et tunc in patella zulasse, et sic in vasculum pone; et deinde qui albam lepram, scilicet quedick, habet, cum eo frequenter unge, prius calefacto unguento, et sanabitur. Sed rubea lepra de simili curari potest.
2 Et qui uzslecht habet, caprinum lac saepe bibat, et uzslechte ab eo perfecte exeant; et tunc stam et folia liliorum accipiat, et ea tundat, ac succum eorum exprimat, et eumdem succum eorum cum farina insimul knede, et ubi in corpore ab uzslecht dolet, semper ungat; sed tamen antequam hoc unguento se ungat, lac caprinum semper bibat.
3 Odor etiam primae eruptionis, id est blut, liliorum, ac etiam odor florum eorum cor hominis laetificat ac rectos cogitatus ei parat.
1 Psillium frigidae naturae est, et in illa frigiditate dulce temperamentum habet; et qui illud in vino coquit, et vinum ita calidum bibit, fortes febres, id est fiber, ab eo compescit. Et oppressam mentem hominis per dulce temperamentum suum laetificat, et cerebrum eius tam frigore quam temperamento suo ad sanitatem iuvat et confortat.
2 Sed et qui febres in stomacho habet, psillium in vino coquat, et vino effuso, psillium illud in pannum ponat, et ita calidum super stomachum suum liget, et febres de stomacho suo fugabit.
1 Spica calida et sicca, et calor eius sanus est. Et qui spicam cum vino coquit, vel, si vinum non habet, cum melle et aqua coquat, et ita tepidum saepe bibat, et dolorem iecoris et pulmonis, et dumphedinem in pectore eius mitigat, et scientiam puram ac purum ingenium facit.
1 Cubebo calidum est, et calor ille temperamentum in se habet, et etiam siccum est. Et si quis cubebo comedit, indignus ardor ille, qui in ipso est, temperatur; sed et mentem eius laetam parat ac ingenium et scientiam illius puram facit,
1 Gariofiles nelchin valde calidum est, et etiam quamdam humiditatem in se habet qua se suaviter extendit ut ipsa suavis humiditas mellis. Et si quis in capite dolet, ita quod ei caput dumet, velut surdus sit, gariofiles saepe comedat, et dume quae in capite est minuit. Et cum infirma viscera aliquando in homine tumescunt, tunc multoties fit quod tumor ille viscerum hydropem morbum in eo crescere facit. Unde iam cum hydropis in homine crescere incipit, ille gariofiles saepe comedat, et illa vitium morbi compescunt, quia virtus eorum in viscera hominis illius transit ac tumorem eorum minuit, et hydropem morbum sic fugat, nec eum ulterius crescere permittit. Sed et calor medullae hominis multoties exsudat, podagram in eo parat. Quae cum iam in homine crescere incipit, si tunc ille saepe gariofiles comedit, virtus eorum in medullam hominis illius vadit et prohibet ne podagra crescat et ne ulterius in eo procedat, cum iam in initio est. [Et qui singultum patitur garyofillum frequenter manducet.
2 Sed et zituar pransus frequenter comedat, et haec etiam per mensem unum faciat. Add. ed.]
1 Cristiana et igneum calorem et frigiditatem in se habet. Et homo, in quo pessimi et mortiferi humores eriguntur, ita quod in aliquo membro eius ebulliunt, sic quod dicunt freischlich (freislichaz ed.), cristianam semper comedat, et meliorabitur. Sed et qui quartanas habet, eam in ipso accessu earum comedat, et melius habebit.
2 Et qui de gicht valde fatigatur, in ipsa fatigatione comedat, ac meliorabitur. Et qui ardentes febres habet in stomacho, eam in vinum incidat, et vinum hoc calefaciat, et ita calidum bibat, et curabitur.
1 Lunckwurcz frigida est et modicum arida, nec multum ad utilitatem hominis valet. Sed tamen homo cui pulmo inflatus est, ita quod ipse hustet et quod spiramen vix trahit, lunckwurtz in vino coquat et ieiunus saepe bibat, et sanabitur. Et si oves eam frequenter comedunt, sanae et pingues fiunt, nec etiam lacti earum obest.
2 Et cum pulmo inflatus est, si lunckwurtz in vino coctam saepe bibit, ut praediximus, pulmo eius ad sanitatem recuperatur, quia pulmo naturam ovis fere habet.
1 Hirtzunge (Scolopendria ed.) calida existit, et iecori ac pulmoni et dolentibus visceribus valet. Accipe ergo hirtzunge, et eam in vino fortiter coque, et tunc purum mel adde, et ita iterum tunc fac semel fervere, deinde longum piper et bis tantum cynamomi pulveriza, et ita cum praedicto vino fac iterum semel fervere, et per pannum cola, et sic fac luterdranck, et tam pransus quam ieiunus saepe bibe, et iecori prodest, et pulmonem purgat, atque dolentia viscera sanat, atque interiores putredines et slim aufert. Et iterum hirtzunga in fervente sole aut super calidum laterem suaviter aridam fac, et ita pulveriza, et pulverem istum ieiunus et pransus in manu tua saepe linge, id est lecke, et dolorem capitis et pectoris compescit, atque alios dolores qui in corpore tuo sunt sedat. Sed et homo qui de aliquo dolore valde et repente unmechtig, mox et de eodem pulvere in calido vino bibat, et melius habebit.
1 Gentiana satis calida exsistit. Qui autem dolorem cordis ita patitur velut chordis eius vix haereat, gentianam pulverizet, et ipsum pulverem in suffen comedat, et cor eius confortat. Sed et qui fiber in stomacho habet, de eodem pulvere in calido vino cum ignito calido calibe calefacto saepe bibat, et stomachus eius de febre purgabitur.
1 Quenula (Serpillum ed.) calida est et temperata. Et homo qui infirmas carnes habet corporis, ita quod caro eius velut scabies uszbluet, quenulam aut cum carnibus aut in muse coctam saepe comedat, et carnes corporis eius interius sanantur et purgabuntur. Sed qui minutam scabiem, id est cleynengriut, habet, quenulam cum nova arvina tundat, et sic ex ea unguentum faciat, et se cum illo ungat, et sanitatem habebit.
2 Et cum cerebrum infirmum et velut vacuum est, quenulam pulverizet, et pulverem istum farinae similae commisceat in aqua, et ita tortellos faciat, et eos saepe comedat, et cerebrum eius melius habebit.
1 Andron calida est, et satis de succo habet, et contra diversas infirmitates valet. Nam qui surdas aures habet, andron in aqua coquat, et eam de aqua auferat, et donft eius, calidum in aures suas ire permittat, et etiam ita calidam auribus et omni capiti circumponat, et auditum melius capiet.
2 Et qui in gutture infirmatur, andron in aqua coquat, et aquam illam coctam per pannum colet, et bis tantum vini addat, et iterum in patella fervere faciat satis sagiminis addito, et ita saepe bibat, et in gutture sanabitur. Sed et qui tussim habet, feniculum de dille aequalis ponderis accipiat, et tertiam partem de andron addat, et haec cum vino coquat, et tunc per pannum colet, et bibat, et tussis cessabit.
3 Et qui infirma et fracta viscera habet, cum vino andron, de melle satis addito, coquat, et ista cocta in olla dimittat, et infrigidatum saepe bibat, et viscera sanantur.
1 Hirtzswam frigidus et durus est, ac nocivus est homini ad comedendum et pecori, quod nulla infirmitas laedit, quoniam has vires in se habet, quod hominem sanum et sanum pecus intus ulcerat, cum nullam infirmitatem invenit. Ubi autem tam periculosi humores in homine erumpunt, quod homo in membris suis ita de gicht fatigatur, quasi membra eius frangi videantur, et si tunc hirtzswam comedit, periculum humorum illorum fugat, et uszbieszet et educit, quoniam natura eius talis est, quod semper frangere solet ubi est, et ita quod foetidum est, effringit, ubi illud invenit.
2 Sed et praegnantem mulierem cum periculo corporis sui abortire facit, si eum comederit.
1 Lavendula calida et arida est, quia modicum succi habet, et homini ad comedendum non valet, sed tamen fortem odorem habet; et homo qui multos habet pediculos, si lavendulam frequenter odorat, pediculi in eo morientur. Et odor eius oculos clarificat,
1 Fenugraecum plus frigidum quam calidum; et homo qui quotidianas febres habet, quae sudorem saepe de eo educunt, et quem cibus molestat, id est laedit, gramen fenigraeci in aestate accipiet, et semen eius in vino calefaciat, et illud calidum ieiunus saepe bibat, et melius habebit. Sed qui quartanas febres habet, fenigraecum in aqua coquat, et expressa aqua, illud utrisque pedibus in tibiis saepe ad noctem calidum circumponat, et pannum desuper liget, atque fenigraecum in vino calefactum, ut supra dictum est, saepe bibat, et sanabitur.
1 Sysemera calida existit. Et qui venenum comedit aut bibit, accipiat sysemeram et rutham atque bathemam aequali pondere, et in mortario tunsis, succum eorum exprimat, et tunc etiam de succo springwurtz bis tantum sumat ut unius istorum est, et praedicto succo addat, et simul commisceat, ac ita per pannum colet, et ieiunus bibat.
2 Sed cum bibit, in calido loco sedeat, ne infrigescat, quia si frigus tunc haberet, periculosum ei esset. Et postquam biberit, huneckwurtz bibat, et venenum per nauseam spumabit, aut per eum in inferioribus locis transibit, et sic liberatur. Et qui multos pediculos habet, sysemeram cum arvina tundat, et simul commisceat, et tunc cum illo circa collum suum et sub assellis suis se ungat, et pediculi morientur, et ille inde non laeditur.
3 Sed homo in quo lepra crescere videtur, sysemeram in aqua coquat, et sagiminis addat, et sic mus parat, et saepe comedat, et lepram ab eo fugat
1 Pefferkrut calida et humida est, et eadem humiditas temperamentum in se habet, et sanis et infirmis bona et utilis est ad comedendum. Et illud quod sur, id est amarum, in ea est, hominem interius non mordet, sed eum sanat. Et homo qui debile cor et infirmum stomachum habet, eam crudam comedat, et illum confortat.
2 Sed et tristem mentem qui habet, si eam comedit, eum laetum facit; et etiam comesta oculos hominis sanat et clarificat.
1 Scherling calida est, et periculum in se habet, ita ut si homo eam comederet, omnia et bene ei recte instituta in sanguine et in humoribus eius destrueret, et malas inundationes in eo faceret, quae ad modum procellae inquietudines in aqua parant; et postquam haec procella cessaret, pessimos livores et pessimas infirmitates in homine relinqueret. Sed ille, qui contis et fustibus valde percussus est, aut qui de aliqua altitudine cecidit, ita quod caro et membra eius contrita sunt, scherling in aqua coquat, et expressam aquam illam super membra in quibus dolet, ponat, et pannum desuper ligat, et sic humores qui illic collecti sunt, dissipabit, quia scherling quoque dissipare solet.
2 Et etiam homo, qui a stosze aut ictu, aut iactu inter cutem et carnem intumet, scherling in aqua calefaciat, et eam super tumorem liget, et tumorem fugabit. Qui autem in aliquo membro de aliqua infirmitate de se ipso tumet, ad tumorem illum expellendum, scherling non valet, quia si super illum poneretur, humores illos, qui per infirmitatem ulcerum procedere et de carne exire deberent, introrsum in homine cum periculo redire compelleret.
1 Ganphora, scilicet gummi, puram frigiditatem in se habet, sed arbor, de qua ganphora sudat, acutam et mundam; et si quis homo ganphoram simplicem comederet et non temperatam cum his herbis, tunc ignis qui in homine est, a frigore illius impeditur. Et etiam frigus, quod in homine est, virtute eius irruit, ita quod homo ille velut lignum, quod olemechte est, ita quod nec frigidus nec calidus in corpore suo.
2 Et ideo nullus homo eam simplicem comedat. Accipe autem aloe et mirrham pondere pari, et de ganphora modicum minus quam de uno istorum sit, et haec in patella fac simul confluere, id est zulasze, et modicum wilde lactuca adde, et tunc de his cum farina similae tortellas fac, aut super lapidem ab igne calefactum sicca, aut eas in sole sicca, et siccatos ut pulverem tere, ac de pulvere isto in calida hunigwurtz modicum saepe ieiunus sume; et si sanus et fortis es, sanior et fortior mirabiliter eris, et vires tuae isto modo constituentur; et si infirmus es, miro modo te attollit et confortat, velut sol turbidum diem illuminat.
1 Amphora nec calida nec frigida in recta mensura, unde homini ad comedendum non valet, qui contra naturam eius sollicitus est. Et si homo illam comederet, eum tristem faceret, et naturam eius in iniustam mensuram in visceribus ipsius diffunderet; sed ad pabulum pecoribus et bobus utile est,.
1 Huszwurtz frigida est, et utilis non est homini ad comedendum, quia pinguis naturae est; nam si quis homo eam comederet qui sanus in genitali natura esset, totus in libidine arderet, quod velut amens fieret. Et si quis masculus in semine suo aridus esset, ita quod absque senio semen in eo deficit, huszwurtz in caprinum lac tandiu ponat, dum tota lacte illo perfundatur, et tunc eum in eodem lacte coquat, aliquibus etiam ovis additis, ut cibus esse possit, et sic aut per tres dies, aut per quinque comedat, et semen eius vires ad gignendum recipiet et ad prolem florebit.
2 Sed cibus iste hoc modo paratus contra sterilitatem feminae non prodest, sed si femina comederit eum, ipsam ad libidinem provocaret et sterilitatem illi non auferret. Et qui surdus in auribus est, ita quod non audit, lac feminae tollat, quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium genuit, et de succo huszwurtz illi addat, atque in aurem illius aut tres aut quatuor guttas molliter instillet et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
1 Stichwurtz calida est et inutilis ad usum hominis velut unkrut, quod inutile est. Et calor eius periculosus est, nisi in loco illo ubi venenum paratur. Nam si ibi in igne incenditur, ita quod calor et eius odor idem venenum tangit, vires illius minuit, sicut etiam vinum vires suas amittit, quod per noctem in scypho dimittitur.
2 Et si in ignem mittitur, et velut rapa assetur, et tunc ita calida ab igne tollitur, et in frusta inciditur, odorem emittit; et odor ille si serpentem aut rubetam tetigerit, eos ita laedit, quod serpens spumat, et quod rubeta inde ita dolet, quod de loco suo fugit. Sed et si odor eius hominem tetigerit, eum dolere facit, nisi rutam prius comederit quia tam indignos et molestos humores in se habet, quod tam hominem quam pravos vermes occidit.
3 Quod si pedes hominis per ulcera vulnerati sunt, id est uszgebrochen, stichvurtz in aqua coquat, et aqua effusa stichwurtz ita calida super pedes illius, ubi fracti sunt, pone, et eos cum ea bewe; tunc putredinem eorum aufert, et sanabitur
1 Wuntwurtz plus frigida quam calida, et tam periculosum succum prae quibusdam aliis herbis habet, sicut etiam aliquis vermis peior et acerbior est prae aliis. Ubi autem homo magna et eminentia ulcera habet in se, id est uszgedroszenser, wuntwurtz in aqua coquat, ac ita calidam super ulcera illa ponat, et ea saepe hoc modo bewe, et sanabitur. Si autem homo ferro vulneratus est, et si tunc Wuntwurtz vulneri superponit, periculosum est ipsi, quia in superficie cutem exterius repente sanat, et tabem interius dimittit Sed si inter cutem et carnem hominis maculae et pustulae, id est blatern erumpunt, id est uszbrechent, tunc wuntwurtz in aqua coquatur et calida superponatur et ille sanabitur. Et pecoribus similiter fiat, si huiusmodi ulcera habuerint.
1 Sanicula calida est, et plus munditiae in se est, et succus eius suavis et sanus est, id est heylsam, et infirmo stomacho ac infirmis visceribus valde bona est. Nam in aestate, cum viridis est, eam radicibus eradica, et in aqua coque, et tunc aquam istam per pannum cola, et deinde huic aquae mel et modicum laquiricii adde, et sic fac honigwurtz, et pransus saepe bibe; et de stomacho tuo slim aufert, atque infirma viscera sanat.
2 Sed et saniculam paulatim in sole sicca, ne vires eius minuantur, quod sol herbarum vires non aufert, cum in eo siccantur sed ignis, et siccatam modice pulveriza, ne per totum comminuatur, et pulverem istum ad hyemem serva; et tunc in hyeme vinum cum modico melle et laquiricio fervere fac, id est welle, et pulverem istum in aquam mitte, et ita pransus saepe bibe, et a stomacho slim purgat, et dolentia viscera ad sanitatem reducit.
3 Qui autem ferro vulneratus est, succum saniculae exprimat, et eum in aqua fundat, et sic pransus bibat; aut si in hyeme est, pulverem eius in aquam mittat, et pransus saepe bibat, et vulnera interius purgat, et paulatim et bene sanat.
1 Heylheubt frigidus est et aridus, et in eo nec salus nec sanitas, et nulli homini ad comedendum valet, quia si comederet, in eo defectum bonorum operum faceret atque ariditatem. Et si quis homo eam comederit, ad modicum et ad breve tempus, caro eius inde quidem saepe moritur, quia plus venenum quam sanitas est.
2 Sed si pecus heylheubt comederit, non inde quidem morietur sed tamen tardum et pravum erit.
1 Farn (Filix ed.) valde calida est et arida, et modicum de succo in se habet; sed multam virtutem in se tenet, et talem scilicet virtutem, quod diabolus ipsam fugit Et in loco illo, ubi crescit, diabolus illusiones suas raro exercet, et domum et locum, in quo est diabolus, devitat et abhorret, et fulgura, et tonitrua ac grando ibi raro cadunt, atque in agro ubi crescit, grando raro cadit. Sed et hominem, qui apud se portat, magica et incantationes daemonum, atque diabolica verba et alia fantasmata devitant.
2 Et si aliqua imago secundum aliquem paratur ad laesionem et ad mortem illius, et si tunc ille farn apud se habet, et nocere non valet. Nam homo interdum per imaginem maledicitur, ita quod inde laeditur et amens fit. Cum enim diabolus hominem in paradiso sibi attraxit, quoddam signum memoriale in diabolo factum est, quod in eo usque ad novissimum diem.
3 Et tunc ipse per aliqua verba, quae per deceptiones eius aliquando facta sunt, interdum ab homine advocatus, signum quod in eo remansit tangitur, et ita ille, provocatus et electus, multoties per verba illa aut hominem laedit, aut voluntatem eius implet, super quem dicuntur. Interdum etiam homo per factam imaginem benedicitur, ita quod ei ad prosperitatem et ad sanitatem prodest.
4 Malum autem per odium et per invidiam paratur, et malum malo coniungitur. Et diabolica suggestio coagulationem hominis inspicit, et se ad illam coniungit, et ita semper homini insidiatur, atque sic malum malo coniungitur. Et sicut homo bonam et malam scientiam habet, ita etiam bonae et malae herbae creatae sunt ad hominem.
5 Succus autem farn positus est ad sapientiam, et in honestate naturae est in significationem boni et sanctitatis; ac ideo omnia mala et magica illa fugiunt et devitant. Nam in quacunque domo est, ibi venenum, id est virgilnisse, et fantasiae ad perfectum fieri non possunt. Unde etiam mulier, cum infantem parit, farn illi circumponatur, etiam in cunis infantis circa infantem, et diabolus tanto minus insidiatur, quia cum diabolus faciem infantis primum inspexerit, illum valde odit, ac ei insidiatur. Ad has quoque medicinas valet: Nam qui virgichtiget est, farn accipiat, cum viridis est, et eam in aqua coquat, et in ipsa aqua saepe balneet, gicht cessabit. Et etiam in aestate, cum viridis est, folia eius super oculos tuos saepe pone et dormi, et oculos tuos purificat et caliginem ab eis aufert.
6 Sed et qui surdus est, ita quod non audit, semen farn in paniolum liget, et ita in aurem saepe ponat cavens ne in caput per aurem intret: auditum recipiet. Et qui virgichtiget in lingua, ita quod loqui non potest, semen eius super linguam suam ponat, et gicht in lingua cessabit et loquitur.
7 Sed etiam, si quis homo immemor ac inscius est, semen farn in manu sua tenet, ad memoriam sui redit, et intellectum recipiet; ita intelligibilis erit, qui unverstentlich est.
1 Haselwurtz valde calida est, et periculosam vim in se habet, et eadem timenda est, et valde atra est, et inde instabilis naturae est, ac similis tempestati, quia calor et periculositas eius ad periculum currunt. Et ideo naturam hominis magis destituit, quam ei ad sanitatem prosit. Nam si homini ad comedendum daretur, qui aut sucht ad vidden haberet, aut vergichtiget esset, maiorem dolorem illi inferret; et si praegnans mulier eam comederit, aut morietur, aut infantem cum periculo corporis sui abortiret, aut si eo tempore cum menstrua non haberet, plus indoleret.
1 Herba Aaron nec tepida, nec nimis fortis est, sed aequalem et temperatum calorem habet, quemadmodum sol post auroram suavem calorem tenet, et etiam habet, ut ros in aestate ante diem suavis est, et ideo ad quaeque flecti potest, ut suavis vir, qui et periculum sufferre potest et prosperitatem recte tenet. Et cum in aliquo homine tabes eius in nigram pustulam vertitur, in qua mors hominis est quae dicitur seltega, tunc illi aut folia, aut radicem herbae huius ad comedendum detur, et nimium ardorem et nimium frigus, quae in eadem pustula sunt, mitigat, ita quod suaviter deficit.
2 Et si homo ita vergichtiget est, quod omnia membra deficiendo cadunt, et quod lingua eius in loquendo deficit, folia herbae Aaron mox cum modico sale ei ad comedendum dentur, et gicht cessabit; vel si adhuc non cessat, tunc radix eius in cocto melle intinguatur, et illi statim ad comedendum detur, et melius habebit. Sed et homo qui slimecht fiber in stomacho habet, de quo diversus riddo crescit, radicem herbae Aaron in puro vino coquat, et tunc infrigescere permittat, et postea ignitum calibem in idem vinum mittat, et sic denuo calefiat, et ita calidum bibat, et slim qui in stomacho eius est fiber ab eo aufert, ut ignis nivem defluere facit.
3 Et homo in quo melancolia furit, ille acrem animum habet, et semper tristis est; et iste vinum cum radice Aaron coctum saepe bibat, et melancoliam in eo minuit, id est virswindet, et febrem.
1 Wulffesmilch venenum dicitur, et repentinum calorem habet, qui carnem hominis urit; et etiam indignam humiditatem habet, quia carnem hominis destituit, et nulla alia utilitas, nisi ut medicinarum philosophi invenerunt, quod interdum contra induratum stomachum quibusdam potionibus additur, quatenus per eam interdum utilia medicamenta temperentur, et ut malum, quod in corpore hominis est, per hoc malum fugetur.
1 Dolo frigus in se habet, sed tamen taedium et torporem in eodem frigore tenet, ac in terra et in loco, ubi crescit, diabolica suggestio aliquam partem et communionem artis suae habet. Et periculosum est homini ad comedendum et bibendum, quia spiritum eius concutit, quasi mortuus sit. Sed tamen si quis homo magnis et peracutis, id est durchsoden, ulceribus in cute et in carne sua perforatus est, iste accipiat modicum de gensesmalcz et de cervino et hirczino sepo quantum habere potest, ac eis modicum, velut guttam unam cum penna de succo dolini addat et simul commisceat, ac hoc modo unguentum faciat, et cum eo illa magna ulcera sua moderate et non saepe perungat, ne inde laedatur.
2 Et ad istud unguentum ideo modicum de dolone addat, quia si multum addiderit et ita saepe perunxerit, carnem suam illud comedit et perforat.
1 Dauwurtz calida et arida est, et etiam fortes vires habet, ac munda est in natura. Et si quis eam ut aliam herbam saepe comedit, stomachum eius purgat, et caliginem oculorum eius aufert.
1 Brachwurz calida et sicca, et utilis ad multa. Nam qui in corpore suo humorem gicht, velut eum in membris suis comedat, et qui impatiens gicht, id est vugedultig, intrinsecus in corpore suo habet, ita quod inde diversas ac multas cogitationes habet in se, velut scientia eius in ipso evanescat, iste brachwurtzel cum vino et cum melle coquat, et per pannum colet, et pransus et ad noctem ita tepidum saepe bibat, atque eamdem brachwurtz in vino coctam super pectus suum calidam ponat, et panno desuper liget, et haec saepe faciet, et melius habebit.
2 Sed et liquiricium et beoniam aequo pondere pulveriza; accipe de pulvere brachwurtz tantum, ut illorum duorum est, et simul commisce, modico lucido sale aut asso sate addito, et pulverem istum hoc modo paratum tam ieiunus quam pransus saepe comede, et vocem tuam serenam facit, et pectus tuum sanat, ac illud, velut lucidum aerem, lucidum parat, atque gicht ita deprimit et minuit, quod membra tua per eam non franguntur, et quod intelligentiam mentis tuae per eam non amittis.
1 Funffblat valde calidum est, et succus eius modicam humiditatem habet; et contra fortes febres valet. Accipe ergo funffblat, et fortiter tunde, et huic farinam similae cum aqua commisce, quasi tortellum facere velis, et deinde modicum baumoleo, vel, si illud non habes, cum modico oleo papaveris deick, illum liquefac ut mollis fiat, et tunc cum eo canabineum pannum perfunde, id est striche, et panno illo calefacto totum ventrem hominis qui fortes febres habet cum eo circumcinge, et deinde dimidia die vel dimidia nocte transacta, eumdem pannum aufer, et iterum ad ignem calefac, et ventri illius superpone; et hoc saepe fac, et febres fugabuntur, ac illum eructuare facit.
2 Et si quis in oculis caliginem patitur, accipiat funffblat, et in purum vinum ponat, et in illo terat, et sic per pannum colet, et ita vinum illud aereo vasculo servet; atque cum dormitum vadit, de ipso circa oculos suos liniat, ita quod etiam modice in oculos eius intret, et haec saepe faciat, et caliginem oculorum aufert. Sed et qui gelsucht habet, cum funffblat et cum farina similae et cum aqua modicas tortellas faciat, et per novem dies ex his ieiunus comedat, et curabitur; et homini herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat.
1 Mandragora calida est et aliquantulum aquosa, et de terra illa, de qua Adam creatus est, dilatata est; homini aliquantulum assimilatur. Sed tamen herba haec, et propter similitudinem hominis, suggestio diaboli huic plus quam aliis herbis adest et insidiatur. Unde etiam secundum desideria sua homo, sive bona, sive mala sint, per eam suscitatur, sicut etiam olim cum idolis fecit. Cum autem de terra effoditur, mox in fontem, id est queckbornen, per diem et per noctem unam ponatur, et sic omne malum et contrarius humor qui in ipsa est eiicitur, id est uszgebiszen, ita quod amplius ad magica et ad fantastica non valet.
2 Sed cum de terra eradicatur, si tunc cum terra sibi adhaerente deponitur, ita quod in queckborn non purgatur, ut dictum est, tunc ad multas inutilitates magicorum et fantasmagorias nociva est, velut etiam multa mala cum idolis aliquando facta sunt. Quod si quis vir aut per magica, aut per ardorem corporis sui incontinens est, accipiat speciem feminae huius herbae quae in praedicto fonte purgata est, et hoc quod in eadem herba, inter pectus et umbilicum suum per tres dies et per tres noctes ligatum habeat, et postea eumdem fructum in duas partes dividat, atque super utrumque lanckun partem unam per tres dies et per tres noctes ligatum teneat.
3 Sed et sinistram manum eiusdem imaginis pulverizet, et huic pulveri modicum gamphora addat, et eum ita comedat et curabitur. Quod si femina eumdem ardorem in corpore suo patitur, speciem masculi eiusdem imaginis inter pectus et umbilicum recipiat, et, sicut supra dictum est, et ipsa cum ea faciat.
4 Sed et dexteram manum eius pulverizet et modicum de gamphora addat, et pulverem istum, sicut praefatum est, comedat, et ardor ille in ea exstinguitur. Sed qui in capite qualicunque infirmitate dolet, de capite eiusdem herbae comedat, quomodocunque velit; aut si in collo suo dolet, de collo illius comedat; vel si in dorso, et de dorso illius; vel si in brachio et de brachio illius, vel si in manu et de manu illius, vel si in genu et de genu illius, vel si in pede et de pede illius comedat; aut in quocunque membro dolet et de simili membro eiusdem imaginis manducet, et melius habebit.
5 Species autem masculi eiusdem imaginis ad medicamenta plus valet quam species mulieris, quoniam masculus muliere fortior est.
6 Et si aliquis homo in natura sua ita dissinnatus est quod semper tristis est et quod in aerumpnis est semper, ita quod defectum et dolorem assidue in corde suo habet, accipiat mandragoram, cum iam de terra eradicatur, et in queckborn, ut praedictum est, per diem et per noctem ponat, et tunc de fonte ablatum in lectum suum iuxta se ponet, ita de sudore suo eadem herba incalescat et dicat : «Deus, qui hominem de limo terrae absque dolore fecisti, nunc terram istam, quae nunquam transgressa est, iuxta me pono, ut etiam terra mea pacem illam sentiat, sicut eam creasti.
7 » Quod si mandragoram non habes, accipe inicium, id est primum cespitem de fago, quoniam eamdem naturam feliciter in hoc opere habent; sed ita eos de ramusculis suis abrumpas, ne eos frangas, sed ut integros de ligno auferas, et eos in lectum tuum iuxta te pone, ut de te incalescant, et ut sudorem de corpore tuo accipiant, atque eadem verba quae praedicta sunt super eos dic, et laetitiam recipies, et in corde tuo medelam senties.
8 Et idem de cedro et aspin facere potes, et te iuvabit.
1 Winda frigida est, fortes vires non habet, et nec multum utilis est. Nam si aliquis homo eam comederit, nec inde doleret, nec ei prodesset. Sed si ungues in aliquo homine grindig iam esse incipiunt, et cum in initio est, accipiat windam et tundat, id est stampe, et modicum quecksilber addat, et ista simul mische, et tunc super ungues ponat, et panno liget, et pulchri erunt.
1 Boberella. Et cui oculi caligant, accipiat rubeum pannum de serico, et boberellen desuper striche liniendo; et cum dormitum vadit, super oculos suos pannum sericum ponat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Sed et cui aures dyszent, ita quod inde quasi surdus est, boberellen accipiat, super filtrum eas lineat, et super totum collum et super nack usque ad aures eumdem filtrum ponat, et liget, et hoc saepe faciat cum dormitum vadit, et dizo in auribus cessabit.
2 Boberellam in fumo etiam aliquantulum aridam fac, et comede, et dumphen aliquantulum compescit, quamvis modice. Sed qui interius per viscerum ulcera dolet, furfures tritici accipiat, et in patella cum boberella calefaciat, et super pannum ponat, et ita calidas omni ventri et umbilico suo saepe circumponat, et curabitur.
1 Binsuga calida est, et homo qui eam comederit libenter ridet, quoniam calor eius splen tangit et inde cor laetatur. Sed cui wisza in oculo crescit, eam de terra eradicet, et iam eradicatam in aqua vivi fontis ponat per noctem, et tunc de aqua ablata, in patella sweysze, et ita calidam super oculum illum ponat, et hoc per tres noctes faciat, et wisza in oculo eius curabitur, et evanescet.
1 Sunnewirbel calida et humida est, et in natura sua ad decorem tendit, et terrigena est. Sed tamen ille qui apud se eam portat, ab aliis hominibus odio habetur. Sed qui circa pectus dolet, ita quod inde raucam vocem habet, sunnewirbel accipiat, et aequali pondere maiorem clettam(?), et has in puro vino coquat ac deinde per pannum colet, et pransus ad noctem saepe bibat, et in pectore et in voce melius habebit.
2 Et qui rectam digestionem habere non potest, sunnewirbel et maiorem clettam aequali pondere accipiat, et in sole aut super ignitum laterem exsiccet, et ita in pulverem redigat, et huic pulveri secundum terciam partem unius istorum lucidum aut assum sol addat, et tunc cum melle, ex eo, honigwurtz faciet, et ita pransus et ad noctem saepe bibat, et digestionem ad rectum tempus habebit.
3 Et hoc modo herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat.
1 Hoppho calidus et aridus est, et modicam humiditatem habet, atque ad utilitatem hominis non multum utilis est, quia melancoliam in homine crescere facit, et mentem hominis tristem parat, et viscera eius gravat. Sed tamen in amaritudine sua quasdam putredines de potibus prohibet, ad quos additur, ita quod tanto diutius durare possunt.
1 Lilim valde calida est. Et homo qui de splene, aut de stomacho, aut de infirmis visceribus demphig est velut circa pectus suum sit virdumet ita tamen quod in pulmone non dolet, iste lilim accipiat, et eum cum modica cervisia, modico melle addito, coquat, et sic per pannum colet, et tunc ieiunus ac pransus, ac cum dormitum vadit, saepe bibat, et levitatem ac bonam eructuationem ei facit, ita quod de praedictis infirmitatibus melius habebit. Sed et qui infirmos humores in se habet, ita quod de his flecma in ipso erescit, lilim in puro vino coquat, et tunc poleium in modico aceto stamphe, et tunc cum praefato lilim et vino in quo coctum est welle ac per pannum colet, atque in vasculo aliquo tegat, id est demphe, dum infrigescat, et sic pransus et ad noctem saepe bibat, et primam humiditatem in co verswindet, et humores in ipso purgat, et flecma minuit, velut vulnus purgatur.
1 Selba calidae et siccae naturae est, et magis de calore solis quam de humiditate terrae crescit, et contra infirmos humores utilis est, quia sicca est. Nam cruda et cocta bona est illi ad comedendum quem noxii humores fatigant, quoniam eos compescit. Accipe enim salviam et pulveriza eam, et pulverem istum cum pane comede, et superfluitatem malorum humorum in te minuit. Sed et si quis in superfluitate flecmatis habundat, aut si quis foetentem anhelitum habet, salviam in vino coquat, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et mali humores ac flecma in ipso attenuantur.
2 Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantulum virgicht est salviam in aqua coquat et bibat, et humores et flecma in eo minuuntur.
1 Ruta de forti et de plena, id est queckin, viriditate terrae magis quam de calore crescit; et calorem temperatum in se habet, sed tamen magis calorem. Est fortis viribus in humiditate, et bona contra aridas amaritudines quae in illo homine crescunt in quo recti humores deficiunt. Sed et melior et utilior est cruda quam pulverizata in comestione. Et comesta iniustum fervorem sanguinis in homine compescit.
2 Nam calor rutae iniustum calorem melancoliae attenuat, et iniustum frigus melancoliae temperat; et ita homo ille, qui melancolicus est melius habebit, cum eam post alios cibos comedit. Sed et si quis alium cibum comederit unde dolet, rutam postea comedat, et minus dolet.
1 Ysophus siccae naturae est, et temperate calidus existit, et tam magnae virtutis est, quod lapis etiam ei resistere non potest, quin ibi crescat ubi seminatur. Et saepe comestus infirmas et foetidas spumas humorum purgat, id est reyniget, sicut calor in olla wellet, et ad omnes cibos utilis est.
2 Coctus utilior enim est et pulverizatus quam crudus. Et comestus iecor querck facit, et pulmonem aliquantulum purgat. Nam et qui hus et de iecore dolet, et qui dumphet de pulmone dolet, et uterque istorum yssopum aut cum carnibus, aut cum sagimine comedat, et meliorabitur, quia si quis yssopum, aut solo vino aut sola aqua addita, comederit, plus inde laeditur quam iuvetur.
3 Sed et qui in iecore aut in pulmone dolet, laquiricium accipiat, et cynamomi plus quam laquiricii, et yssopi plus quam istorum duorum, et feniculi plus quam istorum trium, et haec in nova olla coquat, sufficienter melle addito, ita ne amaritudo in eis sit, et fortissime coquat, et tunc ollam istam cum eisdem herbis per novem et totidem noctes, et tunc per pannum colet, et sic bibat.
4 Nam si in iecore aut in pulmone valde dolet, in novem diebus per singulos dies bibat. Sed antequam in mane diei bibat, modicum comedat, et tunc bibat. Sed ad noctem satis comedat, et cum dormitum vadit, satis ex eo bibat. Si autem in pulmone modice et in iecore dolet, eodem modo tribus diebus transactis bibat, et hoc saepe faciat, et curabitur, nisi Deus non velit.
1 Feniculum suavem calorem habet, nec siccae nec trigidae naturae est. Et crudum comestum, hominem non laedit. Et quocumque modo laetum facit hominem, et suavem calorem ac bonum sudorem ei infert, atque bonam digestionem facit. Semen quoque eius calidae naturae est et utile ad sanitatem hominis, si aliis herbis additur in medicamentis. Nam qui feniculum aut semen eius ieiunus quotidie comedit, malum flecma aut putredines in eo minuit, atque foetorem anhelitus eius compescit, et oculos eius clare videre facit [bono calore, et bonis viribus suis. Qui autem aliqua contrarietate occupatus dormire non potest, si in aestate est, foeniculum, et bis tantum millefolii modice conquat, et aqua expressa, herbas istas calidas temporibus et fronti et capiti circumponat, et desuper panno liget. Sed et viridem salviam accipiat, et eam vino modice aspergat, et sic supra cor suum, et circa collum suum ponat, et dormitione alleviabitur. Quod si in hyeme est, semem foeniculi, et radicem millefolii in aqua coquat, et capiti, ut praedictum est, circumponat, et salviam pulverizatam, et vino modice madefactam super cor et collum ponat, et melius habebit. Cum vero aliquis griseos oculos habens, in eis aliquo modo caligat, et dolet, cum dolor ille adhuc recens est, foeniculum vel semen eius terat, et sic sumat succum eius, et rorem quem super recto gramine invenerit, et modicum farinae similae, et hoc tortello commisceat, et in nocte oculis suis circumponat, et panno liget, et melius habebit. Sed et si aliquis oculos similes turbidae nubi, quae nec ad plenum ignea, nec ad plenum turbida, sed aliquantum glauca, et in eis caliginem et dolorem sustinet, foeniculum si in aestate est, terat, vel si in hyeme est, semen eius tritum claro ovi bene despumato imponat, et cum dormitum se collocat, oculis superponat, et caliginem oculorum minuit. Si etiam nimius dolor prae multo fluore in naribus hominis excreverit, foeniculum, et quater plus de aneto accipiat, et super lapideam tegulam tecti, vel super tenuem laterem igne calefactum ponat, et hac et illac foeniculum illud et anetum verset, ut fumiget; et fumum istum et odorem eius naribus et ore introrsum in se trahat, et deinde herbas illas ita calefactas cum pane comedat. Hoc autem per quatuor, aut per quinque dies faciat, ut illi effluentes humores tanto suavius separentur. Homo autem qui malum livorem in infirmo stomacho suo habet, foeniculum accipiat, et modicum plus de urtica, et levistici bis tantum ut istorum duorum est, et ex his cum modica farina, aut modico pane cibum faciat, et saepe comedat, et infirmo stomacho livorem aufert. Homo etiam quem melancholia laedit, foeniculum ad succum contundat, et frontem, et tempora, et pectus, et stomachum saepe perungat, et melancholia in eo cessabit. Sed et quis assas carnes, vel assos pisces, vel aliud quicquam assum comederit, et inde dolet, mox foeniculum vel semen eius comedat, et minus dolebit.
2 Si etiam interdum a malis humoribus in virilibus viri inflatio pessimi tumoris insurgit, quae illum ibi dolere facit, foeniculum accipiat, et ter tantum fenugraeci, et modicum butyri vaccarum, et haec simul contundat, et desuper ponat, et malos humores extrahunt. Deinde idem vir tortellos ex quibus cervisia fit accipiat, et cum calida aqua eos modice faciat, et sic calefaciat, et super praefatum tumorem ponat. Sed et si praegnans mulier in partu multum laborat, tunc cum timore et magno moderamine suaves herbulas, ut foeniculum, et asarum in aqua coquat, et expressa aqua, ita calide circa femora et dorsum eius ponantur, et desuper panno ligato suaviter teneantur, ut dolor, et claustra illius tanto suavius et facilius solvantur. Homo quoque semen foeniculi accipiat, et ad medietatem eius galangam, et ad eamdem medietatem dictamnum, et ad medietatem dictamni pilosellam, et haec simul pulverizet, et per pannum colet, et post modicam horam prandii, pulverem hunc calido vino, et non fervente imponat, et bibat. Et pulvis iste hominem qui sanus est, sanum retinet, infirmum autem confortat, et digestionem homini parat, et vires tribuit, et bonum et pulchrum colorem faciei subministrat, et unicuique homini, sive sanus, sive infirmus sit, post cibum eius comestus prodest. Quod si oves infirmari incipiunt, foeniculum, et plus de aneto accipiat, et in aquam ponat, ut aqua saporem ab eis accipiat, et infirmis ovibus ad potandum imponat. Add. ed.]
1 Dille siccae, et calidae, et temperatae naturae est. Et quocunque modo comedatur, tristem facit hominem. Et crudum non valet ad comedendum, quia maiorem humiditatem terrae in se habet quam feniculum, et aliquantulum quondam pinguedinem de terra sibi attrahit, unde malum est homini crudum ad comedendum, sed tamen coctum comestum gicht compescit, et ita utilis est in comestione.
1 Petroselinum robustae naturae est, et magis calorem quam frigus in se habet; et de vento ac humiditate crescit. Et melior et utilior est homini crudum quam coctum in comestione. Et comestum febres quae hominem concutiunt, sed leniter tangunt, attenuat; sed tamen in mente hominis gravitatem generat.
2 Sed qui in corde, aut in splene, aut in latere dolet, petroselinum in vino coquat, modico aceto addito et satis de melle, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et eum sanat. Et qui de calculo dolet, petroselinum accipiat, et adde ei tertiam partem steinbrechent, et haec in vino coquat, et per pannum colet, et hoc in asso balneo bibat.
3 Et iterum petroselinum, et adde ei tertiam partem steinbrechen, in aqua coquat, et ignitos lapides eiusdem balnei assi cum eadem aqua perfundat, et hoc saepe faciat et melius habebit.
1 Apium calidum est, et plus viridis naturae quam siccae; multum succum in se habet, et crudum non valet homini ad comedendum, quoniam ita malos humores in eo parat. Coctum autem non nocet homini ad comedendum, sed sanos humores ei facit. Quocunque autem modo comedatur, vagam mentem homini inducit Qui autem de gicht ita fatigatur quod os eius contrahendo torquetur, et quod membra eius trement, et quod etiam in aliis membris suis contrahitur, semen apii pulverizet et addat ei tertiam partem rutae et etiam nucis muscatae minus quam pulveris rutae sit, et gariofiles, minus quam nucis muscatae, et steinbrechen minus quam gariofiles et haec omnia in pulverem redigat, et tam ieiunus quam pransus pulverem istum comedat, et gicht ab eo cessabit, quia optimum remedium contra gicht est.
2 Sed qui a gicht fatigatur, etiamsi pulverem istum saepe comederit, gicht ab eo fugat, ne laedatur.
1 Kirbele siccae naturae est, et nec de forti aere, nec de forti humiditate terrae crescit, sed in debili aura, antequam fertilis calor aestatis oriatur; sed tamen magis calida est quam frigida, et idem calor sanus est. Et inutilibus herbis aliquantum assimilatur, quia si crudum comeditur, multum fumum in capite hominis parat.
2 Nam nec coctum nec crudum corpori hominis ad comedendum prodest, nisi quod tantum ad medicamenta valet, et fracta vulnera viscerum sanat. Kirbelam enim tunde, id est stamphe, et succum eius exprimendo infunde vino, et da ei bibere, qui fracta vulnera viscerum habet, et haec saepe faciat, et curabitur.
1 Pungo calidae naturae est; et qui ex eo mus coquit, sagimine aut oleo addito, et sic comedit, ventrem eius velut quaedam potio solvit. Et etiam comesta gicht compescit.
1 Crasso magis calidus quam frigidus est, et etiam humidus existit, et plus de viriditate terrae quam de sole crescit; et comesta malos humores in homine auget, et splen laedit,
1 Burncrasse calidae naturae est, et comesta non multum prodest homini, nec multum laedit. Sed qui gelsucht habet aut fiber, iste burncrasse in patella sweysze, et sic calidum saepe comedat, et curabit eum. Et qui comestos cibos vix digerere potest, burncrasse item in patella sweysze, quia vires eius de aqua sunt, et sic comedat, et iuvabit eum.
1 Burtel frigidum est, et comestum livorem et slim in homine facit, nec homini ad comedendum prodest.
1 Bachmyntza calida est, sed tamen aliquantulum frigida, et moderate comedi potest, et comesta nec prodest homini, nec multum ei obest. Cum de multis cibis et potibus stomachus eius gravatur et inde dumphet, iste bachmyntzam aut crudam aut coctam cum carnibus, aut in suffen aut in muse coctam saepe comedat, et dumpho cessabit, quia pinguia et calida viscera et smero eius aliquantum infrigidat, et ita dumpho minuetur.
2 Sed qui de infirmo pulmone dumphet, ille flecma excreat, et vix se movendo tussitat; qui pinguedine et de multis cibis et potibus dumphet, ille tantum anhelitum difficiliter trahit, et flecma non excreat, et ita discernitur et ista bachmyncza utatur, sicut praedictum est.
1 Alia Myntza, quae magna, est calida magis quam frigida. Ista tundatur, et ubi suern aut snebelcza hominem comedendo laedunt, illud circa desuper liget, et morientur.
1 Minor Myntza quae dicitur, calida magis quam frigida est. Et illa tundatur, et oculis ubi augswer est, superponatur, et panno ligetur, et sic augswer extrahit. Sed et qui frigidum stomachum habet et cibos digerere non potest, istam minorem mynczam aut crudam, aut cum carnibus, aut cum piscibus coctam comedat, et stomachum eius calefacit, et digestionem parabit.
1 Rossemyntza moderati caloris est et acuti, sed tamen aliquantum temperati est. Et quem gicht laedit, istam tundat, et succum eius per pannum colet, et modicum vini addat, et ita mane et sero et ad noctem illam bibat, et gicht cessabit. Et ut sal omnem cibum moderate additum temperat, quia, si nimium aut si minus parum ad cibos additur, malum est, sic Romische Myntza, aut carnibus, aut piscibus, aut spise, aut muse moderate addita, bonum saporem illi cibo praestat et bonum condimentum.
2 Et sic etiam comesta stomachum calefacit et bonam digestionem parat.
1 Allium rectum calorem habet, et de fortitudine roris crescit, et queck habet, id est a primo somno noctis usque iam dum diescere fere incipit et cum iam matutinum est. Sanis et infirmis ad comedendum sanabilius est quam porrum. Et crudum comedi debet, quia qui illud coqueret, quasi perditum vinum fieret, id est seiger, quia succus eius temperatus est et rectum calorem habet.
2 Nec oculis obest, verum tamen propter calorem eius sanguis circa oculos hominis valde erigitur, sed postea puri fiunt. Sed moderate comedatur, ne sanguis in homine ultra modum incalescat. Cum autem allium vetus est, sanus et rectus fructus eius evanescet; sed si tunc aliis cibis temperatur, ad vires suas redit.
1 Alslauch frigida et venenosa est, et nec sano nec infirmo ad comedendum valet. Sed tamen qui eum comedere vult, prius eum in vinum ponat, et in eo beysze, et sic tam sanus quam infirmus comedat. Attamen infirmo est melior crudus modice sumptus quam coctus, quia si coctum comederet; et ideo cum eum crudum comedere voluerit, eum prius in vino beysze, ut praefatum est.
1 Porrum quod dicitur Lauch et velocem ac inutilem calorem in se habet, ut vile lignum, scilicet spachin, quod velociter accenditur et velociter cadit; et homini inquietudines in libidine facit. Et crudum comestum tam malum et contrarium est homini ut venenosa et inutilis herba, quia sanguinem et tabem et humores hominis in contrarium, id est wal pervertit, ita quod in homine sanguis per eum non crescit et quod tabes in eo per illum non minuitur, et quod mali humores in eo non mundantur. Sed qui porrum comedere vult, in vino, sale addito, aut in aceto primo beysze, ita quod in vino aut in sale tam diu iaceat usque dum in eis sic temperetur quod malas vires suas in illis perdat; sicque a mane usque ad mediam diem, aut a nona usque ad vesperam; et sic temperatum bonum est sanis ad comedendum. Crudum autem melius est hoc modo sanis quam coctum.
2 Sed infirmis nec crudum nec coctum valet comedere, quia eorum sanguis rectum calorem non habet, et quia tabes eorum turbida est, et quia humores eorum spumosi, id est feymechte sunt. Et ideo si semper infirmus illud comederet, haec omnia in eo pervertit. Quod si tamen aliqui infirmi magnum appetitum habuerint ad comedendum porrum, illum crudum, ut supra dictum est, temperatum modice comedant, quia crudum sic melius est quam coctum.
1 Omnis Lauch qui cavus est ut hol, ut surige et prieslauch et planza et similes, nimis calidi non sunt, sed temperati, et aliquantum quasi vinosum succum habent. De vento ac humiditate terrae crescunt, sed praecipue inter alios Lauch nocivus est, nec procellas in humoribus hominis parat, et cito digeri potest.
2 Sanis autem crudus comestus non nocet; infirmis autem coquatur, ne humiditas eius ad humiditatem illorum iungatur, quoniam infirmi diversos humores in se habent
1 Unlauch rectum calorem non habet, sed acutam humiditatem, et de rore illo queck qui est circa ortum diei, id est cum vires roris iam elabuntur. Et crudus tam nocivus quam venenosus est ad comedendum, ut succus inutilium herbarum; coctus ad comedendum sanus. Et illis qui vidden, aut fiber, aut gicht habent, bonus est coctus.
2 Illis autem qui magensich sunt, tam crudus quam coctus dolere facit, quia humidus est.
1 Kole et Weydenkole et Kochkole humidae naturae sunt, et kappus aliquantum plus frigidum quam calidum est, et aliquantum siccae naturae, et de livore roris et aeris crescunt. Et exinde quasi vires et viscera habent, et succus eorum aliquantulum inutilis est, et infirmitates in hominibus ab eis generantur, et debilia viscera vulnerantur.
2 Sed sani homines qui fortes venas, nec multum pingues sunt, si haec comederint, ea in viribus suis superare poterunt; pinguibus autem hominibus nociva sunt, quia caro eorum in succo abundat, et comesta ipsis fere ita obest quemadmodum infirmis. Et in muse et cum carnibus cocta nociva sunt, et malos humores augent magis quam minuant.
1 Wiszgras temperatae naturae ac temperate sicci sunt, atque sanis et infirmis sunt quasi melda et latichen ad comedendum, et nocivos humores non generant, et faciliter digeruntur cum sanitate.
1 Stutgras, quae minores sunt, debiles et infirmos humores in debilibus hominibus parant, atque melancoliam in eis augent; gravia sunt ad digerendum, et ita contraria homini ad comedendum, ut unkrut
1 Kurbesa sicca et frigida sunt, atque de aere crescunt, et tam infirmis quam sanis ad comedendum bonae sunt, ac de humiditate terrae crescunt, et amaritudinem humorum in hominibus movent, et infirmis ad manducandum non valent.
1 Ruba magis calida est quam frigida, et gravis in stomacho hominis est, sed tamen facile digeri potest. Et qui crudum comedere vult, exteriorem corticem totam auferat, quod spissa sit, quia viriditas illius hominem laedit, et cortice ablata, id quod interius est comedat. Sed cocta melior est quam cruda, et malos humores non parat.
2 Quod si aliquando humor in ulceribus exsurgescit, rubam comedat, et ulcus compescitur. Sed si quis aut in pulmone dumphet, si rubam coctam aut crudam comederit, eum et in pulmone aliquantulum fatigat
1 Retich plus calida quam frigida. Sed postquam effoditur, sub terram in humido loco, aut per duos aut per tres dies, fossus ponatur, ut viriditas eius temperetur quatenus tanto melior sit ad comedendum. Et comestus cerebrum purgat, et noxios humores viscerum minuit. Nam si fortis et pinguis homo retich comedit, eum curat et interius purgat; infirmum autem et corpore aridum laedit. Sed si infirmus eum comedere voluerit, ipsum super ignitum lapidem prius exsiccet, et in pulverem redigat, atque huic pulveri lucidum vel assum sal addat, et semen feniculi, et ita cum pane comedat, et foeditatem eius interius purgat, ac ipsum crefftiget. Sed qui plurimum flecma in se habet, redich sic pulverizet, et mel cum vino coquat, et pulverem istum inmittat, et modice infrigidatum tam pransus quam ieiunus bibat, et pulvis iste flecma ab eo purgat, et mel facit ne aridus fiat.
2 Quod autem facere sentitur comestus, hoc est quod malos humores et fetores de homine expellit. Qui autem retich comedit, galgan postea comedat, et fetorem anhelitus comprimit, et sic hominem non laedit.
1 Latich domesticae quae comedi possunt valde frigidae sunt, et sine condimento comestae inutili succo suo cerebrum hominis inane faciunt, stomachum infirmitate implent. Unde qui eas comedere vult, primum aut dille, aut aceto, aut allio beysze, ita quod his perfusum sit brevi tempore antequam comedatur. Et si hoc modo temperatum comederit, cerebrum confortant et bonam digestionem parant..
1 Sed agrestes lactucae eamdem fere naturam habent. Qui autem lactucas quae inutiles sunt et quae vukrut dicuntur aut crudas aut coctas comederet, amens, id est unsinnig fieret, et in medulla vacuus efficeretur, quia illae nec calidae nec frigidae sunt, sed tantum inutilis ventus qui fructus terrae arefacit, id est derret, et nullum fructum affert; et lactucae illae de spuma terrae sudoris crescunt, et ideo inutiles sunt.
1 Wilde Latich frigidae sunt, et libidinem in homine exstinguunt. Nam vir qui in lumbis superfluus est wilde latich in aqua coquat, et in asso balneo aqua illa se perfundat, et easdem wilde latich ita coctas et calidas circa lumbos suos in balneo ponat, et hoc faciat, et libidinem in eo exstinguit, nec ad sanitatem corporis eum nocebit.
2 Et si mulier intumescentem matricem in libidine habet, ita quod incontinens est, et ipsa cum wile latich assum balneum faciat, et in balneo sedens aquam illam in qua coctae sunt, lapidibus ignitis superfundat, et eas etiam ita coctas et calidas super umbilicum suum ponat, et hoc saepe faciat, et libidinem ab ipsa fugabit, ita tamen quod sanitatem corporis eius non minuit.
3 Ssd etiam sive vir, sive mulier, qui in libidine incontinens est, wilde latich in sole exsiccet et ita in manu sua in pulverem redigat, et pulverem istum in calido vino saepe bibat, et libidinem in eo exstinguit absque laesione corporis sui.
1 Senff herba quae in campo crescit et in vineis, et comeditur, calida est, sed tamen instabilis caloris, et etiam humida est, ac in illa humiditate indignum frigorem habet, quia de variis turbinibus crescit et de diversa aura. Nec utilis, est ad comedendum, quia venenosa est et infirmos humores in homine parat, et stomachum gravat; sed tamen cito digeri potest.
2 Sanos autem et macros non laedit, infirmos vero et pingues laedit; nam infirmos in stomacho gravat, pingues autem demphet
1 Synape valde calidae et aliquantum siccae naturae est, et in temperato calore et frigore, id est temperata aura crescit, et vires arborum seu herbarum habet, quia de vento illo crescit qui poma educit, et quia etiam de viriditate terrae crescit, et inde aliquantum succi habet. Et herba eius nociva est ad comedendum, quia virtus eius debilis et instabilis est; hominem interius decerperet qui eam comederet; sed semen eius alios cibos gesmach habet.
2 Infirmo autem et debili et frigido stomacho non valet, quia eum gravat et non purgat. Sed fortis stomachus eum superat. Oculos autem comestum clarificat, sed fumum in cerebro parat, et quamdam acerbitatem in capite, ita quod illa aliquam humiditatem de capite educit. Sed tamen maius malum et plus nocivum in capite immittit, atque bonam et rectam digestionem non parat, sed cum dolore digestionem educit, et quasi fumum in homine facit.
3 Sed quilibet homo moderate comedat illud, quia infirmos laedit, quoniam vires in se non habent ut vitetur. Sanos autem non multum laedere potest, quia fortitudo illorum illos reparat. Qui autem synape libenter comedit, vinum calefaciat et ad illud fundat, et sic circumferat, id est zutribe, cum iam comedere vult, et sic comedat, quoniam hoc modo comestum infirmos non laedit, quia inutilitas eius per calorem vini ablata est.
4 Quod si vinum non habet, frigidum acetum ei infundat, et sic comestum non laedit Si ita vino et aceto non temperatur, ad comedendum homini non valet, infirmo enim non prodest etiam, si sanum laedat.
1 Alant calidae et siccae naturae et utiles vires in se habet. Et per totum annum, tam arida qua viridis in purum vinum ponatur; sed postquam in vino se contraxerit, vires in ea deficiunt, et tunc illa eiiciatur, et nova imponatur. Et qui in pulmone dolet, eam quotidie ante cibum et post cibum modice sic bibat, et venenum, id est eyther, de pulmone eius aufert, et emigraneam premit, ac oculos purificat.
2 Sed si quis eam frequenter sic biberet, illum prae fortitudine sua laederet. Quod si vinum non habes ut illi imponas, fac cum melle et aqua purum honigwurtz, et Alant impone et bibe ut praedictum est. Accipe etiam vigim et bis tantum Alant, et adde galgan, et de his fac luterdrang, et bibe, si in pulmone doles et non de aliis infirmitatibus, et bonum est tibi contra infirmitatem pulmonis. Quod si ad infirmitatem pulmonis alias infirmitates habes, tunc noli sic bibere, quia nimis forte tibi ad bibendum esset, et inde laedereris.
1 Papaver frigidum est, et modice humidum; et grana eius comesta somnum afferunt et pruriginem prohibent, ac effurientes pediculos et lentes compescunt, et in aqua gerrellet comedi possunt; sed cruda ad comedendum meliora et utiliora sunt quam cocta. Oleum vero quod ex eis exprimitur, hominem non nutrit nec reficit, nec sanitatem, nec infirmitatem ei adplenum affert; et idem oleum frigidum est grana autem calida.
1 Babela habet in se moderatam frigiditatem, ut ros est, sed tamen plus frigida. Sed nullus homo eam crudam comedat, quia si crudam comederet, quasi quoddam venenum esset, quia slimecht est et quoniam spissos et venenosos humores habet, et illos in homine parat. Illis autem qui infirmum stomachum habent bonum est cocta et nova comesta, scilicet quod iam primo incipit, ita quod inde mus faciat, addito sagimine, et comedat qui digestionem aliquantum parat.
2 Et pro hac necessitate qui infirmus in stomacho est comedat, sed tamen moderate, ne inde laedatur. Sanus autem eam omnino devitet.
1 Herba quae Cletta dicitur, aliquantum contrarium calorem habet, et de succo ac sudore terrae crescit, et utilis est. Nam radix eius ad nullam utilitatem valet, et folia tam cruda quam cocta periculosa sunt homini ad comedendum, praeter illum cui calculus in corpore nascitur; et ille folia herbae huius optimo vino coquat, et vinum hoc per pannum colatum tam pransus quam ieiunus bibat calidum, et de fortitudine eius in ipso calculus conteritur.
2 Flores quoque eius in pulverem redige, et etiam concham, testudine abiecta, et pulveres istas commisce, ita quod plus sit pulveris de concha. Et si quis grint in capite habet, in ulcera illa pulverem istum per novem aut per quindecim dies proice, et in quarta et in quinta die caput eius lava cum lixivia quae de fagineo, id est buchen, venit, et sanabitur.
1 Distel, tam laevis quam stechelechter velocem calorem habet, qui tamen cito torpet, quia de terra sudat. Et sudor iste terrae, de quo herba haec nascitur, est stechelecht, et tortuosas herbas facit. Et ut sudor de homine exit, cum ille angustiatur, ita etiam sudor terrae tortuosas herbas emittit, quae hominem lacerant.
2 Et quidem distel est laevis, id est ane stechel, et quidem et homini inutilis est crudus ad comedendum, quia si quis homo eum crudum comederet, sanguinem eius attenuaret, et tabem in eo pararet, ac humores illius in eo zuflossen, ut de bono vino virtus aufertur cum aqua in ipsum funditur, et ob hoc fieret homo inanis sensu et destitutus in sanguine et in humoribus.
3 Sed tamen si distel ille coquitur, et coctus comeditur, tunc sanis hominibus nec multum obest nec prodest, quia nec sanguini pinguedinem confert, sed tamen esuriem aufert. Infirmos autem tam coctusquam crudus laedit, quia languores in eis excitat. Sed vehedistel frigiditatem in se habet et valde utilis est. Si quis autem stechen in corde seu alio loco vel aliquo membrorum suorum dolet, vehedistel accipiat, et modicum minus de orechten salben, et in modica aqua in succum redigat, et statim in ipsa hora cum a stechen fatigatur sic bibat et melius habebit.
1 Urtica valde calida est in genere suo. Nullo modo valet, ut cruda comedatur, propter asperitatem suam. Sed cocta utilis ad cibos hominibus est, quia stomachum purgat et slim ab eo aufert. Et hoc facit quodlibet genus urticae.
1 Wegerich calida et sicca est. Accipe ergo Plantaginem et succum eius exprime, et per pannum colatum aut vino aut melle tempera, et da illi bibere qui a gicht fatigatur, et gicht cessabit. Sed et radicem eius igne asset, et ita calidam super glandes pone, id est druge, et pannum desuper liga, et ille melius habebit. Non autem super orfime pone, quia inde laederetur. Et qui a stechen fatigatur, folia eius in aqua coquat, et expressa aqua ista calida, ubi dolet, loco illi superponat, et stechen cessabit.
2 Et si aranea vel aliquis alius vermis tangit aut figit hominem, mox succo plantaginis fixurae illius ungatur, et melius habebit. Et si etiam vir et femina zauber amoris comedit aut bibit, succus wegerich, aut sine aqua aut cum aqua, ad bibendum detur, et postea aliquam fortem potionem accipiat, et interius purgetur, et postea levius habebit.
1 Menna calida et sicca, et folium eius super fractum ulcus positum, venenum extrahit et sanat. Sed in muse cocta et sic comesta sanat dolentia et ulcerata viscera
1 Viola est inter calidum et frigidum. Sed tamen frigida est et de aere crescit, scilicet quando post hiemem aer primum incipit incalescere. Et contra caliginem oculorum valet. Accipe ergo bonum oleum, et fac illud aut ad solem aut ad ignem in nova olla fervere, et cum ita fervet, violas immitte, ut illud ab eo inspissetur, et ita in vitreum vas pone, et sic serva; et ad noctem cum oleo illo ad palpebras et oculos tuos circumunge, et tamen ne oculos interius tangat, et caliginem oculorum fugabit. Et si quis per melancoliam cum molestia in mente oppressus est, et ita pulmonem laedit, hic in puro vino violas coquat, et eas per pannum colet, et huic vino galgan addat, ac liquiricium quantum velit, et sic luterdranck faciat, et bibat, et melancoliam compescit, et illum laetum facit, ac pulmonem eius sanat.
1 Melda autem frigida est magis quam calida, sed tamen aliquantum temperata, et comesta bonam digestionem facit. Et si in aliquo homine venenosae glandes, id est orfimae, crescere incipiunt, cum melda et prieselauch minus quam melda, et ysopa minus quam prieslauch, mus saepe parat, et comedat, et orfimae siccabuntur.
2 Sed et melda in aqua coquatur, et aqua expressa eiusdem orfimae calida superponatur, et homo ille melius habebit
1 Gunderebe calida est magis quam frigida, et sicca est, et quaedam pigmentorum habet, quia viriditas eius utilis est, ita quod homo qui languet et cui ratio deficit, cum incalefacta aqua balneet, et eam in muse aut in suffen coquat, aut cum carnibus, aut cum cucheln saepe comedat, et iuvabit eum; et si quis cum lixivia caput suum frequenter cum illo lavat, multas infirmitates de capite suo fugat, et prohibet ne infirmetur.
2 Sed cui mali humores caput velut doum fatigant, ita quod etiam aures eius diczent, gunderebe in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidam capiti suo circumponat, et doum, quod in capite suo est, minuit, et auditum eius aperit. Et qui in pectore et circa pectus dolet, velut interius ulcera habeat, in balneo coctam et calidam pectori suo circumponat, et melius habebit.
1 Stagwurtz calida et sicca est, et odor eius, etiam si quis cum ea ungitur quod inde odorem dat, melancolicam et iracundiam in homine excitat et caput eius fatigat. Sed ubi grint in capite hominis nasci incipit, succus eius ulceribus illis infundatur, et curabitur. Et ubi buln in corpore hominis eriguntur, vel ubi membrorum aliquod in homine contrahitur, stagwurtz tundatur, et ita circa superponatur, et etiam succo eius locus perungatur, et melius habebit. Et si quis de gicht in membris suis fatigatur, accipiat satis de stagwurtz, et satis de veteri arvina, et modicum baumoleo, haec simul in sartagine sweysze, et tunc ista super membrum in quo gicht ita furit, ita calida ponat, et panno per ligaturam constringat, et sic saepe faciat, et gicht ibi cessabit.
1 Biboz valde calida est, et succus eius valde utilis; et si coquitur et in muse comeditur, infirma viscera sanat, ac stomachum frigidum calefacit. Sed et si quis comederit aut biberit, unde dolet, tunc aut ex carnibus, aut cum sagimine, aut in muse, aut in aliquo alio condimento et temperamento biboz eoquat et comedat, et putredinem hanc quam in prioribus cibis aut potibus ille sibi attraxit aufert et fugat.
1 Cle tam calidum quam frigidum est, et etiam siccum est, et ad pascua pecorum utile est. Sed ad medicinam modicum valet, nisi contra caliginem oculorum. Nam flores eius baumoleo im pone, et illo eos zutribe absque coctione, et mox palpebras et oculos caligantes circumunge. Et solummodo in illa hora cum oculi inungendi sunt, flores isti in baumoleum ponantur, et oculis perunctis statim eiiciantur, quia vires non habent, ut in oleo diu iacere et durare possint.
2 Et si hoc modo saepe fecerit, caliginem oculorum fugabit.
1 Wermuda valde calida est et multum virtuosa, et est principalis magistra ad omnes languores. Nam de succo eius calido vino sufficienter infunde, et caput hominis, cum dolet, totum madefac usque ad oculos et usque ad aures et usque ad nack, et hoc facias ad noctem, cum dormitum vadis, et laneo pileo caput eius totum tege usque ad mane, et deprimit dolorem tumentis capitis et dolorem qui se in capite erbulset de gicht, et etiam interiorem dolorem capitis fugat. Et etiam de succo eius in baumoleum infunde, ita quod oleum succum illum duabus partibus superet, ac in vitreo vase ad solem calefac, et sic per annum serva; et cum quilibet homo in pectore et circa pectus dolet, ita quod inde hustet, illum in pectore cum illo perunge; et qui in latere dolet, illum ibi inunge, et interim ac exterius eum sanat. Sed wermudam in mortario ad succum tunde, et unslecht, et sepum cervinum, ac cervinam medullam adde, ita ut de succo wermudae bis tantum sit ut de sepo, et de sepo bis tantum ut de medulla cervi, et sic unguentum fac; et homo qui fortissima gicht fatigatur, ita etiam quod membra eius minantur frangere, cum eo mox ignem ubi dolet perunge, et curabitur.
2 Et cum wermunda recens est, eam tunde, et succum eius per pannum exprime, et deinde vinum cum melle modice coque, et succum istum huic vino infunde, ita ut idem succus vinum et mel sapore superet, et istud a maio usque ad octobrem semper tertia, scilicet die, ieiunus bibe, et lauchsucht et melancoliam in te compescit, et oculos tuos clarificat, et cor confortat, ac pulmonem infirmari non permittit, et stomachum calefacit, et viscera purgat, ac bonam digestionem parat.
1 Bilsa frigida est, et mollis absque viribus; et si quis eam, aut oleum ex granis eius factum, comederet, mortiferum venenum in illo faceret. Sed ubi surm in homine sunt, ita quod carnem eius exulcerant, eodem loco eam cum succo tere, et suren morientur. Oleum ex semine eius factum non multum utile est; sed ubi in aliquo loco membrorum hominis nimius ardor exsurgit, locus ille oleo isto perungatur, et eum absque alia medicina infrigidat. Sed vis eiusdem olei aliis infirmitatibus utilis non est.
1 Reynfan calidus est et modicum humidus, et contra omnes superfluentes et effluentes humores valet. Nam qui nasenboz habet et inde hustet, reyfanen comedat, aut in suffen, aut in cuchen, aut cum carnibus, aut aliquo modo sit.
2 Compescit humores ne in illo supercrescant, et ita deficiunt. Et qui duram husten habet, cum farina semilae et reynfanen suffen paret, et saepe comedat, et ita ariditas et interiora ulcera illius husten solvuntur, hoc modo quod homo ille sordes habens illas excreando eicit, et melius habebit. Sed et qui in stomacho de diversis malis cibis gravitatem et ponderositatem habet, accipiat soff quod absque oleribus et absque aliis herbis coctum est, et in illud Reyfanen ponat, et denuo coquat, et coctum comedat saepe, et stomachum eius mollificat, et eum levem facit, et suavem digestionem parat.
3 Et quicunque urinam emittere non potest, ita quod a calculo constringitur
1 Dost calida et sicca est, et nullum istorum fortiter in ea viget. Et si aliquis homo eam comederet aut biberet, aut ullomodo inter corpus suum sumendo duceret, lepram illi inferret, et pulmonem eius inflaret; iecorem eius deficere facit, id est swinden. Sed qui rubram lepram habet, sive recens, sive inveterata sit, accipiat succum dost, et parum minus de succo adron, et etiam de oleo bilsen addat plus quam istorum duorum, sic et modicum vini, et haec simul commisceat, atque in asso balneo, cum iam exire vult, se ipsum cum hoc condimento liquorum perungat.
2 Et postquam balneum exierit, eum valde swiczet, et ideo mox hircino sepo in patella ad ignem resoluto saepe desuper ungat, et in lectum se collocet, dum exsiccetur. Et postquam exsiccatus fuerit, item dost accipiat et tundat, atque furfures cortici addat, et haec in calida patella commisceat, et post exsiccationem unctionis, super ulcera leprae calidum ponat, et desuper ligamine liget, et ita post aliquam horam teneat, dum ab ipso incalescat.
3 Et si haec saepe fecerit, absque dubio sanabitur, nisi mors illius sit,
1 Garwa aliquantulum calida et sicca est, et discretas ac subtiles vires ad vulnera habet. Nam si homo in percussione vulneratur, postquam vulnus vino lavatur, et Garwa modice in aqua cocta, et modice aqua expressa, ita calida desuper pannum illum qui super vulnus iacet leviter ligetur, et sic vulneri putredinem et swern, id est ulcus, aufert, et vulnus sanat.
2 Et sic saepe fiat, quamdiu necesse fuerit; sed potquam vulnus aliquantum astringi et sanari coeperit, tunc panno abiecto, absque illo, Garwa vulneri superponatur, et tanto sanius et perfectius sanatur. Qui autem interius in corpore vulnus accepit, ita quod aut contis fractus, aut constrictus interius fuerit, istam garwam pulverizet, et pulverem illum in calida aqua bibat.
1 Agrimonia calida est. Et in quo scientia et sensus evacuati sunt, illi crines capitis abscindantur, quoniam capilli horrorem et concussionem tremoris ei faciunt: et agrimonia in aqua coquatur, et cum aqua illa calida caput illius lavetur; et etiam eadem herba ita calida super cor eius panno ligetur, primum vecordis defectum sentiat, et tunc super frontem et super tympora illius calida ponatur, et scientiam ac sensus eius purificat, atque insaniem ab eo aufert.
2 Sed qui livorem et multum flecma de infirmis visceribus excreat et eicit, etiam frigidum stomachum habet, agrimoniam in vino positam tam pransus quam ieiunus semper bibat, et livorem excreationis minuit et purgat, et stomachum calefacit. Agrimoniam quoque in mortario tunde, et ita tritam super oculos illius ad noctem pone, et ita pannum desuper liga cui oculi caligant; caveas ne oculos intret; atque caliginem oculorum fatigat, et cos clarificat.
1 Dictampnus calida et sicca est, et vires ignis et vires lapidis in se habet, quia ut lapis durus est viribus suis; et ut calorem habet in igne qui de eo egreditur, ita dictampnus virtuosus est contra infirmitates quibus ipse praevalet. Nam calculus, id est steyn, pingui natura in homine crescit; ita cum iam crescere incipit, ille dictampnum pulverizet, et cum triticeo pane pulverem istum frequenter comedat, et steyn crescere prohibet.
1 Metra
1 Musore frigida est; et comesta cor confortat, et malos humores qui in unum locum in homine congregati sunt, minuit. Sed homo qui comedit eam, non solam nec simplicem comedat, quia nimis aspera est, et modicum dictampni, aut modicum galgan, aut modicum zitwar addat, et comedat ut praedictum est.
1 Swertula calida et sicca est, et omnis vis eius in radice est, et viriditas eius in folia ascendit. In Maio autem succum eorumdem foliorum tolle, et arvinae in patella liquefac, et succum istum adde, et sic unguentum para, ita ut viride appareat, et illum qui minutam scabiem habet, hoc eodem unguento saepe perunge, et curabitur. Et qui in facie duram cutem habet ut cortex, aut qui in ea bulecht est, aut qui malum colorem habet, in eo succum eorumdem foliorum exprimat, et eum in vas ad aquam magnorum fluviorum, ut iam est dictum; fundat, et simul modice calefaciat, et ita aqua illa cum succo hoc moderate calefacta faciem suam lavet, et hoc saepe faciat, et suavem cutem, ac bonum ac pulchrum colorem facit in facie; sed et radicem et folia swerteln in aqua coquat, et tunc aqua expressa, caput frenetici, et qui hirnwudig est, ita calida circumpone, panno desuper ligato, ut ita dormiat, et hoc saepe facias; et tunc etiam radicem eiusdem swertela interius rotunditates incide, ac eas in melle, et eidem frenetico, id est hirnwutigen da frequenter ad comedendum, et sanabitur. Et etiam radicem eius cum bono vino in mortario tunde, et vinum hoc, panno colatum, calefac, ac ita calidum da illi bibere qui steyn habet.
2 Et qui difficultate urinae constringitur, et calculus in eo mollescit, et urinalia loca, quae constricta erant, aperiuntur. Contra recentem quoque lepram radicem eiusdem swerteln tunde, et sic in lac asinae pone, ut simul gerynn, et mox sagimen porci in patellam funde, et tunsam radicem cum asinae lacte ad sagimen illud in patellam pone, et fortiter simul commiscendo coque, et hoc facto, per pannum cola, et in vas liquorem excipe, ut inde unguentum habeas. Deinde fac lixiviam de cineribus elren; et qui leprosus esse incipit, scilicet cum lepra adhuc in eo recens est, lixivia ista primum corpus suum lavet, ubi lepram sentit; et deinde praedicto unguento se ibi ungat, et hoc saepe faciat, et sanabitur.
1 Merrich calida est; et cum in Martio omnes herbae virescunt, tunc etiam merrich mollescit, sed tamen per breve tempus, et tunc comesta sanis et fortibus hominibus bona est, quoniam viriditatem bonorum humorum in eis confortat. Sed postquam indurescit et fortis in cortice erit, periculosa est ad comedendum, quia viriditatem non habet, et tunc hominem aridum facit quemadmodum si lignum comederet.
2 Et ideo homo illam non comedet, sed tamen sugat si succum habuerit et aliud ex ore eiciat. Macer autem et aridus homo, si Merredich comedere vult, modice comedat ut inde confortetur aliquantum, ne si multum ex eo comederit, inde doleat, quia ipse modicas vires in se habet. Et cum merrich viridis est, in sole siccetur, et huic pulvis de galgan aequo pondere addatur; et qui in corde dolet, pulverem istum pransus et ieiunus cum pane comedat, et melius habebit.
3 Sed et qui in pulmone dolet eumdem pulverem aut in calido vino aut in calida aqua ieiunus et pransus bibat, et curabitur.
1 Hatich frigida est et humida, et naturae hominis contraria, ita ut si aliquis homo eam comederet, illi periculosum esset. Sed si alicui homini de malis humoribus caput velut torrens aqua diszet, illius capite ita frigida circumponatur, et melius habebit. Et si aliquis homo in digitis aut in pedibus suis grint habet, tunc bere atich unguibus illis saepe superliget, ut aut purgentur aut cadant, et sic alii pulchri renascentur.
1 Nachtschade calida et sicca est. Et qui in corde dolet, aut qui in corde unmechtigz, nachtschade in aqua modice coquat, et aqua expressa, eam ita calidam super cor suum ponat, et meliorabitur. Sed et qui in dentibus dolet, eam in aqua calefaciat, et cum ad noctem dormitum vadit, eam super maxillam et super mandibula ubi dolet calidam ponat, et dolor cessabit.
2 Et cum pedes intumescunt, eam in aqua modica calefactam pedibus superponat, et tumere cessabunt. Sed et qui in medulla in cruribus dolet, Nachtschaden in aqua coquat, et calefactam cruribus circumponat, et panno circumliget, et melius habebit.
1 Ringula frigida et humida est, et fortem viriditatem in se habet, et contra venenum valet. Nam qui venenum comedit, aut et cui virgeben est, ringulam in aqua coquat, et aqua expressa, eam super stomachum suum ita calidam ponat, et venenum mollificat et ab ipso excreatur. Sed et idem homo mox bonum vinum calefaciat, et satis de ringula imponat, et cum ea iterum idem vinum calefaciat, et quia venenum sumpsit, ita semicalidum vinum illud bibat, et venenum aut per nasum spumando emittit, aut per spumam, id est schum, de se eicit.
2 Et si boves aut oves aliquid mali comederint, unde repente inflantur, id est erblewent, ringula tundatur, et succus eius exprimatur, atque modica aqua succus in illa ora eorum fundatur ut inde gustent, et curabuntur. Sed et si bos aut ovis hustet, succum ringulae absque aqua naribus eorum infunde, et mox noxios humores excreant, et meliorabuntur,
3 Et homo cui caput vellecht, abscidat illud quod molle in lardo est, abscidat et etiam swarten eius lardi, reiciat et hoc quod iuxta eamdem swarten in lardo, durum accipiat, et illud cum ringula in mortario tundat, et tunc isto caput suum saepe ungat, et vellen cadent, et caput illius pulchrum erit.
4 Et qui grint in capite habet, accipiet flores et folia ringeln, et succum de his exprimat, et tunc de succo isto et modica aqua et cum farina simeln, vel cum farina siliginis deyck paret, et cum illo totum caput suum panno cum pilleo, ligatum relinquat dum illud incalescat et dum deyck scindatur, id est schrinde, atque tunc auferat, et iterum deyck simili modo paret, et capiti suo circumponat, et sic per novem dies faciet; et quotiens deyck de capite suo aufert, totiens de succo ringeln lixiviam paratam habeat, caput suum ea totiens lavet, et sanabitur.
1 Wullena calida et sicca est, et aliquantum frigida; et qui debile et triste cor habet, Wullenam aut cum carnibus, aut cum piscibus, aut Kucheln absque aliis herbis coquat et saepe comedat, et cor eius confortat et laetificat. Sed et qui in voce et in gutture raucus est, et qui in pectore dolet, Wullenam et feniculum aequali pondere in bono vino coquat, et per pannum colet, et saepe bibat, et vocem recipiet, et pectus sanat.
1 Gamandrea calida est et pinguis, et nec hominibus, nec pecoribus comesta aut bibita prodest, quia livorem et scabiem fugat et devitat, et in sanguinem cadit, ac illum minorem facit et attenuat. Nam sanguinem minuit, et tabem auget cum eam non aufert.
2 Quod si quis eam aliquo modo purgatoriam sumat, ut livorem et tabem qui in eo remanserunt minuat, aliquando pestis subsequitur, quoniam sanguis in eo minutus est et tabes in eo remansit, et ideo caro eius infirmabitur. Sed tamen qui minorem scabiem quae inter cutem et carnem est, patitur, gamandream cum veteri arvina tundat, et se cum ea ungat, et caro eius sanabitur.
3 Sed postquam aliquantum sanari iam eoeperit, tunc amodo se cum illa non ungat, quia sanguinem suum laedit, si se diutius ibi unxerit. Contra cutem non valet, quia grint in carne profunda est; et si cum ea ungitur, sanguinem minuet, et tabem interius dimitteret.
1 Centaurea calida et sicca est; et cui os et beyn in corpore suo alicubi fractum est, centauream vel radicem eius aut vino aut aqua mixtam saepe bibat, et fractum os simul conglutinatur, id est wellet. Sed tunc etiam centauream in aqua calefaciat, et aqua expressa, eam ita calidam loco ubi os fractum saepe superponat, et sic ipsum locum cum ea bewe, et sanabitur.
2 Nam qui ita virgichtigit est, quod ei lingua in loquendo deficit, et quod etiam in eo aliquod membrum destituitur, iste radicem et folia centaureae cum novo sepo cervi commisceat, et ita cum farina tortellos, id est kucheln, faciat, et eos saepe comedat, et gitch qui eum fatigat deprimitur.
3 Sed et idem qui virgichtiget est, centauream in vinum istud ita saepe bibat, et gicht in eo cessabit.
1 Poleya suavem calorem habet, et tamen humida est; et qui in cerebro dolet, ita quod virseret est, poleyam in vino ponat et coquat, et ita calidam circa totum caput suum ponat, et desuper panno liget, ut cerebrum calidum sit, et insania in eo deprimitur. Et cui oculi caligant, succum eius exprimat, et eum circa oculos et circa palpebras ungat, ita tamen ne oculos tangat, et caliginem eorum fugabit. Sed et de galli felle sumat et bis tantum de succo poleyae, et modicum puri vini adde, et sic collyrium fac, et in vasculum repone, et adolescenti homini, cui oculi prae infirmitate caligant, vel etiam seni qui moderatae aetatis est, circa oculos et circa palpebras unge, ita quod etiam modice ad oculos intret; hoc faciet per duodecim noctes, cum dormitum vadit, et caliginem ab oculis aufert.
2 Et poleyam pulveriza, et pulverem istum in acetum et in mel aequalis ponderis pone, et ieiunus saepe bibe, id est suffe, et stomachum tuum purgat, et oculos tuos clarificat. Sed et qui folia poleyae cruda cum sale saepe comedit, ipsa scilicet sola carnibus addita, si frigidum stomachum habet, calefacit eum; et si etiam stomachus eius veneno, id est eyter, plenus est, eum purgat et sanat.
1 Beonia ignea est, et bonam virtutem habet, et contra tercianas et quartanas febres valet. Nam radicem eius modice tunde, et ita in vinum pone, et saepe bibe, et tercianam et quartanam a te fugat. Et iterum beoniam pulveriza, et pulverem istum in farinam pone, ac sagimen aut oleum papaveris adde; ita fac quasi habim, et saepe comede, et iterum terciana et quartana a te cessabit.
2 Et si homo mentem excedit, quasi nichil sciat et quasi in extasi iaceat, semen beoniae in melle intinge et super linguam illius pone, et sic vires beoniae in cerebrum illius ascendunt, et cum excitant, ita quod cito ad mentem suam redit et quod intellectum recipiet. Sed et qui multum flecma in capite et circa pectus habet, et ideo plurimum sordes excreat, et quod etiam foetentem anhelitum habet, radicem beoniae in modicas rotulas incidat, et his etiam de semine eius addat, et in vino fervere faciat, et ita moderate saepe calidum bibat, et caput et pectus illius purgat, et anhelitum eius bonum odorem facit habere.
3 Sed et semen beoniae accipe et in sanguine yrudinis intinge, et mox in farina similae ita inolidum involve; et cum aliquis homo caduco morbo cadit, id est wallendsucht, in os eius pone, dum ita iaceat, et hoc facies quociens per hunc morbum cadit, et tandem curabitur.
4 ---Et si tineae, id est milwe, crines hominis comminuunt, cum radice, et semen beoniae lixiviam faciat, et caput suum saepe lavet, et tineae morientur. Sed et radicem et folia eius inter vestes pone, et tineae fugiunt nec illas laedunt.
1 Bathenia calida est, et signa scientiae hominis plus quam aliae herbae in se designat, quemadmodum domestica et munda animalia plus cum homine agunt, quam animalia silvestria; et ideo fallacia dyaboli umbras suas interdum super eam parat, et etiam super quasdam alias herbas, quia ipse roralis est, unde etiam omnes vires quae in herbis sunt novit. Qui stultus aut fatuus est, ita quod scientia in eo deficit, batheniam tundat quasi ad succum, et ita super totum pectus suum ad noctem ponat, et panno liget usque mane, et hoc saepe faciat, et ad scientiam redibit.
2 Et qui a falsis sompniis fatigari solet, batheniam, cum in nocte dormitum vadit, et cum dormit, apud se habeat, et minus falsa sompnia videbit et sentiet. Sed si aliquis vir a muliere, seu aliqua mulier a viro, ulla magica arte illusa fuerit, seu aliquo praestigio illius rei tacta fuerit, seu ullis fantasticis et dyabolicis incantationum coniurata fuerit, ita quod vir in amore mulieris aut quod mulier in amore viri sic incantata insanit, tum bethoniam quaerat per quam unquam aliquod medicamentum vel aliqua fantasia prius facta sit, quia si tale aliquod per eam ante factum est, amodo ad medelam medicinae non valet, quia per fantasias prius irretita est. Et cum eam invenerit, folia de ea auferat, et folium unum in utrumque foramen narium suarum, folium unum sub lingua sua ponat, et in utraque manu sua folium unum teneat, atque sub utrumque pedem folium unum ponat, et etiam batheniam oculis suis fortiter inspiciat; et hoc tandiu faciat, dum eadem folia in corpore eius incalescant, et saepe faciat, scilicet dum melius habeat, et sic ab insania amoris illius solvetur, ita tamen si nullum incitamentum amoris aut comedendo aut bibendo gustavit nec in corpus suum induxit.
3 Sed et qui per magica verba in amore alterius irretitus est, sive vir, sive mulier sit, bethaniam apud se semper habeat, et melius habebit. Quod si in hyeme est, ita quod folia eius ad praedictum remedium non possunt haberi, radicem eius accipiat, et ita faciat, ut praedictum est. Et nullus ullo modo bethaniam comedat, quoniam si eam comederit, sensum et intellectum eius laedit, et eum fere amentem facit.
0 Sichterwurtz quae nigra dicitur, calida est et frigida, et in calore suo dura est et aspera. Si autem aliquis homo ulla peste et infirmitate, et in capite fatigatus, sensus suos et intellectum perdit, ita quod amens efficitur, accipe Sichterwurtz, et minus de Quenula ei adde, et simul tunde, ac in patella cum veteri arvina sweysze, et calidam super totum caput et circa collum totum illius pone, et pannum desuper liga, et hoc per quinque dies fac, semel in mane, semel ad noctem per singulos dies calefaciens, Et post quintum diem, lixiviam cum cineribus de fago fac, et caput eius lava, et curabitur. Quod si tamen mentem suam nondum receperit, iterum per alios dies quinque cum eodem unguento caput et collum eius circumpone, ut praedictum est, et iterum post quintum diem cum praefata lixivia caput eius lava, et quamvis pestis amentiae illius fortis sit, ab eo fugabitur, et sensus suos et intellectum suum recipiet.
1 Alba quoque Sichterwurtz eamdem praefatam naturam nigrae Sichterwurtz habet, excepto quod nigra acerbior est quam alba. Et alba Sichterwurtz Quenulae et feniculo et arvinae, ut praedictum est, commixta, amentiam in homine etiam fugat, sicut praefatum est, et etiam ad alia pigmenta ac unguenta multum valet, si eis additur. Et iuvencula, cui menstrua in recto tempore desunt, oleum rosis impositis accipiat, et etiam de alba Sichterwurtz dimidiam tertiae partis earumdem rosarum, et hoc idem oleo imponat, et tunc iuxta inguen, circa umbilicum et super lankim forte et saepe se ungat eodem oleo, et membra eius movebuntur, et solventur.
1 Bibenella magis frigida est quam calida, et ad usus hominum non multum valet, quia succus eius acer est. Sed tamen eam in collo tuo semper habeas suspensam, et interim ab invocationibus daemonum, a magicis verbis, nec a zauber, quod nec comedisti nec bibisti, illudi poteris.
1 Agleya frigida est. Et homo in quo freischlich, quod dicitur selega, nasci incipit, Agleyam crudam comedat, et freichlich evanescit. Et in quo orfimae crescere incipiunt, Agleyam crudam saepe comedat, et orfimae decrescunt. Sed et qui multum flecma eicit Agleyam in melle beysze, et saepe comedat, et flecma minuit, ac illum sic purgat.
2 Qui autem fiber habet, Agleyam tundat, et succum eius per pannum colet, et eidem succo vinum addat, et ita saepe bibat, et melius habebit.
1 Springwurtz frigida est, et modicum atque acrem succum in se habet; nec multum per se solam utilis est homini. Nam quicunque homo eam solam et simplicem comederet, illum interius in corpore suo dissiparet, id est indrede, ita quod cum periculo eius ipsum transiret ungesuntliche. Sed qui parvam et levem purgationem sumere voluerit, accipiat cynamomum et liquirici pari pondere, et pulverizet, et pulverem istum cum modica farinula simelae in succo Springwurtz ad modum fabarum involvat, et ad solem vel ad fornacem siccet, et tunc in mane diei hoc sumat, quantum quinque nummi, aut novem, aut quindecim ponderant, et eum leviter purgabit; et se postea cibo et potu observet, ut iustum est.
1 Frideles auga nec rectum calorem nec rectum frigus in se habet, nec ullas vires ad usus hominis tenet, sed est unkrut, nec ad medicinam valet; unde si aliquis homo eam comederet, illum plus laederet quam ei prodesset.
1 Berwurtz calida est, et siccam viriditatem in se habet. Et homo qui fortes et ardentes febres in se habet, berwurtz pulverizet, et pulverem istum cum pane, ieiunus et pransus, comedat, et melius habebit. Sed et qui gegicht habet eumdem pulverem saepe comedat, et gicht in eo cessabit.
2 Et qui gelsucht habet, radicem berlwurtz, cum viridis est, in aceto tundat, et sic comedat; et tunc etiam cum eodem aceto aliquod suffen paret, et saepe comedat, et curabitur.
1 Stembrecha frigida est, et fortes vires in se habet; et ad usus hominis qui tenerum corpus habet in comestione non valet, quia corpori illius nimis fortis esset. Sed ubi aut in stomacho, aut vesica alicubi in corpore hominis slim coagulatur, et ita induratur velut lapillus, tunc ille semen Stembreche in aqua tundat, et ita pransus, et non ieiunus, saepe bibat, et sic bibitum illud, quod in homine velut lapillus, durum et contrarium est, frangit, et ita homo ille sanabitur.
2 Et qui gelsucht habet, idem semen terat in vino, et per modicam horam in eodem vino iacere permittat, et tunc, pransus, saepe bibat, et gelsucht in eo exstinguetur, quia ipsa etiam de superfluitate fellis interdum nascitur, et multociens quamdam duriciam velut lapidem in homine parat.
1 Ugera valde calida est, et quoddam acumen in se habet, et idem acumen valde forte est, et ideo magnos et fortes ulcus, id est swern frangit. Nam Ugera in mortario tunde, et modicum baumoleum adde, et ita super ulcus pone. Quod si baumoleum non habes, modicum de corvino sepo adde, et sic in patella sweysze, ac infrigidari permitte, et tunc ita frigidum super ulcus pone, et fortitudo eius venenum emollescit et extrahit, ac illud sanat.
2 Sed et si magnae rufae et videlicet gedoszen ulcera in homine sunt, eamdem ugeram tunde, et ei aut baumoleum, aut cervinum sepum, ut supradictum est, adde et super ulcera illa pone, et venenum, id est eyther, extrahit; sed cum eadem ulcera iam rubescere incoeperunt, ugeram abiice, et tunc cum baumoleo aut cum cervino sepo beneduch de canabo para, et super ulcera illa pone, et sanabuntur, quia venenum iam tunc extractum est. Sed et radicem ugerae in aceto beisze, et ita per noctem eam pone super locum illum ubi in corpore tuo warczen noviter crescere inceperunt, et pannum desuper liga, et hoc saepe fac, et warczen evanescunt.
1 Grintwurtz valde calida est, et venenosum, id est slimech succum tenet. Nam tam atrum et acerbum venenum in se habet, quod ipsa nullam sanitatem homini conferre potest, quia si in una re homini sanitatem daret, in alia re interius illi maiorem infirmitatem conferret. Si enim eam aliquis comedit aut bibit, eum interius exulcerat et laedit, et ideo interdum et solutionem et digestionem in homine cum dolore facit et non cum sanitate.
2 Qui autem aliquod inmundum comedit, aut bibit, aut tetigit, unde ulcerosus in corpore fit, veterem arvinam accipiat, et ei satis de succo Grintwurtz addat, et cum eo tunde, et sic in patella simul dissolvat, et tunc cum sepo perungat se, et sanatur.
1 Lubestuckel temperati caloris est. Et si crudum comedit, hominem in natura sua zufloszlich facit, et naturam eius sic destituit. Sed et si quis coctum absque aliis condimentis solum comederit, eum gravem et unlustig mente et corpore faceret. Si autem cum aliis condimentis coquitur et comedatur, tunc comedentem non multum laedit.
2 Et si aliquis homo druse in collo dolet, ita quod venae colli eius inflatae sunt, accipiat Lubestuckel, et modicum plus de Gunderebe, et in aqua simul coquat; aqua effusa, collo calidas circumponat, quia venae colli eius supra modum distractae sunt, et curabitur.
1 Ebich magis frigida quam calida, et ad comedendum homini inutilis est, velut unkrut. Sed homo qui gelsucht habet, ebich in patella cum cervino sepo aut veteri arvina svveysze, et calidum supra stomachum suum ponat, et gelsucht in herbam illam transit, id est uszflecht, ita quod etiam cutis illius hominis gelware exterius apparebit; et cum herbas istas supra stomachum suum posuerit, ut praedictum est, mox bruncrasse in frigida aqua tunde, et per pannum cola, ac ita frigida da illi ad bibendum, et gelsucht expellitur et curabitur.
1 Ybischa calida et sicca est, et contra febres valet. Nam homo qui febres habet, qualescunque sunt, ybischen in aceto tundat, et mane ieiunus et ad noctem ita bibat, et fiber, cuiuscumque naturae sit, cessabit. Sed et qui in capite dolet, Ybischam accipiat, et modicum minus salviae addat, et has simul contundat, ac eis modicum de baumoleo commisceat, et tunc iuxta ignem in manu sua tantum calefaciat, et sic fronti suae solummodo superponat, et panno liget, et ita obdormiat, et melius habebit.
1 Denemarcha calida et humida est. Et qui etiam pleurisim patitur, aut ille qui de gicht dolet, Denemarcham pulverizet, et huic pulveri modicum minus de pulvere nebeten addat, et tunc cum farina et aqua tortellas faciat; aut kucheln in patella cum sagimine, et has praedictas pulveres commisceat, et sic saepe comedat, et pleurisis atque gicht in eo cessabunt, ita quod melius habebit.
1 Nebetta calida est. Et homo qui orfime in collo habet, antequam rumpentur, Nebettam pulverizet, et pulverem istum aut cum pane, aut in muse, aut in kucheln saepe comedat, et orfimae evanescent. Quod si orfimae franguntur, folia eius ita cruda et recentia superpone, et orfimae siccabuntur.
1 Cranchsnabel valde calida est, et modicum humiditatis habet, et etiam fere vires pigmentorum in se habet. Accipe ergo kranchsnabel, et minus de bertram, quam de kranchsnabel, sic nucis muscatam, minus quam de bertram, sic et haec in pulverem redige, et simul commisce, et qui in corde dolet pulverem istum aut cum pane comedat, aut absque pane, et manu sua lingat, et melius habebit, quia optimus pulvis est ad sanitatem cordis. Et qui nazeboz habet, eumdem pulverem naribus suis apponat, et odorem eius in se intrinsecus trahat, et nazeboz levius et suavius se solvet, et cito evanescit absque periculo hominis illius.
2 Sed et qui husten et gebrech in pectore habet, cum farina et pulvere isto kuchelu in patella ponat, sagimine aut butyro addito, et ieiunus et pransus saepe comedat, et husten et ulcus pectoris leniter et suaviter solvit, et finiri facit, et sic homo melius habebit. Et etiam qui in pectore dolet, ita quod eum pectus demphet, aut qui in gutture dolet, ita quod vox subtrahitur, eumdem pulverem in calido vino bibat, et in pectore ac in gutture melius habebit. Sed et qui in capite dolet, ad pulverem istum lucidum sal aut assum sal addat, et ita aut in pane comedat aut in manu sua lingat, et melius habebit.
1 Consolida frigida est. Et si homo eam absque ratione comederit, omnes humores, qui in eo recte instituti, destituit. Sed si aliquod membrum in homine destitutum et ulceratum ac vulneratum est, si tunc eam comederit, livorem illum, qui ibi egreditur, repente sequitur, et ipsum livorem et ulcera superius in cute sanat, et non interius in carne: ac similitudinem habeat, quando lapides in magnam fossam proiiciuntur, ut aquam effluere prohibeant, velut in aliquo vacht est, et ita aqua cum effluere non potest, in profunditate licus consedit; et hoc modo vermiculi et quaeque prava introrsum manebunt, cum extra effluere prohibeantur. Sic consolida iniuste et non recto modo comesta ulcera exterius sanat, et quaeque butrida interius dimittit.
1 Byverwurtz calida est et modicum frigida. Radicem ergo et folia biverwurtz pulveriza, et quantum medietas eius pensat, tantum de pulvere bertram ponderat, tantum de pulvere cynamomi ei addat, et commisceat; et pulverem istum hoc modo commixtum quotidie aut cum pane, aut cum calido vino bibe, aut in suffen comede, et nullam magnam aut diuturnam infirmitatem habebis usque ad mortem tuam.
2 Et nullus homo pulverem istum sic paratum devitet; quia si sanus est et pulverem hunc quotidie comedit infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit; et qui infirmus est, si eum comederit, sanus erit. Sed pulverem per pannum servare poteris sanum, eum in novum fictile vas pone de limo factum et aridum, et ita sub terra funde, et clausum tege, atque sic vires tuas obtinebis.
1 Grensing unkrut, nec ad ullam sanitatem hominis valet. Ita si homo illam comederet, ei nec prodesset nec obesset.
1 Morkrut est refectio hominis, nec ei ad sanitatem prodest, nec ei obest; sed comesta ventrem implet.
1 Gensekrut frigida est et est unkrut, nec homini ad sanitatem prodest si comederit, sed eum plus laedit.
1 Linsamo calidum est, etc., ut infra cap. 194, de semine lini, in quo multa leguntur quae hic desunt.
1 Hunsdarm calida est, et est unkrut. Sed si quispiam homo casu ceciderit, vel si quispiam contis percussus fuerit, ita quod cutis eius inde weydden erit, Hunsdarm in aqua coquat, et aqua expressa, ita calidum super locum casus aut percussionis saepe ponat, et pannum desuper liget, et livores ibi collectos depellit.
1 Nyesewurtz calida et sicca est, et modicum humida, sed quamdam viriditatem habet quae utilis est. Nam qui a gicht fatigatur, et etiam ille qui gelsucht habet, Nyesewurtz contundat, et succum eius per pannum colet, et tunc eundem succum vino addat, et si gicht habet, ieiunus hoc modo saepe bibat, aut si gelsucht habet, pransus saepe bibat, et curabitur. Sed et Nyesewurtz in vino, addito melle, coquat, et per pannum colet, et hoc pransus et ad noctem, cum dormitum vadit, bibat, et hoc saepe faciat, et ipsum curabit, et ipsum in pectore suavem et levem facit, et stomachum suum purgat, et quidquid interius in corpore suo sordidum et fetidum est minuit.
1 Herba quae dicitur gicht valde calida est, et quamdam viriditatem in se habet. Et qui in stomacho dolet, eamdem herbam et semen eius modice contundat, et in vino et in modico melle coquat, et per pannum colet, et ita calidum bibat. Qui autem praecavere vult, ne in stomacho infirmetur, eumdem potum frigidum saepe bibat, et sanitatem in stomacho retinebit.
2 Sed qui a gicht saepe fatigatur eamdem herbam cum semine contundat, et arvinam ursi addat, et de baumoleo, velut terciam partem baumolei ad arvinam ursi, et sic in aquam coquat, et unguentum faciat, et se ubi dolet inungat, et statim cutim eiusdem hominis ita pertransit, quod tempestas pestis illius gicht ab eo cessabit.
1 Ysena frigida est magis quam calida, et ubi aut de ulceribus, aut de vermibus putridae carnes in homine sunt, Ysenam in aqua coquat, et tunc lineum pannum supra putrida vulnera aut super putrida loca vermium pone, et de Ysena illa modice aqua expressa, eam modice calidam super lineum pannum illum quod super putridas carnes has posuisti depone; et postquam illa exsiccatur, iterum aliam coctam eodem modo superpone, et hoc tam diu fac, donec putredo illa auferatur.
2 Sed et si alicui in gutture intumet, Ysenam in aqua modice calefaciat, et ita modice calidam super guttur suum ponat, et panno liget, et hoc faciat, dum tumor evanescat
1 Satereia magis calida est quam frigida. Homo autem qui gicht fatigatur, ita quod membra eius semper moventur, Satureiam pulverizet, et huic pulveri minus de pulvere kumels quam de pulvere salviae, sic et pulveres istos in honigwurtz simul commisceat, et illam pransus saepe bibat, et melius habebit.
1 Wolfesgelegena valde calida est, et venenosum calorem in se habet. Et cum masculus aut femina in libidine ardet, si quis homo illum vel illam in cuti eius viridi Wolfesgelegena tetigerit, in amore illius ardebit, et deinde postquam herba illa aruerit, masculus aut femina, qui cum eadem herba tactus est, de amore illo quo incensus est, fere infatuatur, ita quod stultus deinceps erit.
1 Symes frigida est. Aut si maden aut vermes hominem comedant, Symes ad ignem pulverizet, et ipsum pulverem in loco ulceris ponat, et vermes et maden morientur.
1 Iuncus nec recte calidus, nec recte frigidus, sed tepidus est, et ideo ad medicamenta non valet.
1 Meygelana frigida est, et frigiditatem hanc habet quam terra, cum flores ad fructus producit. Et si in quolibet homine orfimae crescunt aut freyslich, aut aliquod ulcus, in quo venenum est, ille Meygelanam ieiunus saepe comedat, et evanescent. Sed et qui vallendsucht habet, Meygelanam saepe comedat, et cum de eodem morbo iam super terram cadit, eamdem herbam sub lingua eius pone, et tanto citius surget, et levius dolebit.
1 Dornella frigida est, et eadem frigiditas bona et sana est, et contra fiber valet qui de noxiis cibis oriuntur. Accipe ergo Dornellam et eam in vino coque, modico melle addito, et tunc per pannum cola, et sic ieiunus ad noctem saepe bibe, et a febre sanaberis.
1 Scharleya calida est, et contra venenum valet. Nam si quis venenum sumpsit, Scharleyam, modice melle addito, et modicum ruthae addat, et postquam coxerit, et modicum stramoniae addat, et sic per pannum colet, et sic post cibum ter bibat, et venenum aut per nauseam aut per secessum per eum transibit, nisi tale venenum sit, quod ei mortem inferat.
2 Et cui stomachus tam debilis est, quod de cibis facile Eyterech sit, Scharleyam accipiat, et terciam eius partem poleyae, et feniculi quarta, tertia pars poleyae, et haec simul in bono vino coquat, modico melle addito, et per pannum colet, et post cibum et ad noctem saepe bibat; stomachus eius suaviter curabitur, seu purgabitur, et appetitum comedendi habebit.
3 Sed et qui in capite dolet, Scharleyam in aqua coquat, et aqua expressa, ita calidam capiti suo circumponat, et panno caput tegat ut ita dormiat, et melius habebit.
1 Storcksnabel est magis frigida quam calida, et contra calculum valet. Nam qui Steyn in corpore suo habet, Storcksnabel accipiat, et minus de Steynbrecha, et in aqua coquat, et per pannum colet, et assum balneum faciat, et avenam in aqua coquat, et cum aqua illa, in qua avena cocta est, ignitos lapides perfundat; et postquam hoc modo sudaverit, in ipso balneo praedictam aquam in qua Storcksnabel et Steinbrecka coctae sunt, calidam bibat, et Steyn in eo suaviter frangetur.
2 Et qui in corde dolet et semper tristis est, Storcksnabel accipiat, et minus poleyae, et ruthae minus quam poleyae, et haec pulverizet, et pulverem istum cum pane suo saepe comedat, et cor eius confortabitur et laetus erit.
1 Benedicta calida est; et si eam aliquis in potu sumit, ad amorem libidinis incendit. Sed si quis homo toto corpore in viribus corporis sui deficit, benedictam in aqua coquat, et aquam illam ita calidam saepe bibat, et vires corporis recipiet, et postquam corporis melius habuerit, eam devitet.
1 Risza
1 Musetha magis calida est quam frigida, et quibuslibet unguentis addita, ea toto meliora et fortiora reddit; sed per se solam ad medicamentum non multum valet.
1 Birckwurtz plus frigida quam calida est. Et homo qui superfluos et venenosos, id est eytherecht, humores in se habet, Birckwurtz quae est blutwurtz accipiat, et bis tantum de Brachwurtz adhuc ad succum contundat, et sic in fictile vas ponat, et desuper bonum ac clarum vinum fundat, et ita post cibum, et cum dormitum vadit, per quindecim dies, et ei ad annum proderit, ita quod superfluos et venenosos humores haec potio in ipso imminuit.
1 Astrencia calida est, et contra febres valet. Nam qui febres habet, cuiuscunque generis sint, Astrenciam accipiat, et eam modice contundat, et sic tonsa seu trita dimidium piccarium usque ad summitatem eius super eamdem astrenciam fundat, et ita cum eodem vino per noctem reszuet
1 Ertpeffer frigida est, et de lucido aere crescit. Et homo qui fiber habet ertpeffer sufficienter accipiat, et in bonum vinum per noctem unam ponat, et tunc ertpeffer abiiciat, et idem vinum ignito calybe calefaciat, et in mane ieiunus bibat atque ad noctem cum dormitum vadit, et sic faciat usque quod sanitatem in se sentiat.
1 Brema in qua bramber crescunt plus calida quam frigida est.. Et si vermes hominem comedunt, idem bremam pulveriza, et pulverem istum super locum illum pone, ubi vermes carnem hominis aut pecoris comedunt, et morientur, et sic ille sanabitur.
2 Sed et si quis pulmone dolet, et in pectore hustet, bertram accipiat et minus de eisdem bremen quam de bertranis, sic et hysopi minus quam harum bremen, et dost minus quam de his, et mel addat, et fortiter in bono vino coquat, et tunc per pannum colet, et sic, postquam illud modicum comederit bibat, et post plenum cibum satis ex ea bibat, et hoc saepe faciat, et pulmo sanitatem recipiet, et slim de pectore auferetur.
3 Fructus autem bramber, scilicet qui in bremen nascitur, nec sanum nec infirmum hominem laedit, et faciliter digeritur; sed medicina in eo non invenitur.
1 Herba in qua erpere nascuntur plus calida est quam frigida. Illa slim in comedente homine parat, et ad medicinam non valet. Fructus quoque erperae velut slim in homine, qui eum comedit, faciunt, nec sano nec infirmo homini ad comedendum valent, quia iuxta terram crescunt et quia etiam in putrido aere crescunt.
1 Herba in qua walt bere nascuntur, quae etiam heydel bere vocantur, scilicet quae nigrae sunt, maximum frigus in se habet, scilicet cum frigus aliquantum calori iam cedit, ita quod iam ex terra et ex lapidibus humor frigoris magis laedit quam prosit. Ad medicamenta non valet, fructus vero comedentem laedit, ita quod gicht in eo excitat.
1 Fungi qui super terram nascuntur, cuiuscunque generis sint, velut spuma et velut sudor terrae sunt, et hominem comedentem aliquantulum laedunt, quia slim et schum in eo faciunt. Sed tamen fungi, qui in sicca aura et in sicca terra nascuntur magis frigidi quam calidi sunt, et aliquantum meliores illis sunt, qui in humida aura et humida terra nascuntur, sed medicinae in eis non multum invenitur.
2 Et fungi, qui in humida aura et humida terra nascuntur, nec calidi nec frigidi ad plenum sunt, sed tepidi, et si homo eos comederit, malum humorem in ipso excitant; et medicina in eis non multa est. Fungi autem qui in quibusdam arboribus, sive stantibus, sive iacentibus, nascuntur, ad cibum hominis aliquantum boni sunt, velut quaedam herbulae hortorum, et comedentem minus laedunt, et etiam interdum ad medicamenta valent.
3 Fungus qui in nuce crescit, nec rectum calorem, nec rectum frigus, sed torporem in se habet, sed ad comedendum non valet, quia in eo excitat . . . Sed si in aliquo homine vermis nascitur, antequam vermis ille vivat, accipe swam qui in nuce crescit, et cum novus est, scilicet recens de arbore ablatus, et eum super ferventem aquam tene, ut inde calidus et humidus fiat, et ita calidum et humidum super tumorem illum saepe pone, et tumor ille, ubi iam vermes crescere incipiunt, evanescet.
4 Si autem ille vermis creverit, ita quod vivus erit, eumdem swam in calida fornace absque prunis aridum fac, et eum ita in pulverem redige, et pulverem illum ulceri saepe superpone, et vermes illi morientur.
5 Fungus autem, qui in fago nascitur, calidus est, et tam infirmo quam sano homini in cibo ad comedendum bonus est. Et homo qui aut infrigiditatum aut limosum stomachum habet, fungum de fago accipiat, cum recens est, et eum in aqua cum bonis herbulis coquat, modico sagimine addito, et tunc pransus modicum ex eo ita satis et saepe comedat, et stomachum eius calefacit, et slim ab eo aufert. Sed et si mulier praegnans, cum fatigatur, ita quod tarda, et gravis, et oppressa est in corpore per gravedinem partus, fungum de fago accipiat et eum in aqua tam fortiter coquat ut totus comminuatur, et tunc per pannum colet, et tunc de succo illo, sufficienter sagimine addito, suffen faciat, et aut bis aut semel in die ex eo comedat, postquam pransa fuerit, et de dolore partus sui levius solvetur.
6 Fungus, qui de holder crescit, frigidus est, nec ad comedendum homini valet, ita ut si etiam aliquis ex eo comederit, debilitatur. Nec etiam ad medicinam multum valet. Fungus qui in salice nascitur, calidus est, et ad comedendum bonus. Qui autem in pulmone dolet et inde pectore demphet, fungum in vino coquat, et modicum cimini et modicum sagiminis addat, et ita suffen illud sorbeat, et etiam ipsum fungum ita comedat.
7 Sed et idem fungus ita comestus dolorem cordis et dolorem splenis mitigat, quia cor interdum ex hoc dolet, quod stomachus et pulmo et splen malis humoribus illud afficiunt. Sed si purgatoriam potionem sumere vis, accipe fungum de salice, cum recens est, et eum aut in sole, aut in calida fornace exsicca, et sic pulveriza, et deinde, cum potionem sumere volueris, de stramonia tolle, et ei de pulvere istius fungi ad pondus nummi adde, et de lacte springwurtz ad pondus oboli, et simul commisce, et ita potionem illam velut aliam potionem ieiunus sume quam homines sumere solent, et purgabit te.
8 Nam pulvis iste fungi huius stramoniam et springwurtz temperat, et malos humores in homine velut bona aromata perscrutatur.
9 Et si quis wisza in oculo habet, fungum salicis ad solem exsiccet, et postea, quoties wisza oculorum curare voluerit, eum in aqua per brevem horam ponat, et deinde aquam, quam in se trahit, excutiet, et tunc de succo, quem in se habet, cum penna ad palpebras striche, ita etiam quod oculorum interius modicum tangat, et hoc faciat per quinque aut per tres noctes, cum dormitum vadit, et curabitur.
10 Fungus, qui in piro nascitur, frigidus et humidus est, et homini ad comedendum non obstat nec prodest. Sed homo, cui caput grindig est, fungum de piro accipiat, cum recens est, et succum eius in baumoleum exprimat, et tunc abiecto eodem fungo, cum baumoleo isto caput suum saepe perungat, et curabitur. Et qui scabiosos ungues habet, de fungo piri accipiat ad latitudinem unguis sui ubi grinte est, et in felle bovis, et non vaccae, intingat, et ita pars illa in felle isto intincta, quam super unguem suum posuit, interius exsiccatur, iterum in eodem felle intingat, et eodem unguis pulcher ibi crescit.
11 Fungus, qui in aspa crescit, calidus est et limosus, et ad comestionem hominum non valet, et nulla medicina in eo reperitur.
1 Wichwurtz plus frigida et humida est quam calida. Homo autem qui ardentes febres habet, id est brinnende fiber, Wichwurtz accipiat et bis tantum de basilica, et haec in puro vino coquat, et tunc infrigidari permittat, ac per singulos dies in mane ieiunus hoc bibat, et ad noctem cum dormitum vadit; et sic faciat dum sanetur.
1 Aloe. Succus herbae huius calidus est et magnam virtutem habet. Et si quis homo fortes quotidianas febres in stomacho habet, beneduch in canabo cum aloe faciat et stomacho superponat, et super umbilicum, et febris cessabit. Nam odor eius corpus hominis interius confortat, sed tamen caput, sed eamdem fatigationem quae in capite hominis est purgat.
2 Et qui tussim, id est husten, habet, idem beneduch cum aloe paratum super pectus suum, ita quod etiam odorem eius naribus capiat, et tussis cessabit. Sed et qui ridden habet, accipiat succum de andorn; vel si in hieme est, accipiat de pulvere eius et plus de aloe, sed et liquiricii plus quam lorber, et haec in vino coquat, et sic per pannum colet, et honigwurtz addat, et cum iam de ridden fatigatur, et cito curabitur, quicunque ridde sit, praeter quartanam.
3 Et qui gelsucht habet, aloe in frigida aqua ponat, et mane, et cum dormitum vadit, illam bibat, et hoc ter vel quater faciat et curabitur.
1 Thus calidum est plus quam frigidum, et odor eius absque igne ascendit; quia oculos clarificat et cerebrum purgat. Accipe ergo thus et pulveriza, et huic modicum farinae similae adde, et etiam albuginem ovi, et sic tortellos fac, et eos ad solem aut per calidam laterem sicca, et postea eos naribus tuis saepe appone, et odor eorum te confortat, et oculos tuos clarificat, ac cerebrum tuum implet.
2 Sed qui in capite dolet, ita quod caput suum scindi putat, tortellum sic paratum ut praedictum est ad utrumque tympus ponat, et panno modice constringat, cum dormitum vadit, et dolor capitis cessabit. Et qui cottidianas febres habet, accipiat thus et Romischmyntzam et simul contundat, et sic super umbilicum suum saepe ponat et panno constringat ut incalescat, et curabitur
1 Mirrha calida est et arida. Si autem mirrham apud te portare volueris, eam primum in sole calefac, aut super laterem igne calefactum, ita modice defluat, id est zufliesze, et tunc eam iuxta te habe, ut de carne et de sudore tuo incalescat, et fantasmata, et magicae artes, atque invocationes daemoniorum super mala verba et maleficia herbarum a te fugat, ita quod te minus laedere possunt, ita si magica nec comedisti nec bibisti.
2 Sed et qui in libidine ardet, pectus et ventrem suum cum ea bestriche et superfluitatem libidinis ab eo fugat. Sed et odor mirrhae libidinem ab homine fugat, sed mentem eius non laetificat, sed opprimit et gravat, ac tristem facit. Et ideo qui Mirrham apud se habet, gebrant aurum assum simul portet, quoniam hoc mentem hominis laetificat.
3 Et cum magnae febres hominem invadunt, si ei tunc mirrha in calido vino ad bibendum datur, febris ab eo cessat. Ita etiam quem libido invadit, si mirrham comedit, libidinem in eo exstinguit, sed tamen illum valde aridum facit, et ideo non valet, nec utilis est ut ullus homo illam nisi pro magna necessitate comedat.
1 Balsamon regalis naturae est, et valde calidum et humidum est, et in tali temperamento, ac cum tam magna cautela ad medicamenta habendum est, ne fortitudo eius hominem laedat, velut nobiles homines venerari et timeri debent ne ad iracundiam provocentur. Et qui magnas febres in stomacho habet, modicum balsami accipiat et satis de baumoleo addat, et plus de medulla cervi, quam olei illius, sic et ex his unguentum faciat, et circa stomachum cum eo se ungat, et febres ab ipso auferet. Sed et si quis freneticus est, idem unguentum accipe, et tympora ac nack illius unge, ita quod nec verticem nec cerebrum eius tangat, ne de fortitudine eius laedantur, et ad mentem et ad sanitatem redit.
2 Et qui virgichtiget est, modicum balsami vel ad paulum vel ad alia bona electuaria addat, et comedat, et gicht in eo cessabit. Sed in balsamon mortua corpora aliquantulum diu tenentur, ne putrescant, ita etiam balsamon forte et timendum liquamen omnibus naturis, ut recte cum eo temperentur; alioquin facile ab eo dissipantur.
1 Mel. Et homo, qui pinguis est et crassas carnes habet, si mel saepe comederit, tabem in eo parat. Qui autem macer et aridus est, si coctum, ab eo laeditur. Quod si quis favum cum cera manducaverit, melancoliam in eo excitat, et illum ita laedit, et gravedinem in eo parat, et melancoliam in ipso crescere facit.
1 Zucker, cum adhuc crudum est, ita quod nondum ad ullum usum hominis factum est; tunc in aestate in sole, aut in hieme super ignitum lapidem exsiccet, et aridus est, si postea comedit aut bibit eum, refocillat. Et qui in cerebro aut in pectore dolet, et ita conclusus est, quod se purgare non potest, et excreare non potest, si comedit aut bibit, cerebrum illius purgat, et pectori eius solutionem purgationis facit.
1 Lac vaccarum et caprarum et ovium, ac omne in hieme sanabilius est quam in aestate, quia tunc varietas succorum in hieme in se non extrahit, sicut in aestate facit. Qui autem in aestate lac comedunt, si sani sunt, eos aliquantum laedit; si autem infirmi et debiles sunt, modicum de lacte comedant. Si tamen sani homines in hieme lac comedere volunt, accipiant radicem eyter neszeln, et eam exsiccent et arefaciant, et in lac ponant et comedant, quia mali humores, qui in lacte sunt, per urticam compescuntur.
2 Si autem infirmi et debiles in hyeme lac desiderant, illud coquant, et urticam arefactam imponant. In aestate autem non valet ut urtica in lac ponatur, quoniam ipsa tunc humores et succos ac viriditatem in se habet; et si tunc hoc modo in lac poneretur, lac de novo succo eius laederetur.
1 Butyrum vaccarum melius et sanabilius est quam butyrum ovium aut caprarum. Et homo qui dunphig, aut qui hustet, aut qui in corpore aridus est, butyrum comedat, et eum interius sanat et refocillat, id est labet, qui infirmus et aridus est. Et sano homini aut qui moderatas carnes in corpore habet, butyrum illis bonum et sanum est ad comedendum. Si autem pingues carnes corporis habet, moderate comedat, ne infirmae carnes eius plus ingrossentur.
1 Sal valde calidum est, et aliquantum humidus, et ad multos usus hominis utile est. Sed si quis homo cibos absque sale comedit, eum tepidum interius facit; sed si eum moderate temperatum cum sale comedit, eum confortat et sanat. Qui autem nimis salsum cibum comedit, eum interius aridum facit et laedit, et tunc siccat, quia pulmo humiditatem quaerit, et pulmonem laedit et demphet; et si tunc etiam super iecor cadit, illud etiam aliquantum laedit, quamvis iecor forte sit et quamvis sal exsuperet.
2 Unde omnis cibus ita saliri debet, ut cibus saporem plus habeat, quam sal in eo sentiatur. Sal autem super ignem assus sanabilior est, quam sal crudus, quia humiditas quae in eo fuit exsiccata est; et si homo eum in pane aut cum quolibet cibo moderate comedit, bonum et sanum ei est.
4 Lucidus vero sal maiorem calorem habet quam aliud sal, et etiam quamdam humiditatem habet, et ad usum hominis et ad omnia medicamenta, ita ut si eis modicum quid ex ipso additur, tanto meliora sunt, et ita pretiosior etiam alio sale, sicut pigmenta alias herbas praecellunt. Et si homo de sale isto modicum cum aliquo cibo aut cum pane comedit, et non absque alio condimento, tunc eum confortat et sanat, ac pulmonem eius iuvat.
5 Si autem immoderate et sine temperamento eum comedit pulmonem illius in ipso welhet, et et laedit.. Quod autem homo multam sitim patitur, cum plurimum sal comedit, hoc ideo est, quia sal pulmonem eius siccat et bonos humores in eo arefacit, et tunc pulmo et humores humiditatem requirunt, et sic homo sitit.
6 Quod si homo ille tunc multum de vino bibit, ut sitim in se exstinguat, insaniam in se ducit, cum vinum supra modum bibit Unde salubrius et sanabilius homini est, ut aquam post sitim bibat quam vinum, ut sitim in se exstinguat.
1 Acetum vini est, et valet ad omnes cibos, ita quod cibis hoc modo addatur, quod eis sapor non auferatur, sed ad modicum aceti in eis intelligatur, et sic acetum cum modico cibo sumptum foeditatem in homine purgat, et humores in eo minuit, et rectum iter cibus in eo facit. Si autem tantum aceti ad cibum additur, quod sapor aceti saporem cibi superat, ita quod cibus ille magis secundum acetum quam secundum cibi saporem, tunc sic comedentem laedit, quia calor eius cibum in homine altera vice coquit, et ita eum durum facit, quod digeri vix poterit.
2 Quod si aliquis homo fractas orfime in corpore suo habet, eszigkalp, quod in aceto iacet, accipiat, et acetum premat, velut caseus premitur, et ita siccari permittat et in pulverem redigat, et in orfime, quae fractae sunt, de pulvere isto ponat, et siccabuntur et sanabuntur. Si autem orfime diruptae non fuerint, tunc idem kalp cum succo suo desuper striche, et illud etiam super eas pone, et pannum desuper liga, et virswindet.
3 Acetum autem de cervisia factum tam bonum non est, velut si a vino factum esset, et etiam tepidum et debile est, et in homine facile fiber parat, et stomachum eius facile indurat, et ideo comedenti parum valet.
1 Qui meranden facere vult, panem tenuem in scissura in vinum aut cervisiam, aut in aquam incidat, et liquor ille ipsum panem sufficienter pertranseat, et sic comedat, quia panis, hoc modo mollis effectus, tanto suavior et facilius digeri potest. Nam si quis panem tantum intingit et mox ita comedit, antequam humiditate liquorum illorum perfundatur, eum interius gravat et constringit, nec faciliter digeri potest.
2 Sed meranda vini fortis est, et hominem interius aliquantum aridum facit, nec homini multum prodest, etiamsi ei non multum oberit. Meranda autem cervislae salubrior, quam vini, quia succus panis succo cervisiae sibi fere cognato coniungitur et hominem interius aridum non facit, etiam sibi non multum prodest.
3 Sed meranda aquae salubrior est quam cervisiae, quia illa in stomacho suavis et levis est, et suaviter et leviter digeri potest, velut mollis cibus, qui faciliter et absque laesione per hominem transit. Et homini qui calidum et fortem stomachum habet frequens meranda non prodest, quia calorem stomachi eius infrigidat et aridum facit.
4 Sed et homini qui frigidum stomachum habet meranda non multum prodest, quia stomachus eius tanto plus ab illa infrigidatur et aliquantulum induratur. Illis quoque, qui infirmum et tenuem stomachum habent, meranda non multum prodest, quia eum aliquantum gravat; sed tamen slim ab eo aufert et minuit.
1 Quaelibet ova magis frigida quam calida sunt et potenter violare possunt. Ad comedendum nociva sunt, quia tenacia sunt et limosa, id est slimechte, et fere ut venenum. Nec homo ea comedat, quia si quis ea comederit, orfime et malus vermis, qui hominem comedit, in eo faciliter crescerent. Sed ova gallinarum, quae domesticae sunt, comedi possunt, sed tamen moderate, quia debilibus visceribus hominis ita nociva sunt, velut intemperata farina et non cocta, quia eis ut seick adhaerens et sliri ac putredinem in stomacho eius parant.
2 Sed homo, qui sana viscera habet, ea quidem superare poterit, si illa comederit; sed tamen moderate comedat, quia ab eis facile infirmabitur. Et etiam sano homini magis mollia ova, quam dura quae eum in stomacho dolere faciunt, infirmo autem nec mollia nec dura ad comedendum valent. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquae modicum de vino infundat, et in patella fervere faciat, et tunc ova in eadem aqua confringat, et testas abiiciat, et sic ea coquat, et cocta comedat, et eum non laedunt, quia venenum et putredo quae in eis est per ignem excoquitur. Ovum autem ad ignem assum cum testa melius et salubrius est ad comedendum quam ovum aqua cum testa coctum, quia ignis putredinem quae in eis est per testam extrahit, aqua vero putredinem ab eis non aufert, quia testa desuper est.
3 Et vitellus ovi salubrior est ad comedendum, quam albugo eius, et etiam vitellus, moderate durus, salubrior est ad cibum quam penitus mollis. Sed si quis homo crudum ovum comederit, eum valde laedit, quia putredinem in eo generat. Ova autem anseris simplicia ad comedendum nociva sunt, nisi ab aliquo quolibet cibo coquantur.
4 Sed et ova anetae ad comedendum mala sunt et hominem laedunt, sed tamen salubriora et meliora quam caro eius, quia tota fetidas quae in aneta est in carne ipsius remanet, et in ova plene non transit.
1 Pix valde calida est, et in vasis in quibus potus est, sanabilis est. Si maden hominem comedunt, super locum ulceris picem pone, et vermes illos sibi attrahit, ita quod extrahere et abradere potest; et eis ablatis, iterum picem desuper pone, et hoc tam diu fac, dum omnes auferantur. Sed postquam caro illa purgata de vermibus fuit, ipsum locum baumoleo et aliis bonis unguentis inunge, et sanabitur.
1 Hartz est tepidum; et vas in quo positum est, non est sanum, quia caput fatigat et dum in capite parat.
1 Sulfur calidum est, et in ustione velut in coctura malos humores sibi attrahit, et ad medicamenta non valet, nisi si alicui virgibnisse aut zauber parantur, aut si alicui fantasmata sunt, si ibi sulfur incenditur, fumus eius tam fortis, quod illi omnia debilitant, ita quod tanto minus laesiones hominibus inferunt, velut ubi duo nequam sodales sunt, alter alterum dedignando superat.
1 Vigbona frigida est. Et qui in visceribus dolet, ita ut quasi intumescat, vigbonam in farinam redigat, et huic modicum panis in pulverem redacti addat, et modicum seminis feniculi, seu modicum de succo levistici, et ita cum aqua cibum velut coquat, et aliquantulum comedat, et hoc saepe faciat, et infirma viscera sanat.
1 Kicher calida et suavis existit, et levis et suavis ad comedendum, nec malos humores comedenti auget. Qui autem febres habet, kicher super vivos carbones asset et comedat, et sanabitur.
1 Wisela frigida et etiam sicca, et in comedendo febres excitat, et stomachum infrigidat, et medicinae non multum convenit.
1 Wichim frigida est, nec homini ad comedendum valet, sed pecoribus non multum nocet. Si autem caro hominis inter cutem et carnem ebullit, velut ibi impetigo nascitur, wichim accipiatur et in aqua coquatur, et ita calida super eumdem locum ponatur, et exsurgens impetigo evanescit quae de pravis humoribus ibi coagulari coepit.
1 Milium frigidum est, nec utile ad comedendum, quia nec sanguinem, nec carnem in homine auget, nec vires ei tribuit, sed tumidum ventrem eius implet et famem minuit, quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit, et stomachum tepidum parat, et humoribus qui in homine sunt, procellam incutit, et fere est ut inutilis campestris herba, nec ad comedendum homini sana.
2 Sed et qui in pulmone dolet, milium super ignito lapide calefactum pulverizet, et huic bis tantum de pulvere scolopendriae addat, et eum cum buccella panis tam ieiunus quam pransus saepe comedat, et sanabitur.
1 Semen Lini calidum est, et ad comedendum non valet. Sed qui in latere dolet, semen lini in aqua coquat, et lineum pannum in aqua illa calida intingat, et absque semine illo eumdem pannum super latus suum saepe ponat, et dolor ille aliquantum gravis modice attenuatur et remittitur. Item qui in latere dolet, semen lini accipiat et modicum minus gummi de Persico, ita quod semen lini quarta parte excedat gummi, et in sartagine gemeyner glut coquat; deinde viscum piri in mortario ad succum terat, ita ut de succo isto plus sit quam gummi praedicti, et succum istum, et medullam cervi maioris ponderis quam praefatum gummi aut quam succus piri sit, in sartaginem ad semen lini et ad gummi ponat, et iterum fervere faciat.
2 Quod si medullam cervi non habuerit, sepum iuvenis tauri addat eodem modo, ut medulla cervi esse deberet. Quo facto, haec per pannum sibula ubique perforatum colet, et in novum fictile vas ceratum fundat, et in latere ubi dolet ad ignem cum illo saepe perungat. Et qui alicubi in corpore suo ab igne ustus est, semen lini in aqua fortiter coquat, et lineum pannum aquae intingat, et calidum super locum illum ubi ustus est ponat, et ustionem extrahit.
1 Balsamita plus calida quam frigida est. Si autem multis et diversis cogitationibus scientia et sensus cuiuspiam evacuantur, ita quod ille in amentiam vertitur, balsamitam accipiat, et ter tantum feniculi, et in aqua simul coquat, et abiectis herbulis, eamdem aquam infrigidatam frequenter bibat. Homo idem aridos cibos devitet, bonos autem et delicatos comedat, qui ei succum in sanguinem subministrant. Sed et pultes simila, aut butyro aut sagimine, non autem oleo factas comedat, quia cerebrum replens oleum flecma attraheret; et vinum non bibat, quia dissipatos humores in eo magis dissiparet; sed nec aquam simplicem bibat, quia sensus ipsius in maiorem inanitatem deduceret. Per triduum autem potum et cervisiam bibat, caput suum pileo aut viltro de pura lana facto cooperiat, ut cerebrum leniter et paulatim incalescat.
2 Et homo qui venenum comederit aut biberit, mox balsamitam, rutham et pandoniam aequali pondere accipiat, et in mortario tunsis, succum eorum exprimat, et deinde de succo etiam purgatorio bis tantum sumat nec minus istorum, et praedicto succo addat, et simul commisceat, et per pannum colet, et ieiunus bibat; et cum illud bibit, in calido loco sedeat, ne infrigescat, quia si tunc frigus habuerit, periculosum ei erit.
3 Et postquam illud biberit, mox etiam potum ex melle confectum bibat, et aut venenum quod sumpsit per nauseam evomet, aut per eum per posteriora transit, et liberabitur.
4 Qui autem multos pediculos habet, balsamitam cum arvina tundat, et haec simul commisceat, et deinde cum illa circa collum suum et assellis suis se perungat, et pediculi morientur. Et sicut balsamita veneno resistit, sic etiam pediculis contraria est.
5 Sed et homo in quo lepra crescere incipit, balsamitam in aqua coquat, et satis sagiminis addat, et sic cibum paret, et eum saepe comedat, et lepram ab eo fugat. Qui autem tertianam febrem patitur, balsamitam accipiat, et maiorem hufflatichen, aequali pondere, et ter tantum de raphano ut istorum duorum est, et haec in vino coquat, et per pannum colet; garlofel sumat bis tantum et zinzebri tertiam partem ut istorum duorum est, et haec in pulverem redigat, et ex his, cum praedicto vino quod per pannum colavit, purum potum faciat, et illo in ipsa accessione atque sequentibus novem diebus utatur, ut plenius iuvetur.
1 Stutgras quae minora sunt frigida in natura sua et debilia sunt, et infirmos humores in debilibus nominibus parant, et melancoliam augent, et gravia sunt ad digerendum, et contraria homini ad comedendum, quia viriditas eorum mala est.
1 Stur magis frigida quam calida est, et eam comedenti non multum prodest nec multum obest. Per se autem nullas vires habet, et quia sic inutilis est, aliis quibuscunque herbis addita, quosdam inutiles humores expellere interdum iuvat.
1 (Vide infra cap. 91, col. 1165, quod, paucis mutatis, idem est, ubi etiam inter varias lactucae species locum opportuniorem obtinet. Nonnulla quae in cap. 91 deerant ex cap. 198 supplemus.)
1 Gerla calida et sicca existit, et moderate comesta, nec multum iuvat nec laedit, sed si quis ex ea multum comederet, calor et siccitas eius febres in illo excitaret, et viscera ipsius laederet. Et qui infirmam cutem in facie habet, ita quod facile dehiscit, gerlam accipiat et in mortario tundat, et tritae oleum addat; et sic ad noctem, cum in lecto se collocat, faciem suam inungat, et hoc faciat dum sanetur.
1 Pastinaca frigida est, et est refectio hominis, nec ei ad sanitatem multum prodest, nec ei obest; sed comesta, ventrem hominis tantum implet.
1 Borith calida et humida est. Homo qui in oculis caligat, rubeum pannum de serico accipiat, et borith confringens, desuper illiniat, et ad noctem super oculos suos illinitum ita ponat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Quod si de eadem unctione oculos quispiam interius tetigerit, non eos nocebit.
2 Si enim albus vel viridis color in eodem serico esset, in illo succus borith accipiat, et super viltrum eas liniat, et totum collum suum, et super occiput, et usque ad aures suas, non autem super aures, ponat, et liget, et hoc saepe faciat, et tinnitus aurium cessabit. Et si quis in pectore dumphet, borith in vino aliquantulum compescat, quamvis modice, quia pravos humores qui pulmonem laedunt, fugat. furfures tritici tollat, et in patella cum borith calefaciat, et super pannum ponat, et ita calidas omniventri et umbilico suo circumponat, et curabitur.
1 Semperviva frigida est, et non est utilis homini ad comedendum, quia pinguis naturae est. Nam si quis surdus in auribus est, ita quod auditu caret, lac feminae tollat quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium suum genuit, et modicum de succo sempervivae lacti huic addat, et in aurem suam aut tres aut quatuor guttas de eodem modice mitti faciat, et hoc fieri semper permittat, et auditum recipiet.
1 (Idem est cum capitulo 43, col. 1146, sub rubrica DE STICHWURTZ.
1 Polypodium calidum et siccum est. Homo autem, qui in visceribus dolet, si macer est et si non multum infirmatur, polypodium accipiat, et secundum eius tertiam partem salviam ei addat, et in pulverem redigat, et pulverem istum comedat, et malos humores minuit. Quod si idem homo multum infirmatur, vinum, melle addito, ad ignem coquat, et per pannum colatum infrigidari sinat et praedictum pulverem immittat, et bibat.
2 Homo autem, qui in visceribus sanus est et qui pingues carnes corporis habet, nec pulverem istum comedat, nec potum bibat, ne sani humores in eo debilitentur.
1 Vehedistel frigiditatem, quae de rore est, in se habet, et valde utilis est. Si quis a stechen in corde, seu in aliquo alio membrorum suorum dolet, Vehedistel accipiat, et modicum minus orechter salben, et hoc in modica aqua in succum redigat, et statim in ipsa hora cum a stechen fatigatur, sic bibat, et melius habebit.
1 Ficaria frigida est et humida. Homo autem qui ardentes febres patitur, ficariam et bis tantum de basilisca in puro vino coquat, et infrigidari permittat, et per singulos dies ieiunus ex hoc vino bibat, et ad noctem cum se collocat ad lectum, et sic faciat dum sanetur.
1 Weyt frigida est, et idem frigus acutissimum est. Homo qui in corpore suo a qualibet paralysi, cuiuscunque fortitudinis sit, fatigatur, weyt in aqua fortiter coquat, et per pannum colet, herba abiecta: deinde arvinam vulturis, et secundum medietatem eius sepum de cervo in praefatam aquam ponat, et simul coquat, et ex his unguentum faciat et saepius se inungat, et paralysis cessabit.
1 Hymelsloszel calida est, et omnem viriditatem suam ab acumine solis habet. Nam quaedam herbae praecipue de sole, quaedam autem de luna, quaedam vero de sole et de luna simul confortantur. Sed haec praecipue de virtute solis vires suas accipit. Unde et melancoliam in homine compescit. Melancolia enim, cum in homine surgit, eum tristem et in moribus suis turbulentum facit, et verba contra Deum proferre, quod aerei spiritus videntes, illi accurrunt, et suis suasionibus in amentiam illum multoties evertunt.
2 Unde idem homo hanc herbam super carnem, et ad cor suum ponat, quatenus ab illa incalescat, et aerei spiritus, qui eum fatigant, virtutem eiusdem herbae quam a sole accipit, dedignantes, ipsum hominem fatigare cessabunt.
3 Sed et homo qui malis humoribus in capite ita opprimitur quod sensu suo interdum vacuatur, eamdem herbam accipiat, et in vertice, crinibus abrasis, ponat; et ligamine liget, similiter et super pectus ponat, nec in triduo eam auferat, et ad sensus suos reducitur. Qui autem per totum corpus suum a paralysi fatigatur, eamdem herbam in poculum suum ponat, ut inde saporem habeat, et frequenter bibat, et curabitur.
1 Maior hufflatta frigida et humida, et ob hoc fortiter crescit. In ipso autem acumine et in frigiditate sua pravos humores extrahit, cum ulceribus superponitur. Si quis etiam scrofulas in corpore suo habet, antequam rumpantur, eamdem herbam iuxta caudam abrumpat secundum latitudinem scrofularum, et caetera abiiciat, et super partem illam quam retinuit mel liniat, et sic per tres dies et noctes super scrofulas ponat; et postquam exsiccata fuerit, iterum recentem eodem modo superponat, et scrofulae minorari incipient.
2 Quarta autem die triticeam farinam cum melle temperet et commisceat, et ad latitudinem earumdem scrofularum conficiat, et eis ackeleiam primo superponat, et desuper mellicam massam farinae, et sic quotidie per novem dies faciat, et ultra, dum evanescant.
1 Minor hufflatta calida est. Et si quis homo de diversis cibis immoderate sumpserit, et iecor illius laeditur et indurescit, hic eamdem herbam et bis tantum de radice plantaginis, et mus quod est circa viscum piri quantum minoris hufflatta in modicas incisiones incidat.
1 Asarum calidum existit et siccum, ac quasdam vires pigmentorum habet, quia viriditas eius suavis et utilis est, ita quod homo qui diu languet et cui caro deficit, cum ea calefactam aquam biberet, et aut in pulmento, aut cum carnibus, aut cum tortellis coctum saepe comedat, et multum ei proderit, quia bonus succus eius hominem interius sanat. Et si quis lixiviam cum ea facit, et tunc caput cum illa frequenter lavat, infirmitates bonis viribus suis de capite illius fugat, et prohibet ne infirmetur. Sed et cui mali humores caput velut fumus fatigant, ita quod etiam aures eius quemadmodum sonus aquarum tinniunt, Asarum in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidum capiti suo circumponat, et eadem herba fumum, qui in capite illius est per bonas vires suas minuit, et auditum in auribus eius aperit.
2 Homo quoque qui in pectore et circa pectus dolet, vel interius ulcera habet, Asarum coctum et calidum in balneo pectori suo circumponat, et suavi virtute illius cum suavitate aquae temperata melius habebit. Quod si etiam homo quolibet dolore in pulmone dolet, scilicet cum primum in pulmone dolere incipit, ita quod etiam idem dolor omnem dolorem gutturi cui raucitatem vocis auffert, subministrat, asarum accipiat, et modicum plus de basilia, et etiam plus de humeln quam basiliae sit, et herbas illas in olla tertia parte excedat, et coctas per pannum colet, deinde nucem muscatam accipiat ad pondus quod habere poterit, et galgan ad tertiam partem nucis muscatae, et de visco piri bis tantum ut nucis muscatae, et hoc in pulverem redigat, et pulverem istum cum optimo vino in nova olla coquat, ita quod vinum pulverem istum tertia parte in olla praecellat.
3 Quod cum fecerit, denuo eumdem pulverem cum eodem vino, modico melle addito, faciat denuo in olla effervere, et herbam cum praedictis herbulis coctam vino huic addat, ita ut bis tantum vini huius sit quantum aquae illius, et sic istud ante cibum modice bibat, post cibum autem quantum vino addito bibere voluerit, primum ignito calybe calefaciat et bibat : calor enim asari putredinem pulmonis aufert, et frigiditas basiliae pulmonem impinguat, et eum tristem facit; frigiditas quoque humeln pulmonem purgat, et haec in calefacta aqua temperantur, ut supradictum est.
4 Sed et calor nucis muscatae et calor galgan cum frigiditate visci piri temperantur, et cum alterato calore vini et cum alterato calore igniti calybis roborantur, pulmonem retinuit, ne aut in ullum defectum nec in ullam pinguedinem evadat, sed ut iustam moderationem in se retineat, cum haec omnia simul temperantur, ut praedictum est.
1 Hirceswurtz acutum calorem habet, et etiam humida est, et ideo acumine suo, et frigiditate, et humiditate sua mala quae et ab iniusto calore et a frigore, et ab humiditate in paralysi surgunt, compescit,
1 Scampina acutum et acerbum et inutile frigus in se habet, et ad quamlibet destructionem laborat, et naturam inutilium herbarum habet. Nam cum medici potiones, quas dare solent, accelerare et veloces facere volunt, Scampinam illis addunt, et inutili frigore et natura sua tam sanos quam infirmos humores ab homine expellit. Si quis autem simplicem et non temperatam homini, seu ad comedendum, seu ad bibendum tradiderit, illum in visceribus interius scindit, et tam vitales quam mortales humores ab eo educit, et eum in destructionem corporis mittit.
1 Nimphya frigida est, et inculta, et velut inutilis herba est, nec multum proderit, nec multum oberit.
1 Catzenzagel nec perfectum calorem nec perfectum frigus in se habet; in utroque tepida est, ac de pravis humoribus terrae nascitur, et comedenti eam homini nullam virtutem confert. Sed tamen si quis illam hoc modo paraverit quod muscae ex ea gustent, ipsas et torpore et pravis humoribus suis mortificat.
1 Zugelnich calida est et libidinem in homine excitat. Nam vires eius et leprae et paralysi aliquantum valerent, nisi quod calor eiusdem herbulae, qui libidinem homini infert, easdem vires deprimit, ita quod contra haec non multum valet.
1 Psaffo temperatum frigus habet, et utilis est, atque in debili calore eius crescit. Quod si succus ipsius unguentis aut potionibus additur, eas utiliores reddit.
1 Herba in qua rifelbere crescunt, nec valentem calorem nec valens frigus in se habet, sed et corpori non multum convenit. Fructus autem eius frigidus est, sed tamen quamdam cognationem sanguinis habet, quia de aere illo crescit, qui sanguinem nutrit, unde et menstrua provocat. Homini vero, qui eumdem fructum comedit, nec multum prodest, nec multum obest.
1 Merlinsen frigida existit, nec per se valentes vires habet, nisi aliis virtuosis addatur; et si illis addatur, inutiles humores in homine minuit.
1 Herba, in qua dudelkolbe nascitur, plus frigida est quam calida, nec medicinae hominis convenit, quia succus eius pinguls et limosus est.
1 Hartenauwe frigidus est, et pecoribus in pastu valet; medicinae autem non multum convenit, quia inculta et neglecta est herbula.
1 Thymus calidus et siccus est. Et si quis bonas herbas et condimenta addat, et calore ac fortitudine sua putredinem eiusdem doloris aufert. Nam si aliis herbis et condimentis non condiretur, eadem ulcera fortitudine sua perforaret, nec ea sanaret, si desuper poneretur.
2 Sed et qui lepram in se habet, eamdem herbam aliis bonis herbis et pigmentis condiat, et sic lepram inungat, et calore et fortitudine sua putredinem eiusdem leprae minuit, lepra cuiuscunque generis sit. Thymum cum terra radicum eius accipiat, et igne fervere faciat, et per haec assum balneum sibi paret, et etiam thymum cum sibi adhaerente terra in caldario cum aqua coquat, et hoc modo sibi balneum faciat, et hoc saepe utatur, et calor et siccitas eiusdem herbae cum sicca terra ignita, ut praefatum est, pravos humores minuit, aut Deo non placebit.
3 Sed si quis a paralysi et a stechedo fatigatur, et a peste illa, quae membra hominis ita fatigat, quasi corrodantur et comedantur, accipiat salviam et bis tantum esulae, et ter tantum thymi ut esulae est, et in aqua coquat, et tunc eis hirczinum sepum addat, et bis tantum veteris arvinae, et sic unguentum faciat, et se iuxta ignem cum eo ubi dolet perungat, et calor salviae et calor esulae cum thymi, et cum a suavitate calefactae aquae temperati addito, etiam calore hircini sepi et calore veteris arvinae iniuste calidos et iniuste frigidos humorum praedictorum dolores minuunt.
4 Et idem unguentum pediculos in homine mortificat, cum illo si inungitur. Si sanguis et aqua in oculis homini, aut prae senectute aut prae aliqua infirmitate, supra modum attenuantur, vadat ad viride gramen, et illud tam diu inspiciat, dum oculi eius velut lacrymando madefiant, quia viriditas graminis illius hoc quod in oculis illius turbidum est aufert, et eos puros et lucidos facit
1 Herba aloen calida est. Homo autem qui gravia ulcera, id est scabies, in corpore habet, herbam istam accipiat, et ei aliquas incisiones sibula et alio minuto instrumento perforet, et in foramina ista praedictum mus infigat, et in purum vinum ponat; sed et ad pondus nummi accipiat tumorem illum qui aut in folio, aut in ramusculo nucis, velut faba aut velut pisa intumet, et hoc in praedictum ramum mittat, et tam pransus quam ieiunus, non coctum, sed cum vino impositum bibat, et iecor curabitur.
1 Plionia frigida est. Homo autem qui a gutta paralysis frequenter fatigatur, seu concutitur, radicem plioniae modice tundat et vino imponat, ut inde saporem habeat, et ad noctem, cum se collocat, bibat, et melius habebit.
1 Rasela repentinum calorem habet. Et si vermes aut carnem hominis vel pecoris comedunt, succo razelae sal immittat, et loco illi ubi vermes carnes laedunt, imponat, et eas omnino mortificat.
1 Dorth calida est. Si quis autem profundam et pravam scabiem in capite habet, dorth in pulverem redigat, et veteri arvinae commisceat, et scabiem saepe ungat, et putredinem illius minuit.
1 Cardo calida est. Sed homo qui venenum comederit aut biberit, caput cardi, et radicem, et folia pulverizet, et pulverem istum aut in cibo aut in potu sumat, et venenum ab eo expellit. Et si quis uzslecht in corpore suo habet, eumdem pulverem recenti arvinae commisceat, et cum illo se ungat, et sanabitur.
1 Ebulus frigidus et humidus est, et naturae hominis contrarius, ita ut si homo aliquis eum comederit, periculosum esset illi. Sed si alicuius hominis caput sonum velut torrens aqua reddiderit, capiti illius ita frigidum circumponatur, et melius habebit. Et si aliquis homo in digitis aut in pedibus suis scabiosos ungues habet, fructus qui in ebulo nascuntur frequenter superponat, et liget, et ungues aut purgabuntur aut eradicabuntur, et sic alii renascentur.
1 Basilisca frigida est. Homo autem qui lingua sua paralysim habet, quod loqui non potest, basiliscam sub linguam suam ponat, et verba recipiet. Sed et qui fortes febres, aut tertianas, aut quartanas habet, basiliscam in vino coquat, melle addito, et colet, et ieiunus et pransus, et ad noctem saepe bibat, et febres in eo cessabunt.



>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, PRAEFATIO
monumenta.ch > 1