monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 23
Psalmi, , 22 <<<     >>> 24

Psalmus 23

1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi qui habitant in eo
2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio
9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma

csg75.468