Psalmus 32 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | psalmus David csg75.470 exultate iusti in Domino rectos decet laudatio |
2 | confitemini Domino in cithara bnf11947.56 r in psalterio decem cordarum psallite illi |
3 | cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione |
4 | quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide |
5 | diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra |
6 | verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum |
7 | congregans sicut in bnf11947.56 v utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
8 | timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem |
9 | quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt |
10 | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum |
11 | consilium autem Domini bnf11947.57 r in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem |
12 | beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi |
13 | de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum |
14 | de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram |
15 | qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum |
bnf11947.57 v 16 | non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae |
17 | fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur |
18 | ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius |
19 | ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame |
20 | anima nostra sustinet bnf11947.58 r Dominum quoniam adiutor et protector noster est |
21 | quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus |
22 | fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te |