Psalmus 72 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde |
2 | mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei |
3 | quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns |
4 | quia non est respectus bnf11947.139 r morti eorum et firmamentum in plaga eorum |
5 | in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur |
6 | ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua |
7 | prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis |
8 | cogitaverunt et locuti sunt in nequitia bnf11947.139 v iniquitatem in excelso locuti sunt |
9 | posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra |
10 | ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis |
11 | et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso |
12 | ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias |
13 | et dixi ergo sine causa bnf11947.140 r iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas |
14 | et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino |
15 | si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi |
16 | et existimabam cognoscere hoc labor est ante me |
17 | donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum |
18 | verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum csg75.479 adlevarentur |
bnf11947.140 v 19 | quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam |
20 | velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges |
21 | quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt |
22 | et ego ad nihilum redactus sum et nescivi |
23 | ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum |
24 | tenuisti manum dexteram meam et in bnf11947.141 r voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me |
25 | quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram |
26 | defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum |
27 | quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te |
28 | mihi autem adherere Deo bonum est bnf11947.141 v ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion |