Psalmus 34 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me |
2 | adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi |
3 | effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum |
4 | confundantur et reverbnf11947.61 reantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala |
5 | fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos |
6 | fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos |
7 | quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam |
8 | veniat illi laqueus quem bnf11947.61 v ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso |
9 | anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo |
10 | omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum |
11 | surgentes testes iniqui quae ignorabam interrobnf11947.62 rgabant me |
12 | retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae |
13 | ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur |
14 | quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar |
15 | et adversum me laetati sunt bnf11947.62 v et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi |
16 | dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis |
17 | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam |
18 | confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te |
19 | non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique bnf11947.63 r qui oderunt me gratis et annuunt oculis |
20 | quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant |
21 | et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri |
22 | vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me |
23 | exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam |
24 | iudica me secundum iustitiam tuam bnf11947.63 v Domine Deus meus et non supergaudeant mihi |
25 | non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum |
26 | erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me |
27 | exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi bnf11947.64 r eius |
28 | et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam |