monumenta.ch > Lucanus > bnf10315.71 > bsbClm6329.165 > Psalmi, 10 > Isaias, 28 > Iudae > Psalmi, 72 > bbb45.25v > 28 > bsbClm6329.90 > 6 > Psalmi, 50 > bsbClm6329.115 > Psalmi, 31
Hieronymus, Psalmi, 30 <<<     >>> 32

Psalmus 31 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua bnf11947.54 v conversus sum in aerumna mea dum configitur mihi spina diapsalma
5 delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum bnf11947.55 r ad eum non adproximabunt
7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe bnf11947.55 v qui non adproximant ad te
10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde

csg75.469

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik