monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 18
Hieronymus, Psalmi, 17 <<<     >>> 19

Psalmus 18 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 in finem psalmus David
2 caeli enarrant gloriam bnf11947.71 Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo bnf11947.72 exultavit ut gigans ad currendam viam suam
7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
10 timor Domini sanctus permabnf11947.73nens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus bnf11947.74 ero et emundabor a delicto maximo
15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus

csg75.467

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik