Psalmus 51 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | in finem intellectus David |
2 | cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech |
3 | quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate |
bnf11947.99 v 4 | tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum |
5 | dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma |
6 | dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam |
7 | propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium bnf11947.100 r diapsalma |
8 | videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent |
9 | ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua |
10 | ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi |
bnf11947.100 v 11 | confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum |