csg7.91 Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | ego flos campi et lilium convallium |
2 | sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias |
3 | sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo |
4 | introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem |
5 | fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo |
6 | leva eius csg75.522 sub capite meo et dextera illius amplexabitur me |
7 | adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit |
8 | vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles |
9 | similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos |
10 | et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni |
11 | iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit |
12 | flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra |
13 | ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni |
14 | columba mea in foraminibus petrae csg7.92 in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora |
15 | capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit |
16 | dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia |
17 | donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether |