monumenta.ch >


hlw17.208r PRAEFATIO HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Et factum est in sexto anno postquam mirabiles verasque visiones, de quibus per quinquennium laboraveram, vera visio indeficientis luminis mihi homini diversitatem multiplicium morum quammaxime ignoranti demonstraverat, qui primus annus exordium praesentium visionum fuit, cum sexaginta quinque annorum essem tanti mysterii et fortitudinis visionem vidi, ut tota contremiscerem, et pro fragilitate corporis mei inde aegrotare inciperem.
2 Quam visionem tandem per septem annos scribendo vix consummavi.
3 Itaque in millesimo centesimo sexagesimo tertio Dominicae Incarnationis anno, pressura apostolicae sedis nondum sopita, sub Friderico Romanae dignitatis imperatore vox de coelo facta est ad me, dicens: O paupercula forma, quae es plurimorum laborum filia, multisque et gravibus corporis infirmitatibus excocta, sed tamen profunditate mysteriorum Dei perfusa, haec quae interioribus oculis vides, et interioribus auribus animae percipis, stabili scripturae ad utilitatem hominum commenda, quatenus et homines per ea Creatorem suum intelligant, eumque digno honore venerari non refugiant.
4 Itaque scribe ista non secundum cor tuum, sed secundum testimonium meum, qui sine initio et fine vita sum, nec per te inventa, nec per alium hominem praemeditata, sed per me ante principium mundi praeordinata, quoniam ut ante creatum hominem ipsum praescivi, sic etiam illa quae ei necessaria sunt praevidi.
5 Ego igitur paupercula et imbecillis forma, testificante homine illo, quem velut in prioribus visionibus meis praefata sum, occulte quaesieram, et inveneram, testificante etiam eadem puella, cuius in superioribus visionibus mentionem feci, quamplurimis infirmitatibus contrita, manus tandem ad scribendum tremebunda converti.
6 Quod dum facerem sursum ad verum vivensque lumen aspexi quid scribere deberem, quoniam omnia quae a principio visionum mearum scripseram, vel quae postmodum sciebam, in coelestibus mysteriis vigilans corpore et mente, interioribus oculis spiritus mei vidi, interioribusque auribus audivi, et non in somnis, nec in exstasi, quemadmodum in prioribus visionibus meis praefata sum, nec quidquam de humano sensu veritate teste protuli, sed ea tantum quae in coelestibus secretis percepi.
7 Iterumque vocem de coelo sic me docentem audivi, et dixit: Scribe ergo secundum me in modum hunc.


© 2009 - 2017 Monumenta Informatik