monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 134
Hieronymus, Psalmi, 133 <<<     >>> 135

Psalmus 134 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.266 rbnf11947.266 v
1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3 laudate Dominum quia bonus bnf11947.265 r Dominus psallite nomini eius bnf1585.50 r quoniam suave
4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
7 educens nubes bnf1585.50 v ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos bnf11947.265 v de thesauris suis
8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
10 qui percussit gentes multas bnf1585.51 r et occidit reges fortes
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
14 quia iudicabit Dominus bnf1585.51 v populum suum et in servis suis deprecabitur
15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron bnf1585.52 v benedicite Domino
20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benebnf11947.267 rdicite Domino
21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

csg75.495

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik