monumenta.ch > Hieronymus > 47
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLVI <<<     >>> XLVIII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLVII

1 (Vers. 31.) Et dixit ei, iura mihi. Et iuravit ei: et adoravit Israel contra summitatem virgae eius. Et in hoc loco quidam frustra simulant adorasse Iacob summitatem sceptri Ioseph, quod videlicet honorans filium, potestatem eius adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur: Et adoravit, inquit, Israel ad caput lectuli: quod scilicet, postquam ei iuraverat filius securus de petitione, quam rogaverat, adoraverit Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe, et Deo [Reginae mss. et Deo dilectus vir: tum paulo inferius, absque ullo impedimento ad orationem, etc. Confer S. Augustinum Quaest. 162, in hunc Genes. locum.] deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectulum positum, ut ipse iacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.
Hieronymus HOME