Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad |
2 | dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas |
3 | sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet |
4 | sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium |
5 | duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis |
6 | donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis |
7 | csg7.94 tota pulchra es amica mea et macula non est in te |
8 | veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum |
9 | vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui |
10 | quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata |
11 | favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis |
12 | hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus |
13 | emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo |
14 | nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis |
15 | csg75.523 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano |
16 | surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius |