monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 10
Psalmi, , 9 <<<     >>> 11

Psalmus 10

1 in finem psalmus David
2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

csg75.465