monumenta.ch > Hieronymus > A
>>> Hieronymus, Martyrologium, BEATI HIERONYMI SUPER EO IPSO AD EOSDEM RESPONSIO.

Hieronymus, Martyrologium, EPISTOLA CHROMATII ET HELIODORI EPISCOPORUM AD BEATUM HIERONYMUM, DE OPERE MARTYROLOGII COLLIGENDO.

1 Domino sancto Patri Hieronymo, Chromatius et Heliodorus episcopi, in Domino salutem.
2 Cum religiosissimus Augustus Theodosius Mediolani urbem esset ingressus, universosque Italiae episcopos ad se invitasset, et ob causam aliquantulorum episcoporum, qui ex Ariana faece suas animas inquinassent, inquireret: contigit et nostram parvitatem in eodem adesse concilio. In quo cum dicenda dicta essent, et definienda definita, coepit Christianissimus princeps S. Gregorium Cordubensis Ecclesiae in eo praeferre antistitem, quod omni die, sive non ieiunans, matutinas: sive ieiunans, vespertinas explicans Missas, eorum martyrum, quorum natalitia essent, plurimorum nomina memoraret. Factumque est ut omnes statueremus ad tuam scribere charitatem, ut famosissimos feriales de archivio S. Eusebii Caesareae Palaestinae episcopi inquirens, martyrum ad nos dirigas festa: ut possimus hoc officium per tuam sanctam industriam melius perfectiusque ad honorem Dei martyribus exhibere.
Hieronymus HOME


© 2006 - 2022 Monumenta Informatik