monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios II, 11
Hieronymus, ad Corinthios II, 10 <<<     >>> 12

Caput 11 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf107.226 rbnf107.233 r
1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini uwb12.17 v quoniam gratis bnf107.227 r evangelium Dei evangelizavi vobis
8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt csg68.296 fratres slu145.110 qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
10 bsb110737.30 est uwb69.29 v vercsg75.815itas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
11 quare quia non diligo vos Deus scit
12 quod autem facio bnf107.228 r et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
16 iterum dico bnf107.229 r ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
20 sustinetis enim slu145.111 si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit bnf107.230 r si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia csg68.297 dico audeo et ego
22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
24 a Iudaeis quinquies quadragenas bnf107.231 r una minus accepi
25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
28 praeter illa quae bnf107.232 r extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
30 si gloriari oportet quae slu145.112 infirmitatis meae sunt gloriabor
31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum uwb69.30 r ut me conprehenderet
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius



Hieronymus, ad Corinthios II, 10 <<<     >>> 12
monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios II, 11

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik