EPISTULA XXX. ADAMI ABBATIS DE EBRA AD HILDEGARDEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
0 | Dominae et matri suae dilectissimae HILDEGARDI, magistrae sororum de Sancto Roberto in Pingis, frater ADAM abbas, licet indignus, de Ebra, modicum id quod est. |
1 | Cum primum notitiam nominis vestri suscepi, gavisus sum gaudio magno. Adauxit Deus gaudium meum, cum nutu benigno et mirabili direxit, ut videretur facies, et audiretur vox vestra in terra nostra, mihique quod vix sperare poteram, mutuam concessit collocutionem. De quibus autem me vobis dixi anxium, confido vos non immemorem esse, et quia diversi diversa sentiunt, alii istud, alii illud, si bonum est et salus apud Dominum, benedictus Deus: si periculum, orate Deum, bonum mihi et salutem animae tribuat, et omne periculum excludat. |
2 | Nunc vero litteras mitto, et nuntium nostrum domino imperatori pro causa vestra, et spero per gratiam Dei nos exaudiri, et ubicunque servitii nostri indigueritis, parati erimus servire vobis. Exoramus quoque, ut pro nobis orare dignemini, quia vere in turbine sumus pro sollicitudine fratrum nostrorum, ut Spiritus sancti gratia, quae multa mirabilia Spiritu prophetico in vobis operatur, inspiciat etiam et nos, et muniat. |
3 | Rogamus etiam ut et nos scriptis vestris consolari et praemunire dignemini. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. |
5 | In vera visione Spiritus vigilans corpore, haec verba audivi: Qui est, dicit: Sol micat, et radios emittit. Quidam autem vir amicus solis, hortum habuit, in quo multa aromata et multos flores in magno studio plantare desiderabat, et sol in igne radiorum suorum calorem super aromata et flores misit, et ros et pluvia illis humorem viriditatis dederunt. |
6 | Tunc ab aquilone tortuosa imago nigris crinibus et horribili facie exivit, et ab oriente pulcherrimus iuvenis, candidis crinibus, plena et amicabili facie, processit; et ad ipsum hortum venerunt. Et tortuosa imago ad iuvenem illum dixit: Unde venis? Qui respondit: Ab oriente ad hortum huius sapientis viri venio, quia magnum desiderium veniendi ad illum habui. |
7 | Tortuosa imago dixit: Audi me: Periculosus ventus, grando, ignis et pestilentia super hortum illum venient, et eum arefacient. Sed iuvenis ille respondit: Non sic, non sic erit, quia hoc nolo, sed purissimum fontem educam, et hortum illum irrigabo. Et tortuosa imago respondit: Vah, vah, hoc ita possibile est, velut si locusta durum lapidem transfodiat. |
8 | Et sic imago illa in dolo suo hiemem super hortum illum induxit, et aromata et flores illius arefacere voluit. Sed praefatus iuvenis officium suum in citharis suis colens, illud non videbat. Et cum deinde hoc vidisset, in magno sono solem advocavit, ut in signo tauri veniret, et denuo viriditatem aestatis super hortum illum adduceret. |
9 | Ac ita cornu eburneum et cornu de cervo sumptum tollens, tortuosam imaginem illam ad terram per ea prostravit. Et tunc ad virum illum, cuius praedictus hortus erat, dixit: Amodo in te ita negligenter non confidas, quin hortum tuum tanta munitione circumdes, ut nigerrimae aves in tempestatibus eum non arefaciant. Nunc, O tu Pater, qui per summam vocationem in vice Christi es, haec verba ad te dicta intellige. |
10 | Audi ergo: Gratia Dei velut sol micat, et dona sua sic interdum emittit, uno videlicet modo in sapientia, altero in viriditate, tertio in humiditate. Sapientia autem in pinguem naturam cadit, viriditas vero magnos labores subintrat, et humiditas in duram amaritudinem vadit. Sed tu vir amicus gratiae Dei hortum populi habes in quo per vicem Christi multa bona desideria et bona opera studiose plantare debes. Et gratia Dei in virtute donorum suorum efficaciam bonae voluntatis super desideria et super opera illa emittit, et rore ac pluvia fontis aquae vivae virescere facit. |
11 | Sed a diabolo vitia in inquietudine vanae gloriae, et in strepitu propter me iusto magisterio resistentis, exeunt: a Deo autem virtutes in contemptu saecularium, cum plena benevolentia subiectionis in charitate procedunt, ad populum istum venientes: at vitia a virtutibus quaerunt, ad quid venerint. Sed illud respondent, quod a Deo ad populum amici Dei venerint, quia magnum desiderium aedificandi in eo hostiam laudis habeant. |
12 | Et vitia dicunt, ut verba haec audiant: Ruina magna, et ira, et sciscitatio cum multa inquietudine, super populum istum irruent, ita quod in ministerio Dei fatigabitur. Et virtutes respondent: Non sic eveniet, quoniam in bonis non cessabimus; sed vivus fons emanabit, et populum hunc misericordia sua defendet. At vitia dicunt cachinnantia, quod hoc possibile sit, velut si fragilitas in carnem fixa, durare valeat sine ruga. |
13 | Tunc vitia in dolis suis frigidam nebulam ignorantiae populo huic inducunt, ita quod bona desideria et bona opera illius iam in defectu sunt, cum in seipsum confidit. Sed virtutes famulatum in laudibus suis Deo exhibentes, hoc iusto Dei iudicio fieri permittunt, ita ut homines intelligant quid sint. Qui cum ad seipsos in humilitate virtutum redeunt, eaedem virtutes magno studio circumspectionis gratiam Dei tenent, ut mentibus illorum passionem Christi imponant, quatenus hoc modo ad primam laudem Dei eumdem populum adducant. |
14 | Et sic divinitatem et humanitatem Filii Dei attendentes, vitia illa ad contritionem prosternunt. Sed et ad illum, sub quo populus iste est, dicunt: Per hoc admonitus, propriis viribus non confidas; sed praevide ut ad gratiam Dei fugias, ut tuos in omnibus modis ita munias et moneas, ne diabolicae insidiae diversis vitiis eos per negligentiam evertant. |
15 | Vidi etiam quasi pulcherrimam puellam in tanto fulgore splendidae faciei fulgentem, ut eam perfecte intueri non possem. Et pallium candidius nive et clarius stellis habebat. Calceamentis quoque velut de purissimo auro induebatur. Solem autem et lunam in manu dextera tenebat, et eos suaviter amplexabatur. In pectore etiam eius tabula eburnea erat, in qua species hominis sapphirini coloris apparebat, et omnis creatura puellam hanc dominam nominabat. |
16 | Sed et ipsa ad speciem, quae in pectore suo apparuit, dicebat: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante Luciferum genui te. Et audivi vocem mihi dicentem: Puella haec quam vides, charitas est, quae in aeternitate tabernaculum habet. Cum Deus mundum creare voluit, declinavit se in suavissimo amore, et omnia necessaria praevidit, quemadmodum Pater Filio suo haereditatem praeparat, et sic in magno ardore omnia opera sua disposuit. |
17 | Tunc creatura in his speciebus, et in formis suis Creatorem suum agnovit, quoniam charitas in principio materia eiusdem creaturae sic fuit, ubi Deus dixit: Fiat, et facta est, quia omnis creatura quasi in ictu oculi per illam formata est. Quae in tanto fulgore splendidae faciei fulget, ut eam perfecte intueri non possis, quia ipsa timorem Domini in tam pura scientia ostendit, quod mortalis homo eam ad finem perducere non poterit. |
18 | Et pallium candidius nive, et clarius stellis habet, quoniam sine simulatione in candida innocentia cuncta comprehendit, cum splendidissimis operibus sanctis. Calceamentis quoque velut de purissimo auro induitur, quia haec itinera habet, quae in optima parte electionis Dei sunt. Solem autem et lunam in manu dextera tenet, et eos suaviter amplectitur, quoniam dextera Dei omnes creaturas complectitur, et quia etiam dilatata est in gentibus, in regnis, et in omnibus bonis. |
19 | Unde etiam scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. In pectore quoque eius tabula eburnea est, quoniam in scientia Dei integritas scilicet in virgine Maria semper floruit, ita quod in ea species hominis sapphirini coloris apparet, quia Filius Dei in charitate ex Antiquo dierum effulsit. |
20 | Et omnis creatura puellam hanc dominam nominat, quoniam ab ipsa processit, et illa primitiva fuit omnia creans, quemadmodum species in pectore eius ostendit, quia Deus humanitatem propter hominem induit. Nam omnis creatura in iussione Dei impleta fuit, sicut ipse dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Calor veri solis sicut ros in uterum virginis descendit, et de eius carne hominem fecit, ut etiam ipsum Adam de limo terrae carnem et sanguinem formavit. Et virgo illum in integritate genuit. Sed non decuit ut charitas pennis careret. |
21 | Nam quando creatura in primo circuivit, ita quod in pressura volare voluit, et cecidit, pennae charitatis illam elevabant. Hoc sancta humilitas fuit. Cum enim horribilis sensus Adam prostravit, divinitas acute inspexit, ne ille in casu omnino periret, sed ut eum in sancta humanitate redimeret. Nec alae magnae potentiae fuerunt, quod hominem, qui perditus fuit, humilitas in humanitate Salvatoris elevavit, quoniam charitas hominem creavit, humilitas autem eum redemit. |
22 | Spes vero est quasi oculus charitatis, amor autem coelestis velut cor illius, et abstinentia compago ipsius. Fides est velut oculus humilitatis, obedientia vero quasi cor eius, et contemptus mali quasi compago illius. Charitas in aeternitate fuit, et in initio omnis sanctitas omnes creaturas sine commistione mali produxit, et Adam et Evam de munda creatura terrae procreavit. |
23 | Et sicut hi duo omnes filios hominum generaverunt, ita et hae duae virtutes, omnes reliquas virtutes producunt. Istae virtutes ad ianuam tuam, o homo, cui haec loquor, pulsant, et dicunt: O tabernaculum viri huius, qui in mane nobiscum manet, iam in fatigatione est. Et charitas ad te dicit: O fide amice, nolumus ut te abstrahas de officiali ligatura tua. Nam cum Deus in gyro coeli omnes creaturas disseminare voluit, omnia opera eius in amplexione habuimus, et cum eo laboravimus. |
24 | Sed homo cecidit, et cum illo flevimus, nec eum reliquimus, quamvis in maxillam nostram nos caederet. Et humilitas ad te specialiter dicit: Hei, hei, quam magnis doloribus hominem sustinui! Tu autem dicis: Fugere volo. Sed sarcinam ad portandum in vineam habes, et stas; nec ambulare vis, sed in taedio involveris, et in aliam viam aspicis. |
25 | Certe comes noster sic non faciet. Cum autem populus te amat, cum illo labora. Sed cum rugitum venti cum inquietudine belli vicissitudinis morum effluat, vide ad me, et in tota potentia alarum mearum te adiuvabo. Samson fortissimus, per stultitiam mulieris vim suam perdidit. Cave ergo, ne tibi sic contingat, si taedio per consensum dederis responsum. |
26 | Gloria quoque Salomonis, per stultitiam mulierum evacuata est. Vide etiam cum sollicitudine ne per vicissitudinem harum cognitionum tuarum, viriditas, quam a Deo habes, accrescat; sed ornamenta auri et pretiosi lapidis; quae charitas et humilitas in te habent, observa. Tu etiam propter armillas, quas sapientia tibi dedit, et propter quas populus tibi accurrit, da gloriam Deo, et cum populo labora; et ita cum sole permanebis. |
27 | Et tu, Pater, audi: Sicut stella matutina auroram in lumine suo praecurrit, sic omnibus praebe auxilium ab osculo dilectionis, quam tibi Deus dedit; et vitam tibi dabit, quam in prima die inspexit. |