monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios II, 10
Hieronymus, ad Corinthios II, 9 <<<     >>> 11

Caput 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb69.29 r
1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos bnf107.221 r tamquam secundum carnem ambulemus
3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedibsb110737.28entiam bnf107.222 r cum impleta fuerit vestra oboedientia
7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit csg68.294 sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se slu145.108 quia sicut ipse Christi est ita et nos
8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10 quoniam quidem epistulae inquiunt bnf107.223 r graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae bnf107.224 r quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundancsg68.295tiam
16 etiam in illa quae ultra vos bsb110737.29 sunt evangelizare non in slu145.109 aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
17 qui autem gloriatur bnf107.225 r in Domino glorietur
18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

csg75.814 uwb12.33

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik