Caput 5 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis |
2 | ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur csg68.349 in nocte ita veniet |
3 | cum enim dixerint pax et securitas uwb12.25 v tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient |
bnf107.368 r 4 | vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat |
5 | omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum |
6 | igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus |
7 | qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt |
8 | nos autem qui diei slu145.174 sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis bnf107.369 r et galeam spem salutis |
9 | quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum |
10 | qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus |
11 | propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis |
12 | rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos |
13 | ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum bnf107.370 r pacem habete cum eis |
14 | rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes |
15 | videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed csg68.350 semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes |
16 | semper gaudete |
17 | sine intermissione orate |
18 | in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis |
uwb69.43 v 19 | Spiritum nolite extinguere |
20 | prophetias nolite spernere |
21 | omnia autem probate quod bonum est tenete |
slu145.175 22 | ab omni specie bnf107.371 r mala abstinete vos |
23 | ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur |
24 | fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet |
25 | fratres orate pro nobis |
26 | salutate fratres omnes in osculo sancto |
27 | adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus |
28 | gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen |