Caput 3 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum |
2 | hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo |
3 | respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei |
4 | dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci |
5 | respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei |
6 | quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est |
7 | non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo |
8 | Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu |
9 | respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri |
10 | respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras |
11 | amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis |
12 | si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis |
13 | et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo |
14 | et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis |
15 | ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam |
16 | sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam |
17 | non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum |
18 | qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei |
19 | hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera |
20 | omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius |
21 | qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta |
22 | post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat |
23 | erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur |
24 | nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes |
25 | facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione |
26 | et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum |
27 | respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo |
28 | ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum |
29 | qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est |
30 | illum oportet crescere me autem minui |
31 | qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est |
32 | et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit |
33 | qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est |
34 | quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum |
35 | Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius |
36 | qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum |