Caput 33 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam |
2 | et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex |
3 | dilexit csg75.150 populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius |
4 | legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob |
5 | erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel |
6 | vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero |
7 | haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit |
8 | Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis |
9 | qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt |
10 | iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum |
11 | benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant |
12 | et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet |
13 | Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente |
14 | de pomis fructuum solis ac lunae |
15 | de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum |
16 | et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos |
17 | quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse |
18 | et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis |
19 | populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum |
20 | et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem |
21 | et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel |
22 | Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan |
23 | et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit |
24 | Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum |
25 | ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua |
26 | non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes |
27 | habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere |
28 | habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore |
29 | beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis |