Caput 18 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis |
2 | non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius |
3 | impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium |
4 | aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae |
5 | accipere personam impii csg7.39 non est bonum ut declines a veritate iudicii |
6 | labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat |
7 | os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius |
8 | verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris |
9 | qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis |
10 | turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur |
11 | substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum |
12 | antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur |
13 | qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum |
14 | spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere |
15 | cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam |
16 | donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit |
17 | iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum |
18 | contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat |
19 | frater qui adiuvatur a fratre csg7.40 quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium |
20 | de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum |
21 | mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius |
22 | qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino |
23 | cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide |
24 | vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater |