monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 2
Hieronymus, Ioannes, 1 <<<     >>> 3

Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bsb6573.207 ruwb1.248bnf10439.23 r
1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
3 et deficienbnf10439.17 rte vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
5 dicit mater eius ministris quodbnf10439.17 vcumque dixerit vobis facite
6 erant autem ibi lapideae hydriae uwb68.140 r sex csg75.736 positae csg48.323 secundum purificationem Iudaeorum capientes uwb1.247 singulae metretas bibnf10439.18 rnas vel ternas
7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino bnf10439.18 v et tulerunt
9 ut autem gustavit bsb6573.206 v architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum bnf10439.19 r architriclinus
10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint bnf9389.180 r tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum bnf10439.19 v usque adhuc
11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
12 post hoc descenbnf10439.20 rdit csg51.214 Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit bnf10439.20 v Hierosolyma Iesus
14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummulabnf17226.180-c1rios sedentes
15 et cum fecisset quasi flagellum de funicubnf10439.21 rlis omnes eiecit de templo oves quoque et csg48.324 boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
16 et his qui columbas vendebant dixit auferte bnf10439.21 v ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus bnf10439.22 r domus tuae comedit me
18 responderunt ergo Iudaei uwb68.140 v et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum bnf10439.22 v hoc et in tribus diebus bnf9389.180 v excitabo illud
20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
21 ille autem dicebat de templo corporis sui
22 cum ergo resurrexisset a mortuis bsb6573.207 v recordati sunt discipuli eius bnf17226.181 quia hoc dicebat et crediderunt scripbnf10439.23 vturae et sermoni quem dixit Iesus
23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nobnf10439.24 rmine eius videntes signa eius quae faciebat
24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
25 et quia opus bnf10439.24 v ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in hominecsg48.325



Hieronymus, Ioannes, 1 <<<     >>> 3
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik