bnf107.155 r Caput 14 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis |
2 | qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria |
3 | nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes |
4 | qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat |
5 | volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat bnf107.156 r quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat |
6 | nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina |
7 | tamen quae sine csg68.269 anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur |
8 | etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum |
9 | ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur slu145.81 eritis enim in aera loquentes |
10 | tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est |
11 | si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus |
12 | sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis |
13 | et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur |
14 | nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est |
15 | quid ergo est uwb69.21 v orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente |
16 | ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit |
17 | nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur |
18 | gratias ago Deo bnf107.158 r quod omnium vestrum lingua loquor |
19 | sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum csg68.270 in lingua |
20 | fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote |
21 | in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus |
22 | itaque linguae in signum sunt slu145.82 bnf107.159 r non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus |
23 | si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis |
24 | si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus |
25 | occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum bnf107.160 r pronuntians quod vere Deus in vobis est |
26 | quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet uwb12.13 r linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant |
27 | sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur |
28 | si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo |
29 | prophetae duo aut tres dicant bnf107.161 r et ceteri diiudicent |
30 | quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat |
31 | csg68.271 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur |
32 | et spiritus prophetarum slu145.83 prophetis subiecti sunt |
33 | csg75.809 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum |
34 | mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit |
35 | si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia |
36 | an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit |
37 | si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis bnf107.162 r quia Domini sunt mandata |
38 | si quis autem ignorat ignorabitur |
39 | itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere |
40 | omnia autem honeste et secundum ordinem fiant |